Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1507

Cajetan's Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae offers an article-by-article exposition of Aquinas's Prima Pars. Its discussions of sacred doctrine, analogy, divine knowledge, and creation became important reference points in the later Thomist tradition. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, with English and Spanish translations.


Praefatio ad Oliverium Carrafam

In Prooemium Summae Theologiae

On Summa Theologiae, I, Prologus 1 (not yet in the library)

Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat

On Summa Theologiae, I, q. 1 (not yet in the library)

Quaestio II: De Deo, an Deus sit

On Summa Theologiae, I, q. 2 (not yet in the library)

Articulus I: Utrum Deum esse sit per se notum

On Summa Theologiae, I, q. 2, a. 1 (not yet in the library)

In titulo huius primi articuli, ly per se, non per alium medium terminum: ly notum, notitia evidenti. Propositio enim per se nota dicitur, quae ex solis propriis terminis est nota evidentia certa et infallibili, ut patet I Poster. Est ergo sensus tituli: Utrum haec propositio, Deus est, sit per se nota.

II. In corpore duo fiunt: primo distinguitur propositio per se nota; secundo respondetur quaesito. Quoad primum, distinctio est: propositionis per se notae, alia secundum se tantum; alia secundum se et quoad nos: et haec, aut quoad nos omnes, aut quoad sapientes tantum. Et sic fiunt tria membra in littera.

Declaratur distinctio, cum suis membris, ex una radice propositionis per se notae in communi. Propositio per se nota est, cuius praedicatum clauditur in ratione subiecti. Ergo propositio per se nota secundum se et quoad nos est, cuius praedicatum est in ratione subiecti, et nobis est nota ratio subiecti et praedicati, ut quodlibet est aut non est, etc. Secundum se autem tantum, cuius praedicatum est in ratione subiecti, sed rationes terminorum nos latent. Ergo secundum se et quoad sapientes, cuius praedicatum est in ratione subiecti, et rationes terminorum clarent apud sapientes, ut incorporalia non esse in loco. Et confirmatur hoc membrum auctoritate Boetii.

III. Circa hanc partem, adverte quod propositio per se nota ideo dicitur per se, idest non per alium medium terminum, nota, quia excludit ly per se quemcumque alium medium terminum, et consequenter quamcumque praemissam, ad notificandum eam. Et cum propositio aliqua possit notificari a priori et a posteriori, oportet quod ly per se distinguatur: an excludat medium terminum a priori tantum; an a priori et a posteriori simul. Si enim omnis propositio per se nota, est habens praedicatum in ratione subiecti, oportet ut semper ly per se excludat medium a priori: sed quoniam contingit quod inter ea inter quae nullum est secundum se medium, ut sunt cognita nobis sit medium, ideo non semper excludit medium a posteriori. Et propterea in littera distincta est propositio per se nota, ex differentia inter terminos notos et ignotos, idest ex differentia inter extrema propositionum ut sunt nobis nota. Illae enim quarum extrema, non secundum se tantum, sed ut nota nobis, sunt immediata, sunt omnibus per se notae. Illae vero quarum extrema, licet secundum se, non tamen ut nota nobis, sunt immediata, sunt secundum se tantum per se notae, non nobis. Et similiter, quarum extrema ut nota sapientibus, sunt immediata, sunt eis per se notae.

IV. Circa hanc partem, sunt multa dubia et argumenta Scoti, Aureoli et Gregorii; sed quoniam haec ad librum Posteriorum spectant, ubi in capite III diffuse hanc materiam tractavi, idcirco, absque eorum repetitione, videndae sunt ibi solutiones argumentorum, cum toto processu. – Id tantum hic notato, quod in littera non definitur propositio per se nota, dicendo quod est cuius praedicatum nitur in ratione subiecti: sed ponitur causalis, scilicet quod ex hoc quod praedicatum ponitur in ratione subiecti, fit propositio per se nota; quae est convertens respectu illius. Et hoc ideo dico, quia bene verum est apud s. Thomam, quod omnis propositio cuius praedicatum cadit in ratione subiecti, est per se nota, sed non e converso: quoniam cum unum generalissimum negatur de alio, et cum prima passio praedicatur de primo subiecto, fiunt propositiones immediatae secundum se, et consequenter secundum se per se notae. Si tamen alicubi sic definita reperitur, glossetur ly esse in ratione subiecti « formaliter, vel virtualiter proxime. » Non tamen extendatur talis locutio, quia minus propria est.

