Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1507
Cajetan's Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae offers an article-by-article exposition of Aquinas's Prima Pars. Its discussions of sacred doctrine, analogy, divine knowledge, and creation became important reference points in the later Thomist tradition. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, with English and Spanish translations.
Praefatio ad Oliverium Carrafam
AD REVERENDISSIMUM IN CHRISTO PATREM
D. OLIVERIUM CARRAFAM
CARDINALEM NEAPOLITANUM, EPISCOPUM OSTIENSEM
PROTECTOREM ORDINIS PRAEDICATORUM
Contemplatus Aristoteles orbis machinam universi, cum videret suis quaeque locis apte disposita, summum illius bonum, atque idcirco maximum divinae sapientiae opus esse ordinem affirmavit. Hoc etiam pacto egregie dispositum aptatumque hominis ingenium contemplari licet, qui sui animi conceptus, ac doctrinam quam traditurus est, ordine congruenti collocat et distinguit. Atque huius quidem sapientiae laudem, sicut inter philosophos, omnium plane iudicio, sibi Aristoteles vindicavit; ita inter theologos, quem divo Thomae Aquinati praeferre ausis, invenies neminem. Nam cum priores illo permulti singulis ac discretis de rebus volumina quam plurima edidissent; cumque demum in perpetuam quandam seriem theologiae sententias tum Graeci aliqui auctores tum et Latini etiam redegissent, expositoresque permulti Sententiarum libros enarrassent; divus tamen Aquinas noster, largiore quadam vena theologiam nobis ac doctrinam quasi omnigenam traditurus, duos ipse discretos novosque ordines, et quidem praeclarissimos adinvenit. Horum alterum quidem in libris Contra Gentes complexus est: alterum vero in quadrifido illo opere, quod Summam divi Thomae Aquinatis celebri iam titulo nuncupamus.
In qua tota Summa ea rerum copia continetur, quae ad necessariam homini Christiano doctrinam, veramque beatitudinem pertinent consequendam, ut relictum nihil penitus videatur. Nam cum in prima Summae parte de Deo, de Trinitate, de Angelis, de Anima Rationali, deque ipso Homine, ac totius Mundi fabrica, copiose ac distincte pertractet; tum sequentibus duobus libris, ab homine iterum exorsus, humanas passiones omnes, earumque fontes ac progressus, simulque virtutes quae curare vitia et passiones possint, ethnicis cunctis sacrisque auctoribus copiosius distinctiusque percenset. Reliqua porro pars, quae numero quidem voluminum conscriptorum quarta est, ordine tamen doctrinae tertia nuncupatur, de Auctore gratiae Christo, mysteriisque omnibus ad Christum pertinentibus tractat; tum vero et de ipsis Sacramentis, per quae gratia confertur; postremo de optatissimo fructu gratiae, superna videlicet beatitudine, ac suppliciis etiam damnatorum. Quod tamen ad consummationem tertiae partis desideratur, in quarto super Sententias libro copiose disseritur.
Atque hac quidem tanta rerum congerie cum sit immensus Aquinas noster, non minus tamen admirationis sibi conciliat ratione sententiarum atque verborum, quibus tantam molem versat atque pertractat. Ea namque stili puritas est, ut superfluat si quid addideris, arescat vero si quid exemeris: ea in verbis formalitas ac proprietas, ut nihil insit extrarium, nihil accidens: insuper ea est profunditas in sententiis, ea novitas ac dearticulatio quaestionum, tum vero sic proprius in singulis earum argumentandi modus, ut in hoc scribendi genere facile princeps, ubi nulla iudicem turbet invidia, censeatur. Iam vero ne quis in tam magno acervo rerum suspicari possit connixisse Auctorem falsumque esse, naturam quodammodo ipsam suae indicem veritatis testemque habet. Nam si, ut Aristoteles ipse ait, illi sunt apti rerum coniicere veritatem, qui possunt in utramque partem dubitando disquirere, quis iam dubitet Aquinatem nostrum procul a veritate non recessisse, qui, propositis tot millibus quaestionum de humanis divinisque rebus, theoricisque illis ac practicis, proprias semper in singulis ad utramque partem dubitationes adducit?
