Quibus modis Testamentum est revocabile.
Non incongrue hominis voluntas dicitur Ambulatoria usque ad mortem leg. 4. ff. de adimend. leg. cum per eandem viam soleat saepe gradi, et regredi, ut in testamentorum revocationibus clarum probatur, quorum occasione id dictum est.
Et primo quidem leges concedunt testatori usque ad mortem suum testamentum irritum declarare, nisi fuerit Religiosus, qui ante votorum solemnem emissionem testatus sit; ratio utriusque est, quia usque ad mortem communiter testator liberum habet dominium suorum bonorum; non sic si sit Religiosus professus: Et hoc ita stat etiamsi iurasset, vel promitteret testator suae ultimae voluntatis testamentum esse irrevocabile: quia quod natura potest semper retractari, nequit aliqua extrinseca adiectione reddi irrevocabile: Hoc tamen intellige de revocatione valida; nam licite non poterit testamentum iuramento firmatum revocari; quia sic Deus in testimonium falsitatis adduceretur: Vasquez tamen in foro conscientiae non solum illicitum, sed et invalidum fore ait secundum testamentum, si prius fuerit iuramento roboratum; oppositum tamen communius est, nam multa fiunt valide, quae non licite.
Nec obstat, quod Iuramentum sit accessorium testamento, tanquam principali, cuius naturam, ex se licite revocabilem, debeat sequi. Hoc enim verum est; quando conditiones expresse non excluduntur; iurans autem se non revocaturum, censetur omnes conditiones revocatorias excludere; cum intendat explodere illam celebrem conditionem: nisi revocetur. Legantur de hac re Vasquez opusc. de testam. cap. 2. Couar. 2. parte rubr. de testam. Antonius Gomez in 3. l. Tauri, Sylvester verbo testamentum 1. §. 12. Cum Bonacina de contract. disp. 3. quaest. 17. puncto 6. qui addit quamlibet verborum formam, qua constet testatorem prius suum testamentum habere irritum, sufficere; nec opus est, ut novum instituat, esto verbali tantum revocatione sit usus, licet hoc tantum verum sit de iure regio, ut habet Vasquez citandus.
Secundo testamentum revocatur fractione Scripturae, sigilli, aut alterius necessariae solemnitatis: si vero pars aliqua deleatur, aut cancelletur cum interlineis, reliquum testamentum valet; et solum pars illa in dubium potest revocari. Ita colligitur ex leg. ad testam, §. si signa, ff. de testamentis, et leg. nostram, C. de testam. Haec tamen modificantur, nam si probetur modus illicitus, quo facta sit talis ruptura, seu cancellatio, vel si tabellio eam ruptam, et cancellationem ante suum signum factam, doceat non nocere, testamentum non invalidatur, ut dicitur leg. 1. §. 1. ff. de iis, quae in testam. delentur. Item si duae sint Scripturae, quarum una tantum rumpitur; altera adhuc subsistet; quia licet una sit in re, sunt tamen in probatione duae, quod tamen ita Vasquez limiter, ut utraque scriptura fuerit aeque principalis; nam si fuerit una transcripta, et transsumpta apud testatorem, licet Originalis manserit penes Tabellionem; Haec non iuvat, si prior fuerit discissa; ita docet Paulus Castr. in leg. nostram, C. de testam. quaest. ult. videndum tamen, si voluntate ipsius testatoris, vel contra eius placitum fuerit rupta.
Tertio invalidatur testamentum primum confectione secundi, quae solemnis, et iuxta iuris sit dispositionem, quod eo usque verum est, licet factum esset coram ipso principe; qui non potest simplici assistentia libertatem testandi, quae usque ad mortem sequitur bonorum dominium, auferre; verum si speciali mandato tale testamentum irrevocabile declararet, standum esset tali mandato; sicut enim leges prohibere possunt ob iustam causam testamentorum revocabilitatem; ita etiam Princeps.
Quarto testamentum primum, licet validum, revocari potest per secundum minus solemne, modo cum quinque testibus perfectum sit, dummodo ab intestato heredes venientes, sint in eo instituti: ut hoc tamen stet, tres requiruntur conditiones. Prima, ut in primo testamento nominatus sit haeres aliquis extraneus, nam si fuerit unus, vel plures venientes ab intestato; subsistit adhuc testamentum. Secunda conditio est; ut venientes ab intestato sint heredes viciniores. Tertia est, ut omnes illi heredes proximiores, ab intestato venientes, sint primi gradus, nec ullus eorum solus sufficiat: quae conditiones sunt solum de iure communi; sed iure regio aliter statuitur, saltem in testamentis nuncupativis; quae semper aeque solemnia sunt cum primis; cum habere debeant quinque, aut ad minus, tres testes cum tabellione; ita Vasquez loco citato.