V. Quoad secundum, conclusio responsiva est: Haec propositio, Deus est, est per se nota secundum se, non nobis. – Probatur prima pars, quia praedicatum est idem subiecto: secunda autem, quia nos nescimus quid subiecti. – Et ex hoc sequitur corollarium: Ergo ista eget manifestari per medium quoad nos, idest a posteriori effectu. Patet sequela: quia nobis non est evidens, et a priori caret medio.

VI. In responsione ad secundum, adverte quod contra secundam responsionem ibi datam satis moleste quidam instant, quasi roborando argumentum, sic. Excedens omne cogitabile non est, per tuam responsionem: ergo non est excellens omne cogitabile, quod est oppositum quid nominis ipsius Dei. Probatur consequentia: quia non excedit cogitabile existens; et si ipsum esset, cogitaretur maius quam cogitatum non esset.

VII. Sed haec obiectio non est alia ab obiectione facta in littera: et ideo eadem responsione solvitur, distinguendo consequens, quod excedere omne cogitabile contingit dupliciter: uno modo, quod excellat in rerum natura; alio modo, secundum esse cogitatum. Et intendo, non quod esse in rerum natura aut obiective, sit ratio excessus: sed utimur eis in proposito, ut conditione rerum cogitatarum. Verbi gratia, conditiones perfecti oratoris cogitatae possunt excedere omnem oratorem dupliciter: uno modo, quod ille excessus sit in rerum natura; alio modo, quod sit in esse obiectivo. Primo modo, oporteret ponere oratorem perfectum existere: secundo modo non, sed sufficit ipsum habere esse obiectivum. Rationem autem excedendi attendi dicimus penes nobilitatem conditionum cogitatarum in se.

In proposito ergo dicitur, quod ex illo antecedente, excedens omne cogitabile non est, optime sequitur, ergo non est excedens in rerum natura omne cogitabile: imo non est sic excedens formicam, aut quodcumque minimum existens. Sed non valet, ergo non est excedens in se, secundum esse obiectivum, omne cogitabile: imo sic excedit omne cogitabile. – Et cum dicitur maius cogitabile esset, si esset in rerum natura, negatur hoc. Ista enim replica procedit aut ex ignorantia propriae vocis, dum credunt isti quod responsio data, acceptans quid nominis assignatum Dei, intendat quod, cum significatur hoc, scilicet maius omni cogitabili, significatur aliquid plenum omni perfectione, abstrahendo ab existentia (et ideo instant: « significetur plenum omni perfectione, inclusa existentia in rerum natura; et sic significabitur maius »): aut ex ignorantia inter actum signatum et exercitum. Convenimus namque in quid nominis, et non dissentimus. Nihil excipimus in ratione excedendi, seu in actu signato: quamvis ab existere in actu exercito, abstrahere opus sit. Unde conceditur quod significatur et cogitatur maius omni cogitabili, cum omni perfectione, etiam existentiae in rerum natura: in actu tamen signato. Sed a significari et cogitari ad esse non valet argumentum. Et ideo in littera dicitur quod haec ratio nihil concludit: quia ab adversariis non conceditur maius omni cogitabili esse in natura rerum; licet concedatur quod maius omni cogitabili significatur, et cogitatur esse in rerum natura. Non ergo significatur maius, significatum ut existens: sed etsi existeret, non esset maius, sed esset quod non est nisi in cogitatione.

