EMPHYTEUSIM Laconice percurrit S. Doctor in Diaeta salutis, Titulo 2. cap. 5. ubi etiam agit de Feudo.
DICITUR Graece Emphyteusis, quasi implantatio, seu insitio. In proposito est concessio rei immobilis cum translatione dominii utilis, retento directo pro certa pecuniae summa, quae Laudemium dicitur; ac onere certae pensionis Proprietario solvendae, idque vel in perpetuum, vel ad vitam unius, vel plurium (quo casu vitalitium dicitur) vel ad certos annos, non tamen pauciores decennio. Qui vendit, Dominus directus dicitur; qui emit, seu accipit, Emphyteuta vocatur.
DIFFERT a Locatione. Primo, quia solum in re immobili, quae cultura melior effici potest, constituitur. Secundo, quia per eam transfertur dominium utile. Tertio quia locatio proprie non potest fieri ad decennium, vel supra, quia tunc communi iure transfertur dominium utile in conductorem, ac proinde desinit esse propria Locatio, et fit Emphyteusis, et colligitur ex Leg. 1. ff. de superficiebus, et ex communi docent Couar. l. 2. var. cap. 16. et Tanner. disp. 4. quaest. 7. num. 116. Bassaeus v. Emphyteusis.
AD contractum Emphyteusis, ut sit legitimus, statuuntur iure communi Caesareo hae conditiones, ut referunt Less. l. 2. cap. 24. dub. 9. Tanner. disput. 4. quaest. 7. dubio 6. quamvis iuxta varias Provincias aliae, et aliae ponantur.
PRIMA est, ut constituatur in rebus immobilibus, et fructiferis, ut in agris, domibus, pascuis, etc.
SECUNDA, ut dominium utile sit penes Emphyteutam, qui proinde tenetur ad omnia onera, et tributa, quae alioqui ratione eius dominii solvi solent, etiamsi bona aliter sint Ecclesiae.
TERTIA, ut Emphyteuta teneatur ad pensionem annuam solvendam, ut notat etiam D. Bonaventura loco citato.
QUARTA, ut si non solvat intra certum tempus, amittat rem Emphyteuticam cum omnibus meliorationibus, vi Emponematibus, seu operibus, quae in ea fecit, illaque redeat ad priorem dominum.
QUINTA, ut si res sine culpa Emphyteutae omnino pereat, is a pensione liberetur, nisi obligaverit se ad casus fortuitos.
SEXTA, ut, si rem graviter deteriorem reddat, eam amittat.
SEPTIMA, ut Emphyteuta non vendat meliorationes nisi domino directo, ante admonito, ut ille ante alios emere possit, si velit.
OCTAVA conditio est, ut si res venditur, vel alio modo alienatur, is, qui eam accipit, solvat domino directo Laudemium pro investitura, quam ab eo accipit.
EST autem Laudemium certa pars pretii, seu aestimationis rei venditae, quae quidem iure communi est quinquagesima, consuetudine vero trigesima, ut notat Sylvester verb. Emphyt. num. 28. ex Ostiensi Less. num. 57. et Tanner. num. 170. Bassaeus loco cit.