Nostrae vero huius susceptae expositionis hinc exorta ratio est, quia formalis sermo Doctoris nostri magnam recondit sensuum altitudinem, cum tamen verborum collocatio ac delectus, perplexi nihil habens, prima fronte lectorem videatur allicere, ac facilitatem sensuum polliceri. Verum multo aliter evenire sibi lector intelligit atque ab initio existimat: repetita enim lectio Auctoris huius videtur augere potius quam decerpere sensus percipiendi difficultatem. Quodque ad hanc primam pertinet Summae partem, hinc facile opinor eius eminentiam constare posse, quod eximii Thomistarum, vicies eam vel saepius repetentes, semper in ea se novi aliquid percepisse affirmant: ut iam mirari minus oporteat, cum prima haec pars tot experta sit hominum iudicia quot habet et verba, tam multis illam oppugnationibus lacessitam fuisse. Theologi namque complures, neque adeo contemnendi, magnum sibi nomen ingenii ac doctrinae facturos hinc se esse putaverunt, si, veluti munitissimas arces fortissimi duces solent, ita illi partem hanc primam suis machinationibus oppugnarent. Ioannes vero Scotus egregia praeter ceteros in hac re laboravit subtilitate et copia, quippe qui singula prope huius partis verba labefactare contendat. Ratione igitur habita et insitae difficultatis et oppugnationis illatae, non simplici quadam expositione sum usus, ut, sine ulla controversia, ea dumtaxat attulerim quae ad verum sancti Thomae intellectum pertinere putaverim; sed ubi locus et res ipsa postulare visi sunt, quaestiones ipse nonnullas dubitando attuli, et contra oppugnatores, Scotumque praecipue, tueri veritatem contendi; arduum sane opus laboriosumque aggressus, quantum vero feliciter, aliorum sit iudicium. Ego certe non ita sum prorsus oblitus mei, ut ad expositi operis dignitatem parem me putem operam attulisse; cum tamen pio saltem consilio quam plurimos possem studiosos homines adiuvandi, diligentiaque ad honorem Dei impensa, conscientiae penitus satisfecisse me sciam.
Debetur autem tibi, Pater Amplissime, nostra haec expositio, non eo solum nomine quo ceterorum quoque nostrorum Fratrum lucubrationes tibi debentur, propterea quod e specula susceptae Protectionis universo Ordini Praedicatorum faves et consulis; sed etiam ampliori quadam capaciorique ratione. Quandoquidem in isto sublimi cardine constitutus, exemplum praebes Christianis principibus imitandum, piae magnificentiae, religionis, integritatis, et in agendis rebus solertis ac diligentis industriae; quodque temporibus nostris praeclarum Dei est munus, perpetuo castitatis tenore, pontificiique iuris doctrina, sacrosancti Collegii venerandus es Pater, saeculique nostri decus haberis, et lucerna super candelabrum collocata, quae luceat omnibus qui in domo sunt. Hinc et totius Christianae religionis ordines, studiorumque cultores, patrem te ac censorem habituri sunt, cuius in iudicio et benevolentia conquiescant.
Venio nunc ad meipsum, qui paterna caritate semper abs te dilectus, beneficiis auctus, dignitatibusque ornatus, ingrati animi vitio iure damnandus sim, si alii quam tibi hos quoque studiorum meorum fructus detulerim, cui minora etiam dedicavi; praesertim cum tu me ad hanc cudendam expositionem adhortatus maxime fueris, vixque dum bene absolutam, publicari non solum saepe petieris, verum etiam flagitaveris. Cape igitur munus hoc nostrum benigna fronte, meaeque fidei atque observantiae erga te pignus hoc monumentumque agnosce. In aevum vale.
