HAEC opponitur Clementiae, et definitur a D. Bonavent. ex Seneca, lib. 2. de Clementia, cap. 4. Atrocitas animi in exigendis poenis. Ex hac ait, oriri has filias, incarcerationes, percussiones, verbera, duella, mutilationes, et occisiones: Ex quo patet, eam esse illi virtuti contrariam, quae est in Principibus, et Praelatis, et dicit animi lenitatem. Idem habet D. Thom. art. 1. Ad hanc fere immisericordia reducitur, quae tamen non infligit malum, sed solum non sublevat miseriam; de qua Hierem. 6. Crudelis est, et non miserebitur.
DIFFERT autem crudelitas a feritate, ut ait S. Doctor, quia feritas, sive saevitia, sic dicta est a ferarum similitudine, non habito respectu ad ullam culpam eius, qui punitur, ipso per se cruciatu hominum delectatur, qua ratione ferae bestiae hominibus nocent, ut eorum etiam corpora depascant, ut ait etiam Seneca loc. cit. D. Thom. art. 2. Quo fit, ut saevitia contineatur sub bestialitate, siquidem talis delectatio non est humana, sed bestialis.
CRUDELITAS vero attendit quidem culpam in eo, qui punitur, sed excedit modum in puniendo, et ita crudelitas differt a feritate, sicut malitia humana a bestialitate, iuxta Aristotelem 7. Eth. cap. 5. et sicut crudelitas opponitur clementiae, sic feritas opponitur superexcellentiae virtuti, quam Aristoteles 7. Eth. initio vocat Heroicam, vel Divinam, ut possimus dicere opponi dono Pietatis, ut ait D. Thom. art. 2. et Tannet. dub. 7. qui magis eam opponit humanitati. Sed D. Bonavent. videtur utrumque approbare probabile.
ALIUD vitium in altero extremo crudelitatis ponitur S. Doctor in Pharetra, lib. 3. cap. 24. eam vero ait esse nimiam, in puniendis criminibus remissionem, de qua praeclara refert e Sanctis Patribus.
D. GREGORIUS lib. 32. moral. cap. 17. Plerumque dissoluta remissio, quasi mansuetudo, ac pietas reputatur, et dum plus, quam decet, delinquentibus temporaliter parcitur, ad aeterna supplicia crudeliter reservantur.
D. AUGUSTINUS ep. 50. Molestus est, et crudelis videtur Medicus furenti frenetico, et pater indisciplinato filio: ille ligando, ille caedendo, sed ambo diligendo. Si autem illos negligant, et perire permittant, ista potius falsa mansuetudo, vera crudelitas est. Eadem refert e D. Bernardo pref. in Psal. Qui habitat.
OBSERVAT autem S. Doctor locis allatis, peccatum esse mortale excessum crudelitatis in poenis exigendis, incarcerando, etc. Est etiam mortalis nimia remissio, qua non puniuntur rei, et aperitur via sceleribus. De hac saepe agit S. Doctor in opusculo de Ecclesiastica hierarchia, et alibi.