Ex quibus rebus iure naturae CENSUS vendi queat.
Hoc iure naturae ex rebus etiam mobilibus, puta grege, vel armento fieri potest, ut aiunt Medina quaest. 11. de Usura, Valentia puncto 2. Addit etiam ex pecunia, dummodo sit exposita ad lucrum, ex Soto lib. 6. quaest. 5. art. 1. Rario est, quia ex hac etiam aliis rebus consumptibilibus existentibus in tali statu fructificandi, habet ius accipiendi utilitatem.
POTEST vendi census itidem ex aliis censibus, ut notant Medina, et Valentia. Adde census inter bona immobilia numerari a Clemente V. Clementina prima.
POTEST vendi etiam ex rebus omnibus alicuius, nullam certam determinando, ut multi Doctores adnorant apud Valentiam.
PRAETEREA etiam ex persona potest vendi Census, quando persona est lucratina, estque census personalis, ut dixi quaest. 1. Vide Caspensem sect. 3.
ADVERTE tamen, non posse vendi censum ex re, quae ad minimum non fructificet tantum, quanta est pensio solvenda; si enim res non est talis, dominus non habet ius accipiendi ex ea tantam utilitatem. Oppositum vero sine causa admittunt Sotus lib. 9. Covar. lib. 3. var. cap. 7. Conradus de contract. quaest. 88. concl. 12. apud Dianam p. p. Tract. 8. resol. 44.
HAEC iure naturae dicta sint; nam iure positivo, Extravagant. Pii V. anno 1568. 14. Calend. Februarii praescribitur ne census vendatur, nisi ex re immobili, natura sua fructifera, certa, et determinatis finibus assignata. Ubi tamen Bulla haec viget in viridi observantia. Etsi Navarrus in Comment. de Usuris, numero 106. et Valentia dicant, Extravagantem, cum procedat ex praesumptione usurariae intentionis in iis, qui conditiones omnes ibi requisitas in emptione censuum non servent, non obligare in foro conscientiae particulares, qui sine iniquitate usurae coram Deo ement census sine iis conditionibus ibi requisitis, ultra necessarias aliquas conditiones, quae sunt iuris naturae. Nam praesumptioni in foro conscientiae non est locus, ubi veritas est praesumptioni contraria, ut habetur cap. Tua de sponsal. et cap. Humanae aures, 22. quaest. 5. Obligat tamen Iudices, ne admittant in iudicio emptione, censuum aliter, quam ibi praescribitur, celebratas.
QUAE cum ita sint, Diana p. p. Tract. 8. resol. 44. tenet, posse de pecunia antea debita censum constitui, vel tradendo aliquas merces in pretium census, et adducit Malderum 2. 2. tract. 5. cap. 5. dub. 6. Ioan. de la Cruz in direct. part. 1. praecepto 7. quaest. 6. dub. 3. Lessium lib. 2. cap. 22. num. 80. Navarrum in comment. de usuris, num. 88. et 121. Boninsignum de cens. cap 5. Bartholomaeum a S. Fausto in speculo, disp. 18. quaest. 29. qui citat Valentiam, Salonium, et Palatium. Subscribit Megala eruditus 2. 2. lib. 2. cap. 7. quaest. 2. num. 57. ob rationem Navarri allatam. Idem docuit Sà verb. Census.
ITAQUE si absque fraude in contractu censuali invenias ea, quae sunt iure naturae debita, concludunt, esse licitum.
HAEC autem sunt ex Lessio lib. 2. cap. 22. dub. 12. num. 74. AEqualitas secundum aestimationem inter censum et pretium. Quod si aliqua gravamina hinc inde, praeter naturam contractus per pacta accessoria imponantur; ea prudentis arbitrio debite compensentur.
ADVERTE, Sotum de Iustitia, lib. 6. quaest. 5. art. 1. asserere, etiam ex pecunia credita posse constitui censum, sed negant Lopez de comtrov. lib. 3. cap. 59. et Bartholomaeus a S. Fausto in spec. disp. 18. quaest. 32. num. 2. probabilius putat. Tandem Diana opinionem Soti admittit solum, ubi Bulla non est in vigore.