In Prooemium Summae Theologiae
On Summa Theologiae, I, Prologus 1 (not yet in the library)
Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat
On Summa Theologiae, I, q. 1 (not yet in the library)
Quaestio II: De Deo, an Deus sit
On Summa Theologiae, I, q. 2 (not yet in the library)
Quaestio III: De Dei simplicitate
On Summa Theologiae, I, q. 3 (not yet in the library)
Quaestio IV: De Dei perfectione
On Summa Theologiae, I, q. 4 (not yet in the library)
Quaestio V: De bono in communi
On Summa Theologiae, I, q. 5 (not yet in the library)
Quaestio VI: De bonitate Dei
On Summa Theologiae, I, q. 6 (not yet in the library)
Quaestio VII: De infinitate Dei
On Summa Theologiae, I, q. 7 (not yet in the library)
Quaestio VIII: De existentia Dei in rebus
On Summa Theologiae, I, q. 8 (not yet in the library)
Quaestio IX: De Dei immutabilitate
On Summa Theologiae, I, q. 9 (not yet in the library)
Quaestio X: De Dei aeternitate
On Summa Theologiae, I, q. 10 (not yet in the library)
Quaestio XI: De unitate Dei
On Summa Theologiae, I, q. 11 (not yet in the library)
Quaestio XII: Quomodo Deus a nobis cognoscatur
On Summa Theologiae, I, q. 12 (not yet in the library)
Quaestio XIII: De nominibus Dei
On Summa Theologiae, I, q. 13 (not yet in the library)
Quaestio XIV: De scientia Dei
On Summa Theologiae, I, q. 14 (not yet in the library)
Quaestio XV: De ideis
On Summa Theologiae, I, q. 15 (not yet in the library)
Quaestio XVI: De veritate
On Summa Theologiae, I, q. 16 (not yet in the library)
Quaestio XVII: De falsitate
On Summa Theologiae, I, q. 17 (not yet in the library)
Quaestio XVIII: De vita Dei
On Summa Theologiae, I, q. 18 (not yet in the library)
Quaestio XIX: De voluntate Dei
On Summa Theologiae, I, q. 19 (not yet in the library)
Quaestio XX: De amore Dei
On Summa Theologiae, I, q. 20 (not yet in the library)
Quaestio XXI: De iustitia et misericordia Dei
On Summa Theologiae, I, q. 21 (not yet in the library)
Quaestio XXII: De providentia Dei
On Summa Theologiae, I, q. 22 (not yet in the library)
Quaestio XXIII: De praedestinatione
On Summa Theologiae, I, q. 23 (not yet in the library)
Quaestio XXIV: De libro vitae
On Summa Theologiae, I, q. 24 (not yet in the library)
Quaestio XXV: De divina potentia
On Summa Theologiae, I, q. 25 (not yet in the library)
Quaestio XXVI: De divina beatitudine
On Summa Theologiae, I, q. 26 (not yet in the library)
Quaestio XXVII: De processione divinarum personarum
On Summa Theologiae, I, q. 27 (not yet in the library)
Quaestio XXVIII: De relationibus divinis
On Summa Theologiae, I, q. 28 (not yet in the library)
Quaestio XXIX: De personis divinis
On Summa Theologiae, I, q. 29 (not yet in the library)
Quaestio XXX: De pluralitate personarum in divinis
On Summa Theologiae, I, q. 30 (not yet in the library)
Quaestio XXXI: De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
On Summa Theologiae, I, q. 31 (not yet in the library)
Quaestio XXXII: De divinarum personarum cognitione
On Summa Theologiae, I, q. 32 (not yet in the library)
Quaestio XXXIII: De persona Patris
On Summa Theologiae, I, q. 33 (not yet in the library)
Quaestio XXXIV: De persona Filii
On Summa Theologiae, I, q. 34 (not yet in the library)
Quaestio XXXV: De imagine
On Summa Theologiae, I, q. 35 (not yet in the library)
Quaestio XXXVI: De persona Spiritus Sancti
On Summa Theologiae, I, q. 36 (not yet in the library)
Quaestio XXXVII: De nomine Spiritus Sancti quod est amor
On Summa Theologiae, I, q. 37 (not yet in the library)
Quaestio XXXVIII: De nomine Spiritus Sancti quod est donum
On Summa Theologiae, I, q. 38 (not yet in the library)
Quaestio XXXIX: De personis ad essentiam relatis
On Summa Theologiae, I, q. 39 (not yet in the library)
Quaestio XL: De personis in comparatione ad relationes sive proprietates
On Summa Theologiae, I, q. 40 (not yet in the library)
Quaestio XLI: De personis in comparatione ad actus notionales
On Summa Theologiae, I, q. 41 (not yet in the library)
Quaestio XLII: De aequalitate et similitudine divinarum personarum ad invicem
On Summa Theologiae, I, q. 42 (not yet in the library)
Quaestio XLIII: De missione divinarum personarum
On Summa Theologiae, I, q. 43 (not yet in the library)
Quaestio XLIV: De processione creaturarum a Deo, et de omnium entium prima causa