Exemplum simile in speciali habetur, si fingamus latere nos nobilissimum animalium esse, et vellemus probare illud esse ex terminis, scilicet: nobilissimum animalium est, quia si non est, ergo non est nobilissimum animalium. Hic enim manifestius liquet quod ratio excessus est nobilitas rei significatae in se, conditiones vero excedentis sunt esse obiectivum et esse in rerum natura: et qualiter argumentum non valeat, ut patet exercenti.

VIII. Logice autem his molestiis unico verbo silentium impones, dicens quod maius omni cogitabili importare existentiam in rerum natura, contingit dupliciter, scilicet in actu exercito, vel signato: et quod secundo modo conceditur in proposito, primo modo non. Et quod si primo modo acceptaretur, sine dubio illa esset per se nota, maius omni cogitabili, est, sicut ista, quod est, est. – Ratio autem quare non clauditur existere in actu exercito, sed ut conceptum tantum, est quia nominibus res significantur ut conceptae, verbis autem ut exercitae. Unde ista enuntiatio, existentia non est, non implicat contradictoria: ista autem, quod existit, non est, implicat contradictoria.

IX. In responsione ad tertium, advertendum quod, dum littera respondendo concedit veritatem esse in communi esse per se notum, consequentiam factam arguendo acceptare videtur, illam scilicet, nulla veritas est, ergo verum est nullam veritatem esse. Scotus tamen, in Primo, dist. II, qu. II, in responsione ad 3, reprehendit hanc consequentiam, dicens eam peccare fallacia consequentis, a pluribus causis veritatis ad unam illarum. Tum quia, licet valeat, nulla veritas est, ergo non est verum aliquam veritatem esse; non tamen valet, ergo est verum nullam veritatem esse, illa enim est negativa, ista affirmativa. Tum quia veritas aut sumitur fundamentaliter, aut formaliter: si nulla veritas est, neutro modo verum est illam esse: non fundamentaliter, quia nulla res fundans remanet; non formaliter, quia nullus intellectus restare poneretur. Ergo affirmativa non sequitur, sed negativa, ut dictum est.

X. Ad hoc breviter dicitur quod, cum secundum bonam logicam, a propositione vera de inesse ad suam modalem de vero, sit optima consequentia, et e converso, quia verum non est modus addens supra suam praeiacentem: miror quomodo arguens huic consequentiae se opposuit. Valet namque, Socrates currit, ergo Socratem currere est verum: et similiter, Socrates non currit, ergo Socratem non currere est verum: et patet in omnibus. Et sic in proposito, nulla veritas est: ergo nullam veritatem esse est verum. – Et confirmatur: quia ista, scilicet nulla veritas est, est quaedam enuntiatio: ergo significans verum vel falsum, ex I Periherm. Sed apud eos significat verum: ergo significat nullam veritatem esse, esse verum.

XI. Ad primam ergo obiectionem, dicitur quod nulla fallacia est: quia utraque illarum sequitur determinate ex illa. Et prius sequitur ista affirmativa de modo, ergo verum est nullam veritatem esse, quam illa negativa, ergo non est verum aliquam veritatem esse. Quoniam prima sequitur immediate, secunda autem mediante illa: quoniam prima pertinet ad consistentiam ipsius propositionis in seipsa, secunda autem ad destructionem suae contradictoriae, scilicet aliqua veritas est. Et rursus, licet destructio contradictoriae ipsam statim sequeretur, dicendo nulla veritas est, ergo non aliqua veritas est: destructio tamen contradictoriae cum modo de vero, non sequitur nisi in virtute regulae dictae, scilicet quod propositio vera de inesse aequivalet modali de vero: ideo enim sequitur, nulla veritas est, ergo non est verum aliquam veritatem esse, quia aequivalet negationi illius contradictoriae, scilicet non aliqua veritas est. Et sic Scotus, negando consequentiam, concessit illam nesciens, dum concessit aliam super radice illius fundatam.

