Quid sit TESTAMENTUM, et quotuplex.
TESTAMENTUM ex Ulpiano Leg. 1. ff. de testamentis definitur: Testamentum est voluntatis nostrae iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri vult, cui addit Glossa Accursii, et Bartol. l. 1. ff. de testamentis cum directa heredis institutione, quae particula intrinseca est testamento, sine hac enim testamentum non subsistit. §. Ante heredes, Instit. de legatis, et l. 1. ff. de heredibus instituendis, et docent Doctores apud Fagundez de contract. l. 6. cap. 1. modo tamen testamentum ad causas pias excipias. Haec colligo ex D. Bonav. in caput 4. Regulae nostrae ad finem, ubi inde immobilitatem eius colligit, cum sit ultima voluntas; nam si multa adsint testamenta, ultimum tantum valet, etsi plures valere queant codicilli, quia hi non disponunt adaequate de toto iure, sed de quibusdam partibus. Idem habet in Dicta Tu. 1. cap. 1.
DIVIDITUR autem Testamentum in clausum, et apertum. Testamentum clausum est illud, quod secreto a Testatore conditur manu propria, vel aliena, et tabellione, testibusque praesentibus, ac vocatis, et ignorantibus quid contineat, traditur approbandum. Apertum, quod nuncupativum etiam dicitur, est, quod praesentibus ipsis testibus verbis palam fit, et declaratur, et ob hanc causam apertum dicitur, et sine scriptis, quia licet ordinarie in scripto ponatur, tamen sine scripto potest subsistere.
TESTAMENTUM condere ex Iure gentium institutum est, tametsi aliquae solemnitates iure civili sint impositae. Ita communiter Doctores asserunt: Nam antequam ius civile, in quo disponitur modus solemnis testamentorum existeret; iam antea erant testamenta. Sic Genes. 48. Iacob reliquit Ioseph urbem Sichem, quam tulerat armis Amorrhaeo.
Ex quo sequitur, non posse Principem iuste auferre alicui dominium, e testamento acquisitum, quod facere posset, si esset de iure civili, ut advertit Clarus l. 1. sent. §. Princeps, et l. 3. §. Testamentum, quaest. 2. in fine, et Fagundez l. 6. de contract. cap. 1. num. 10.
CODICILLUS definitur, Instit. et C. de codicillis: Est ultima voluntatis dispositio, sine directa heredis institutione, ut notat Molina Tom. 1. de iust. tract. 2. disp. 124.
LEGATUM est donatio quaedam in testamento relicta post mortem testatoris ab herede solvenda, §. 1. Instit. de Legatis: de quo seq. disp.
FIDEICOMMISSUM est legatum, quod fidei heredis commissum est, ut alteri ab eo praestetur: Dicitur autem fideicommissum species legati urbanioris; fit enim per verba, volo, peto, sed valet non minus, quam praecipio, etc. ut colligitur ex Leg. et fidei commissum, ff. de Legatis 3.