On Summa Theologiae, I, q. 44 (not yet in the library)
Quaestio XLV: De modo emanationis rerum a primo principio
On Summa Theologiae, I, q. 45 (not yet in the library)
Quaestio XLVI: De principio durationis rerum creatarum
On Summa Theologiae, I, q. 46 (not yet in the library)
Quaestio XLVII: De distinctione rerum in communi
On Summa Theologiae, I, q. 47 (not yet in the library)
Quaestio XLVIII: De distinctione rerum in speciali
On Summa Theologiae, I, q. 48 (not yet in the library)
Quaestio XLIX: De causa mali
On Summa Theologiae, I, q. 49 (not yet in the library)
Quaestio L: De substantia angelorum absolute
On Summa Theologiae, I, q. 50 (not yet in the library)
Quaestio LI: De comparatione angelorum ad corpora
On Summa Theologiae, I, q. 51 (not yet in the library)
Quaestio LII: De comparatione angelorum ad loca
On Summa Theologiae, I, q. 52 (not yet in the library)
Quaestio LIII: De motu locali angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 53 (not yet in the library)
Quaestio LIV: De cognitione angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 54 (not yet in the library)
Quaestio LV: De medio cognitionis angelicae
On Summa Theologiae, I, q. 55 (not yet in the library)
Quaestio LVI: De cognitione angelorum ex parte rerum immaterialium
On Summa Theologiae, I, q. 56 (not yet in the library)
Quaestio LVII: De angelorum cognitione respectu rerum materialium
On Summa Theologiae, I, q. 57 (not yet in the library)
Quaestio LVIII: De modo cognitionis angelicae
On Summa Theologiae, I, q. 58 (not yet in the library)
Quaestio LIX: De voluntate angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 59 (not yet in the library)
Quaestio LX: De amore seu dilectione angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 60 (not yet in the library)
Quaestio LXI: De productione angelorum in esse naturae
On Summa Theologiae, I, q. 61 (not yet in the library)
Quaestio LXII: De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae
On Summa Theologiae, I, q. 62 (not yet in the library)
Quaestio LXIII: De angelorum malitia quoad culpam
On Summa Theologiae, I, q. 63 (not yet in the library)
Quaestio LXIV: De poena daemonum
On Summa Theologiae, I, q. 64 (not yet in the library)
Quaestio LXV: De opere creationis creaturae corporalis
On Summa Theologiae, I, q. 65 (not yet in the library)
Quaestio LXVI: De ordine creationis ad distinctionem
On Summa Theologiae, I, q. 66 (not yet in the library)
Quaestio LXVII: De opere distinctionis secundum se
On Summa Theologiae, I, q. 67 (not yet in the library)
Quaestio LXVIII: De opere secundae diei
On Summa Theologiae, I, q. 68 (not yet in the library)
Quaestio LXIX: De opere tertiae diei
On Summa Theologiae, I, q. 69 (not yet in the library)
Quaestio LXX: De opere ornatus, quantum ad quartam diem
On Summa Theologiae, I, q. 70 (not yet in the library)
Quaestio LXXI: De opere quintae diei
On Summa Theologiae, I, q. 71 (not yet in the library)
Quaestio LXXII: De opere sextae diei
On Summa Theologiae, I, q. 72 (not yet in the library)
Quaestio LXXIII: De iis quae pertinent ad septimum diem
On Summa Theologiae, I, q. 73 (not yet in the library)
Quaestio LXXIV: De omnibus septem diebus in communi
On Summa Theologiae, I, q. 74 (not yet in the library)
Quaestio LXXV: De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur. et primo, quantum ad essentiam animae
On Summa Theologiae, I, q. 75 (not yet in the library)
Quaestio LXXVI: De unione animae ad corpus
On Summa Theologiae, I, q. 76 (not yet in the library)
Quaestio LXXVII: De his quae pertinent ad potentias animae in generali
On Summa Theologiae, I, q. 77 (not yet in the library)
Quaestio LXXVIII: De potentiis animae in speciali
On Summa Theologiae, I, q. 78 (not yet in the library)
Quaestio LXXIX: De potentiis intellectivis
On Summa Theologiae, I, q. 79 (not yet in the library)
Quaestio LXXX: De potentiis appetitivis in communi
On Summa Theologiae, I, q. 80 (not yet in the library)
Quaestio LXXXI: De sensualitate
On Summa Theologiae, I, q. 81 (not yet in the library)
Quaestio LXXXII: De voluntate
On Summa Theologiae, I, q. 82 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIII: De libero arbitrio
On Summa Theologiae, I, q. 83 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIV: Quomodo anima coniuncta intelligat corporalia, quae sunt infra ipsam