Ad secundam vero obiectionem, dicitur quod veritas sumitur ad minus fundamentaliter: et cum dicitur quod nullum fundamentum remaneret, negatur. Dico enim quod ad remansionem veritatum negativarum fundamentaliter, non requiritur remansio rerum. Unde veritas istius, nihil est nihil, omni omnino re et intellectu excluso, remanet fundamentaliter: quia si intellectus esset, posset ei suam propositionem adaequare obiectaliter, componendo hanc, nihil est nihil: et haec remansio sufficit. Unde nec etiam modo ista propositio, nihil est nihil, habet fundamentum ex parte rei significatae, nisi modo dicto. Quod enim dicitur quod veritas fundamentaliter est entitas, verum est de veritate positiva, non autem negativa: fundamentum enim negativae veritatis est non esse, et non est esse, ut patet.

Hunc articulum diffuse habes in Qu. de Veritate, qu. X, art. 12.

Articulus II: Utrum Deum esse sit demonstrabile

On Summa Theologiae, I, q. 2, a. 2 (not yet in the library)

Articulus III: Utrum Deus sit

On Summa Theologiae, I, q. 2, a. 3 (not yet in the library)

Quaestio III: De Dei simplicitate

On Summa Theologiae, I, q. 3 (not yet in the library)

Quaestio IV: De Dei perfectione

On Summa Theologiae, I, q. 4 (not yet in the library)

Quaestio V: De bono in communi

On Summa Theologiae, I, q. 5 (not yet in the library)

Quaestio VI: De bonitate Dei

On Summa Theologiae, I, q. 6 (not yet in the library)

Quaestio VII: De infinitate Dei

On Summa Theologiae, I, q. 7 (not yet in the library)

Quaestio VIII: De existentia Dei in rebus

On Summa Theologiae, I, q. 8 (not yet in the library)

Quaestio IX: De Dei immutabilitate

On Summa Theologiae, I, q. 9 (not yet in the library)

Quaestio X: De Dei aeternitate

On Summa Theologiae, I, q. 10 (not yet in the library)

Quaestio XI: De unitate Dei

On Summa Theologiae, I, q. 11 (not yet in the library)

Quaestio XII: Quomodo Deus a nobis cognoscatur

On Summa Theologiae, I, q. 12 (not yet in the library)

Quaestio XIII: De nominibus Dei

On Summa Theologiae, I, q. 13 (not yet in the library)

Quaestio XIV: De scientia Dei

On Summa Theologiae, I, q. 14 (not yet in the library)

Quaestio XV: De ideis

On Summa Theologiae, I, q. 15 (not yet in the library)

Quaestio XVI: De veritate

On Summa Theologiae, I, q. 16 (not yet in the library)

Quaestio XVII: De falsitate

On Summa Theologiae, I, q. 17 (not yet in the library)

Quaestio XVIII: De vita Dei

On Summa Theologiae, I, q. 18 (not yet in the library)

Quaestio XIX: De voluntate Dei

On Summa Theologiae, I, q. 19 (not yet in the library)

Quaestio XX: De amore Dei

On Summa Theologiae, I, q. 20 (not yet in the library)

Quaestio XXI: De iustitia et misericordia Dei

On Summa Theologiae, I, q. 21 (not yet in the library)

Quaestio XXII: De providentia Dei

On Summa Theologiae, I, q. 22 (not yet in the library)

Quaestio XXIII: De praedestinatione

On Summa Theologiae, I, q. 23 (not yet in the library)

Quaestio XXIV: De libro vitae

On Summa Theologiae, I, q. 24 (not yet in the library)

Quaestio XXV: De divina potentia

On Summa Theologiae, I, q. 25 (not yet in the library)

Quaestio XXVI: De divina beatitudine

On Summa Theologiae, I, q. 26 (not yet in the library)

