LOCATIO, et Conductio est idem Contractus, quo persona, vel res aliqua alteri ad usum pro pretio conceditur, et ab eodem accipitur. Ex parte enim concedentis est Locatio: ex parte accipientis est Conductio, ut docet D. Bonav. ad ea verba Lucae 20. Homo quidam plantavit vineam, et locavit eam agricolis.
ADMONENT autem, si impedimentum superveniat ex parte rei conductae, quod usum eius impediat sine culpa conductoris, pro eo tempore non tenetur ad pensionem; secus si impedimentum se teneat ex parte conductoris. Ita Sylvester verb. Locatio Navar. Manuali cap. 17. num. 187. et 197. Couar. l. 4. var. cap. 13. Tanner. disp. 4. quaest. 7. dub. 6. etc. Bassaeus. Colligitur ex Leg. Habitatores, et Leg. Qui operas, et Leg. si uno, ff. locati.
SI ob sterilitatem, aut calamitatem citra culpam conductoris anno aliquo nihil e re conducta percipiatur, tota pensio remittenda est; alias, si sterilitas non sit magna, pro rata est remittenda, nisi aliter sit conventum, vel nisi sequentium annorum fecunditate compensetur. Ita communis Doctorum fert opinio iuxta Legem ex conducto et Leg. si merces, ff. Locati. Vide Bass. loc. cit. et Dianam p. 3. tract. 6. miscell. resol. 17. et alios ibi.
IDEM extendit Less. cap. 24. dub. 3. si fruges in horreo conditae, fulmine, vel hostis superventu pereant. Sic et Bassaeus v. Locatio.
CAUSAS expellendi conductorem exponit Lex AEde, C. de Locato, his verbis: AEde, quam te conductam habere dicis, si pensionem in solidum solvisti, invitum te expelli non oportet; nisi propriis usibus dominus eam necessariam esse probaverit, aut corrigere, seu reficere domum maluerit, aut tu male in re locata versatus es. Vide Doctores apud Bassaeum num. 4. et Bonac. disp. 3. quaest. 7. p. 2.
ET in eundem sensum Gregorius IX. cap. propter sterilitatem, de locato, et conducto magis explicans ius civile, ait: Verum inviso inquilino domum inhabitare, vel reficere poteris, si necessitas (quae tamen non imminebat locationis tempore) id exposcat: remissa sibi pro residuo temporis pensione: qui etiam inde rationabiliter amovetur, si perverse ibi fuerit conversatus, vel cum pensionem per biennium non solvisset, sibi satisfactione celeri non providit.