On Summa Theologiae, I, q. 84 (not yet in the library)
Quaestio LXXXV: De modo et ordine intelligendi
On Summa Theologiae, I, q. 85 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVI: Quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
On Summa Theologiae, I, q. 86 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVII: Quomodo anima intellectiva seipsam, et ea quae sunt in ipsa, cognoscat
On Summa Theologiae, I, q. 87 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVIII: Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt
On Summa Theologiae, I, q. 88 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIX: De cognitione animae separatae
On Summa Theologiae, I, q. 89 (not yet in the library)
Quaestio XC: De prima hominis productione quantum ad animam
On Summa Theologiae, I, q. 90 (not yet in the library)
Quaestio XCI: De productione corporis primi hominis
On Summa Theologiae, I, q. 91 (not yet in the library)
Quaestio XCII: De productione mulieris
On Summa Theologiae, I, q. 92 (not yet in the library)
Quaestio XCIII: De fine sive termino productionis hominis
On Summa Theologiae, I, q. 93 (not yet in the library)
Quaestio XCIV: De statu et conditione primi hominis quantum ad intellectum
On Summa Theologiae, I, q. 94 (not yet in the library)
Quaestio XCV: De his quae attinent ad voluntatem primi hominis, gratia scilicet et iustitia
On Summa Theologiae, I, q. 95 (not yet in the library)
Quaestio XCVI: De dominio quod homini in statu innocentiae competebat
On Summa Theologiae, I, q. 96 (not yet in the library)
Quaestio XCVII: De his quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad individui conservationem
On Summa Theologiae, I, q. 97 (not yet in the library)
Quaestio XCVIII: De pertinentibus ad conservationem speciei
On Summa Theologiae, I, q. 98 (not yet in the library)
Quaestio XCIX: De conditione prolis generandae quantum ad corpus
On Summa Theologiae, I, q. 99 (not yet in the library)
Quaestio C: De conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
On Summa Theologiae, I, q. 100 (not yet in the library)
Quaestio CI: De conditione prolis generandae quantum ad scientiam
On Summa Theologiae, I, q. 101 (not yet in the library)
Quaestio CII: De loco hominis, qui est paradisus
On Summa Theologiae, I, q. 102 (not yet in the library)
Quaestio CIII: De gubernatione rerum in communi
On Summa Theologiae, I, q. 103 (not yet in the library)
Quaestio CIV: De effectibus divinae gubernationis in speciali
On Summa Theologiae, I, q. 104 (not yet in the library)
Quaestio CV: De mutatione creaturarum a Deo
On Summa Theologiae, I, q. 105 (not yet in the library)
Quaestio CVI: Quomodo una creatura moveat aliam
On Summa Theologiae, I, q. 106 (not yet in the library)
Quaestio CVII: De locutionibus angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 107 (not yet in the library)
Quaestio CVIII: De ordinatione angelorum secundum hierarchias et ordines
On Summa Theologiae, I, q. 108 (not yet in the library)
Quaestio CIX: De ordinatione malorum angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 109 (not yet in the library)
Quaestio CX: De praesidentia angelorum super creaturam corporalem
On Summa Theologiae, I, q. 110 (not yet in the library)
Quaestio CXI: De actione angelorum in homines
On Summa Theologiae, I, q. 111 (not yet in the library)
Quaestio CXII: De missione angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 112 (not yet in the library)
Quaestio CXIII: De custodia bonorum angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 113 (not yet in the library)
Quaestio CXIV: De daemonum impugnatione
On Summa Theologiae, I, q. 114 (not yet in the library)
Quaestio CXV: De actione corporalis creaturae
On Summa Theologiae, I, q. 115 (not yet in the library)
Quaestio CXVI: De fato
On Summa Theologiae, I, q. 116 (not yet in the library)
Quaestio CXVII: De his quae pertinent ad actionem hominis
On Summa Theologiae, I, q. 117 (not yet in the library)
Quaestio CXVIII: De traductione hominis ex homine quantum ad animam
On Summa Theologiae, I, q. 118 (not yet in the library)
Quaestio CXIX: De propagatione hominis quantum ad corpus
On Summa Theologiae, I, q. 119 (not yet in the library)