Quaestio XXVII: De processione divinarum personarum

On Summa Theologiae, I, q. 27 (not yet in the library)

Quaestio XXVIII: De relationibus divinis

On Summa Theologiae, I, q. 28 (not yet in the library)

Quaestio XXIX: De personis divinis

On Summa Theologiae, I, q. 29 (not yet in the library)

Quaestio XXX: De pluralitate personarum in divinis

On Summa Theologiae, I, q. 30 (not yet in the library)

Quaestio XXXI: De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis

On Summa Theologiae, I, q. 31 (not yet in the library)

Quaestio XXXII: De divinarum personarum cognitione

On Summa Theologiae, I, q. 32 (not yet in the library)

Quaestio XXXIII: De persona Patris

On Summa Theologiae, I, q. 33 (not yet in the library)

Quaestio XXXIV: De persona Filii

On Summa Theologiae, I, q. 34 (not yet in the library)

Quaestio XXXV: De imagine

On Summa Theologiae, I, q. 35 (not yet in the library)

Quaestio XXXVI: De persona Spiritus Sancti

On Summa Theologiae, I, q. 36 (not yet in the library)

Quaestio XXXVII: De nomine Spiritus Sancti quod est amor

On Summa Theologiae, I, q. 37 (not yet in the library)

Quaestio XXXVIII: De nomine Spiritus Sancti quod est donum

On Summa Theologiae, I, q. 38 (not yet in the library)

Quaestio XXXIX: De personis ad essentiam relatis

On Summa Theologiae, I, q. 39 (not yet in the library)

Quaestio XL: De personis in comparatione ad relationes sive proprietates

On Summa Theologiae, I, q. 40 (not yet in the library)

Quaestio XLI: De personis in comparatione ad actus notionales

On Summa Theologiae, I, q. 41 (not yet in the library)

Quaestio XLII: De aequalitate et similitudine divinarum personarum ad invicem

On Summa Theologiae, I, q. 42 (not yet in the library)

Quaestio XLIII: De missione divinarum personarum

On Summa Theologiae, I, q. 43 (not yet in the library)

Quaestio XLIV: De processione creaturarum a Deo, et de omnium entium prima causa

On Summa Theologiae, I, q. 44 (not yet in the library)

Quaestio XLV: De modo emanationis rerum a primo principio

On Summa Theologiae, I, q. 45 (not yet in the library)

Quaestio XLVI: De principio durationis rerum creatarum

On Summa Theologiae, I, q. 46 (not yet in the library)

Quaestio XLVII: De distinctione rerum in communi

On Summa Theologiae, I, q. 47 (not yet in the library)

Quaestio XLVIII: De distinctione rerum in speciali

On Summa Theologiae, I, q. 48 (not yet in the library)

Quaestio XLIX: De causa mali

On Summa Theologiae, I, q. 49 (not yet in the library)

Quaestio L: De substantia angelorum absolute

On Summa Theologiae, I, q. 50 (not yet in the library)

Quaestio LI: De comparatione angelorum ad corpora

On Summa Theologiae, I, q. 51 (not yet in the library)

Quaestio LII: De comparatione angelorum ad loca

On Summa Theologiae, I, q. 52 (not yet in the library)

Quaestio LIII: De motu locali angelorum

On Summa Theologiae, I, q. 53 (not yet in the library)

Quaestio LIV: De cognitione angelorum

On Summa Theologiae, I, q. 54 (not yet in the library)

Quaestio LV: De medio cognitionis angelicae

On Summa Theologiae, I, q. 55 (not yet in the library)

Quaestio LVI: De cognitione angelorum ex parte rerum immaterialium

On Summa Theologiae, I, q. 56 (not yet in the library)

Quaestio LVII: De angelorum cognitione respectu rerum materialium

On Summa Theologiae, I, q. 57 (not yet in the library)

Quaestio LVIII: De modo cognitionis angelicae

On Summa Theologiae, I, q. 58 (not yet in the library)

