De Magnanimitate.
Magnanimitas, ut est virtus Fortitudini adiuncta, pro materia habet honores, et inhonorationes. Ita D. Thom. art. 1. ex Aristotele 4. Eth. cap. 3. Est enim Magnanimus, qui habet animum ad aliquid magnum, seu qui habet animum recte affectum circa ea, quae inter res exteriores absolute, et simpliciter sunt maxima, uti est honor, tum quia honor est propinquissimus virtuti, tanquam testimonium eius; tum quia Deo, et optimis quibusque exhibetur, tum quia honori consequendo, et vituperio vetando homines omnia alia postponunt: ergo qui circa honores recte affectus est, dicitur Magnanimus.
ID voluit S. Doctor in Opusc. declarator. terminorum Theol. dum Magnanimitatem definit: Est difficilium spontanea, et rationabilis aggressio.
ET serm. 5. Hexaëmer. ubi ait, Magnanimitatem esse, quae appreciat magna, et despicit vilia. Corrigit autem id, quod ait Aristoteles lib 4. moral. Nicom. cap. 3. Magnanimus est in appetitu honoris, et explicat, esse in veris honoribus aeternorum, non in laudibus mundanis. Itaque magnanimus ad ea, quae honore sunt vere digna, tendit, ut ait D. Thom. loco cit. et Tannerus disp. 3. quaest. 2. num. 56. neque magnanimitas vera opponitur humilitati, cum sub diversis rationibus illa honores velit, haec recuset, ut docet D. Bonavent. loco cit. et D. Thom. ad 4. nam magnanimitas aestimat dignum magnis consideratis Dei donis: Humilitas vero, ut se patui pendat; considerata sua vilitate.
ASSERO primo, Magnanimitatem esse virtutem.
PROBATUR quia ad virtutem pertinet, ut in rebus humanis bonum rationis servetur; inter ceteras autem res humanas exteriores praecipuum locum tenent honores: Ergo magnanimitas, quae modum rationis ponit circa magnos honores, est virtus.
HOC etiam confirmant affectiones, seu dispositiones corporis, quas Aristoteles 4. Eth. cap. 3. Magnanimo tribuit, valde consentaneas honestae mentis dispositioni, eum ait: Motus lentus magnanimi videtur, et vox gravis, et locutio stabilis. Velocitas enim motus (ait S. Thom. ad 3.) provenit ex eo, quod homo ad multa intendit, quae explere festinat; sed magnanimus solum ad magna intendit, quae pauca sunt? quae etiam egent magna attentione, et ideo habet motum tardum.
SIMILITER etiam acuitas vocis, et velocitas praecipue competit his, qui de quibuslibet contendere volunt, quod non pertinet ad magnanimos, qui non intromittunt se, nisi de magnis. Haec notat Tannerus num. 58. ex D. Bonavent. in Compend. Theol. verit. lib. 2. cap. 58. ubi etiam alia magnanimi indicia affert, ut frontem quadratam, et modetatae magnitudinis, longos passus, etc.
ASSERO secundo, Magnanimitatem esse specialem virtutem. Ita D. Thom. quaest. 129. art. 4. ex Aristotele 2. Eth. cap. 7. Ratio est, quia modum constituit circa determinatam materiam, scilicet circa honores, ut dixi. Quia tamen honor est cuiuslibet virtutis praemium, ideo magnanimitas consequenter, ratione suae materiae, respicit omnes virtutes.
ASSERO tertio, Magnanimitas est pars quaedam potentialis Fortitudinis. Ita D. Thom. art. 5. et D. Bonavent. supra. Convenit cum fortitudine, confirmando animum in arduis; sed deficit ab ea, quia firmat in eo, circa quod facilius est firmitatem servare.
AD Magnanimitatem confert Fiducia, et securitas ad Fortitudinem, ex consequenti vero securitas ad magnanimitatem, et fiducia ad fortitudinem pertinet. Ita S. Thom. ibidem art. 6. et 7.
Est autem fiducia certa spes animi perducendi ad finem rem inchoatam. Securitas est habitus quo imminentia incommoda non formidantur, ut docet S. Bonavent. in opusc. declarat. terminorum Theologiae.
Etiam bona fortunae ad magnanimitatem conferunt. Ita S. Thom. art. 8.