QUATUOR sunt haec, e quibus tria opponuntur per excessum, Praesumptio, Ambitio, et Inanis gloria: Quartum per defectum, scilicet Pusillanimitas.
PRAESUMPTIO est vitium, quo quis attentat ea, quae vires, et facultatem suam excedunt. Ita S. Thom. art. 1. et 2. iuxta Aristotelem 2. Eth. cap. 7. et lib. 4. cap. 3. Magnanimus enim non tendit in maiora, quam sibi conveniunt, nec transcendit proportionem suae facultatis, sicut etiam naturaliter quaelibet actio commensuratur virtuti agenti. Id ipsum docet S Bonavent. in speculo animae, cap. 1.
QUIA tamen, quae per alios possumus, quodammodo per nos possumus ex Aristotele 3. Eth. cap. 3. ideo non est praesumptio attentare opus virtutis cum Divino auxilio, quod nemini denegatur. Erit vero praesumptio si a se, vel pro suis meritis, vel falso, vel plus aliis attentet, ut docet D. Bonavent. loco citato.
AMBITIO est vitium, quo quis inordinate honorem desiderat. Ita D. Thom. quaest. 130. art. 1. et 2. D. Bonavent. in speculo animae, cap. 4. Hoc autem tripliciter evenit, vel ambiens honorem, quem non meretur, vel quem non in Deum, vel in aliorum utilitatem, sed in proprium refert commodum. Ita S. Thom. quaest. 131. art. 1. et 2. D. Bonavent. in Pharetra 3. part. cap. 24. multis Patrum auctoritatibus id probans.
UBI notat S. Doctor serm. 5. Hexaëmer. honorem non esse bonum per se appetibile.
INANIS gloria est vitium, quo vana quaeritur gloria, vel de eo, quod non est, vel de eo, quod non est gloria dignum; vel de eo, quod iudicio hominum tantum laudatur, gloriam expetendo, vel ipsam gloriam ad finem indebitum referendo. Ita D. Thom. quaest. 132. art. 1. et 2. D. Bonavent. in speculo animae, cap. 1. et 4. Sic opponitur magnanimitati appetens gloriam, quae est effectus quidam honoris indebite. Vide etiam D. Bonavent. p. p. Centil. sect. 18. et in explicatione terminorum Theol.
POTEST autem esse mortale, si de illicitis glorietur, vel ad se, ut finem ultimum, gloriam referat.
INANIS gloria est vitium capitale, cuius filiae sunt Inobedientia, Iactantia, Hypocrisis, Incontinentia, seu Contentio, Pertinacia, Discordia, et Praesumptio novitatum. Ita S. Bonavent. in speculo, loco cit. et p. p. Centil. sect. 18. D. Thom. quaest. 132. art. 4. et 5. ex D. Gregorio 31. moral. cap. 31.
INOBEDIENTIA est voluntas fugiens minoritatem, nolens subiici superioribus.
IACTANTIA est voluntas, propter apparentem potestatem propriam se ostentans.
HYPPOCRISIS est voluntas per speciem sanctitatis se simulans fallaciter in aperto, et viliter agens in occulto, sine intentione, sine opere.
INCONTINENTIA est voluntas per conformationem sui, ab his, qui mali sunt, laudari appetens.
PERTINACIA est voluntas fugiens minorationem probitatis, dicta, vel facta sua irrevocabiliter defendens.
Discordia est voluntas fugiens minorationem sapientiae ab his, quae ab aliis dicuntur, dissentiens.
Novitatvm praesumptio est voluntas excedens qualitatem sui ordinis, propter apparentem novitatem scientiae, vel sapientiae ostentari cupiens.
At D. Isidorus lib. in Deuter. cap. 16. distinguens inter superbiam, et inanem gloriam, ait, de superbia oriri Contemptum, Invidiam, Inobedientiam, Blasphemiam, Murmurationem, Detractionem, et alia. Ex Inani vero gloria, ait oriri Contentiones, Haereses, Iactantiam, et Praesumptionem novitatum. Haec S. Doctor p. p. Centil. sect. 18.
Nil autem mirum, haec ex Inani gloria, ut mala arbusta, nasci, nam appetitus gloriae est vehemens, et ex parte materiae universalis, ut notat etiam Tanner. d. 3. quaest. 2. dub. 5. num. 73.
Pusillanimitas est vitium Magnanimitati oppositum per defectum, quo magna refugit, etiam quae suis viribus sunt proportionata; sic ille servus, qui ob id talentum abscondit, punitus est Matth. 25. Lucae 19. Ita D. Thom. quaest. 133. art. 1. et 2. Sic inter vitia ponitur ab Aristotele 4. Eth. cap. 3. et D. Gregorio p. p. Pastor. cap. 5. est autem in altero extremo praesumptionis, ut docet D. Bonavent. in speculo animae, cap. 3. Hoc autem vitium Acediae filium nominat.
Addit S. Doctor habere rationem mortalis, cum pusillanimitate omittuntur necessaria ad salutem; si quis detrimentum fidei, vel damnum proximi spirituale, vel etiam temporale ex pusillanimitate defensionis, praedicationis, vel correctionis dissimularet, ut ait S. Gregorius in Past. part. 1. cap 5.
Ex hoc ramo oriuntur Timor servilis, humanus, et mundanus. Timor servilis est, cum quis dimittit malum ob metum poenae timorem. Timor humanus est, cum parcens carni, spiritualia bona refugit, quae carni adversantur. Timor mundanus, cum timore mundi, scilicet personae alicuius, omittit bonum.
Primus timor semper est mortalis; at secundus, et tertius, tantum mortales sunt, cum propter ea omittuntur saluti necessaria. Haec omnia vide in speculo animae, loc. cit.