Quaestio LIX: De voluntate angelorum

On Summa Theologiae, I, q. 59 (not yet in the library)

Quaestio LX: De amore seu dilectione angelorum

On Summa Theologiae, I, q. 60 (not yet in the library)

Quaestio LXI: De productione angelorum in esse naturae

On Summa Theologiae, I, q. 61 (not yet in the library)

Quaestio LXII: De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae

On Summa Theologiae, I, q. 62 (not yet in the library)

Quaestio LXIII: De angelorum malitia quoad culpam

On Summa Theologiae, I, q. 63 (not yet in the library)

Quaestio LXIV: De poena daemonum

On Summa Theologiae, I, q. 64 (not yet in the library)

Quaestio LXV: De opere creationis creaturae corporalis

On Summa Theologiae, I, q. 65 (not yet in the library)

Quaestio LXVI: De ordine creationis ad distinctionem

On Summa Theologiae, I, q. 66 (not yet in the library)

Quaestio LXVII: De opere distinctionis secundum se

On Summa Theologiae, I, q. 67 (not yet in the library)

Quaestio LXVIII: De opere secundae diei

On Summa Theologiae, I, q. 68 (not yet in the library)

Quaestio LXIX: De opere tertiae diei

On Summa Theologiae, I, q. 69 (not yet in the library)

Quaestio LXX: De opere ornatus, quantum ad quartam diem

On Summa Theologiae, I, q. 70 (not yet in the library)

Quaestio LXXI: De opere quintae diei

On Summa Theologiae, I, q. 71 (not yet in the library)

Quaestio LXXII: De opere sextae diei

On Summa Theologiae, I, q. 72 (not yet in the library)

Quaestio LXXIII: De iis quae pertinent ad septimum diem

On Summa Theologiae, I, q. 73 (not yet in the library)

Quaestio LXXIV: De omnibus septem diebus in communi

On Summa Theologiae, I, q. 74 (not yet in the library)

Quaestio LXXV: De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur. et primo, quantum ad essentiam animae

On Summa Theologiae, I, q. 75 (not yet in the library)

Quaestio LXXVI: De unione animae ad corpus

On Summa Theologiae, I, q. 76 (not yet in the library)

Quaestio LXXVII: De his quae pertinent ad potentias animae in generali

On Summa Theologiae, I, q. 77 (not yet in the library)

Quaestio LXXVIII: De potentiis animae in speciali

On Summa Theologiae, I, q. 78 (not yet in the library)

Quaestio LXXIX: De potentiis intellectivis

On Summa Theologiae, I, q. 79 (not yet in the library)

Quaestio LXXX: De potentiis appetitivis in communi

On Summa Theologiae, I, q. 80 (not yet in the library)

Quaestio LXXXI: De sensualitate

On Summa Theologiae, I, q. 81 (not yet in the library)

Quaestio LXXXII: De voluntate

On Summa Theologiae, I, q. 82 (not yet in the library)

Quaestio LXXXIII: De libero arbitrio

On Summa Theologiae, I, q. 83 (not yet in the library)

Quaestio LXXXIV: Quomodo anima coniuncta intelligat corporalia, quae sunt infra ipsam

On Summa Theologiae, I, q. 84 (not yet in the library)

Quaestio LXXXV: De modo et ordine intelligendi

On Summa Theologiae, I, q. 85 (not yet in the library)

Quaestio LXXXVI: Quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat

On Summa Theologiae, I, q. 86 (not yet in the library)

Quaestio LXXXVII: Quomodo anima intellectiva seipsam, et ea quae sunt in ipsa, cognoscat

On Summa Theologiae, I, q. 87 (not yet in the library)

Quaestio LXXXVIII: Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt

On Summa Theologiae, I, q. 88 (not yet in the library)

Quaestio LXXXIX: De cognitione animae separatae

On Summa Theologiae, I, q. 89 (not yet in the library)

