An in genere Luxuriae detur parvitas materiae.
Hanc quaestionem egi Disput. de Virtutibus Iustitiae adnexis, sect. 4. de Veritate, et Mendacio, quaest. 2. dubitatione 4. ad argumenta; ubi cum D. Bonavent. negativam sententiam sustinui, ibique regulam tradidi ad dignoscendum, quandonam detur materiae parvitas in peccatis. Rursus autem inveni in Compend. Theol. verit. lib. 3. cap. 28. aperte S. Doctorem negativam sententiam ex professo sustinere.
Dari quidem parvitatem materiae in his asseruere Sanchez de matrim. lib. 9. d. 46. Zanardus in Directorio Confessar. part. 1. de Sacram. matrim. cap. 41. quaest. 28. Salas prima secundae d. 6. sect. 21. num. 149. Villalob. tom. 2. tract. 40. dub. 9. Vide etiam Seraphinum Freitaim in addit. ad tract. de confess. sollic. quaest. 7. num. 33. Sancium in select. d. 11. eamque speculative probabilem ait Malder. p. 2. quaest. 74. art. 10.
Cum his incedunt, qui tactus, et oscula ex meta delectatione sensibili, absque alia intrinsecone affectunt non esse mortalia. Ita Franciscus Sylvius 2. 2. quaest. 154. art. 4. et alii apud eum. Addo Comitol. resp. moral. lib. 4. quaest. 20. Ioannes Salas prima 2. quaest. 74. tract. 13. dub. 6. sect. 20. num. 139. Less. lib. 4. cap. 3. d. 8. num. 58. Lublinum verb. osculum.
Sed quo ad tactus, et oscula repugnant, et merito, Diana part. 4. Tract. 4. Miscell. resol. 136. cum Filliucio tom. 2. tract. 30. cap. 9. num. 119. Sanchez in summa, tom. 2. lib. 5. cap. 6. Rebell. p. 2. lib. 3. quaest. 19. sect. 3. quare altera opinio damnata est ab Alexandro VII. ut vidimus loco cit. infra.
Et in genere non dari in his parvitatem materiae docet S. Doctor loc. cit. quem secuti sunt Tanner. prima 2. d. 4. quaest. 8. num. 109. Castrus Palaus in opere moral. tom. 1. tract. 2. d. 1. part. 10. §. 2. Basil. Ponc. de matrim. lib. 10. cap. 16. §. 2. Lessius lib. 4. cap. 3. d. 15. num. 109. Rebell. loco supra citato, et hanc sententiam docendam in Societate Iesu praecepit Claudius Aquaviva, Praepositus Generalis anno 1612.
Ideo Sanchez in summa, tom. 2. lib. 5. cap. 6. hanc asserit, palinodiam canens, eamque prorsus asserendam monet Diana part. 3. tract. 5. resol. 1.
Ratio, qua utuntur Rebellius, Diana, et alii est D. Bonavent. hic; nam haec sunt inducta a natura, ut dispositiones ad actum generationis ad accendendam carnem igne voluptatis in ordine ad copulam, et seminationem: Ergo est ingens perversio, dum ad voluptatem inter soluros adhibentur.
Ratio alia adducitur a S. Doctore, quia haec est differentia inter potentiam nutritivam, et generativam; haec enim magis materialis est, magisque corrupta, atque adeo ruit in praeceps, non sic nutritiva; unde in gula facilius est veniale.
Fateor, me totis visceribus contremiscere cum video periculum, quod in tactibus est, et osculis: Ideo sententiam hanc omnino tenendam doceo. Neque me movet Emphasis Hispana, qua Villalobos Los tocamientos leves paruidad de materia conclamat.
Quoad oscula definitum est ab Alexand. VII. ea esse mortalia; ut patet Decreto 18. Martii 1666. et ut probavi tom. 4. disp. 17. quaest. 10. sect. 37.