Quaestio XC: De prima hominis productione quantum ad animam

On Summa Theologiae, I, q. 90 (not yet in the library)

Quaestio XCI: De productione corporis primi hominis

On Summa Theologiae, I, q. 91 (not yet in the library)

Quaestio XCII: De productione mulieris

On Summa Theologiae, I, q. 92 (not yet in the library)

Quaestio XCIII: De fine sive termino productionis hominis

On Summa Theologiae, I, q. 93 (not yet in the library)

Quaestio XCIV: De statu et conditione primi hominis quantum ad intellectum

On Summa Theologiae, I, q. 94 (not yet in the library)

Quaestio XCV: De his quae attinent ad voluntatem primi hominis, gratia scilicet et iustitia

On Summa Theologiae, I, q. 95 (not yet in the library)

Quaestio XCVI: De dominio quod homini in statu innocentiae competebat

On Summa Theologiae, I, q. 96 (not yet in the library)

Quaestio XCVII: De his quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad individui conservationem

On Summa Theologiae, I, q. 97 (not yet in the library)

Quaestio XCVIII: De pertinentibus ad conservationem speciei

On Summa Theologiae, I, q. 98 (not yet in the library)

Quaestio XCIX: De conditione prolis generandae quantum ad corpus

On Summa Theologiae, I, q. 99 (not yet in the library)

Quaestio C: De conditione prolis generandae quantum ad iustitiam

On Summa Theologiae, I, q. 100 (not yet in the library)

Quaestio CI: De conditione prolis generandae quantum ad scientiam

On Summa Theologiae, I, q. 101 (not yet in the library)

Quaestio CII: De loco hominis, qui est paradisus

On Summa Theologiae, I, q. 102 (not yet in the library)

Quaestio CIII: De gubernatione rerum in communi

On Summa Theologiae, I, q. 103 (not yet in the library)

Quaestio CIV: De effectibus divinae gubernationis in speciali

On Summa Theologiae, I, q. 104 (not yet in the library)

Quaestio CV: De mutatione creaturarum a Deo

On Summa Theologiae, I, q. 105 (not yet in the library)

Quaestio CVI: Quomodo una creatura moveat aliam

On Summa Theologiae, I, q. 106 (not yet in the library)

Quaestio CVII: De locutionibus angelorum

On Summa Theologiae, I, q. 107 (not yet in the library)

Quaestio CVIII: De ordinatione angelorum secundum hierarchias et ordines

On Summa Theologiae, I, q. 108 (not yet in the library)

Quaestio CIX: De ordinatione malorum angelorum

On Summa Theologiae, I, q. 109 (not yet in the library)

Quaestio CX: De praesidentia angelorum super creaturam corporalem

On Summa Theologiae, I, q. 110 (not yet in the library)

Quaestio CXI: De actione angelorum in homines

On Summa Theologiae, I, q. 111 (not yet in the library)

Quaestio CXII: De missione angelorum

On Summa Theologiae, I, q. 112 (not yet in the library)

Quaestio CXIII: De custodia bonorum angelorum

On Summa Theologiae, I, q. 113 (not yet in the library)

Quaestio CXIV: De daemonum impugnatione

On Summa Theologiae, I, q. 114 (not yet in the library)

Quaestio CXV: De actione corporalis creaturae

On Summa Theologiae, I, q. 115 (not yet in the library)

Quaestio CXVI: De fato

On Summa Theologiae, I, q. 116 (not yet in the library)

Quaestio CXVII: De his quae pertinent ad actionem hominis

On Summa Theologiae, I, q. 117 (not yet in the library)

Quaestio CXVIII: De traductione hominis ex homine quantum ad animam

On Summa Theologiae, I, q. 118 (not yet in the library)

Quaestio CXIX: De propagatione hominis quantum ad corpus

On Summa Theologiae, I, q. 119 (not yet in the library)

↑ Top of work