Quid sit Census, et quotuplex.
Definiunt communiter Censum: Census est ius percipiendi annuam pensionem ex re, vel persona alterius. Exempli gratia, obligat quis se alteri ad conferendam ei certam partem fructuum propriae vineae singulis annis; ius, quod iste habet eos fructus percipiendi, dicitur Census: et ille, qui se obligat ad pensionem solvendam, dici solet Censuarius; sicut qui ius habet percipiendi, dicitur Censualista.
Dividitur Census in Reservativum, et Consignativum. Reservativus dicitur, quando quis transfert rem suam in alterum quo ad dominium directum, et utile, servata sibi pensione annua super eadem re, ut fecit Ioseph Genes. 47. in omnibus terris AEgyptiorum, cum eas emptas, et subiectas dominio Pharaonis, AEgyptiis restituit, constituto in eis censu. Et ideo hic census dicitur Reservativus, quia ex re ipsa, quae confertur, reservat, concedens sibi, vel alteri eum censum, nihil accipiendo in recompensationem eius, quod ex ea re concedit. Unde etiam hic contractus locum habet in spiritualibus absque vitio Simoniae, et differt ab Emphyteusi, quia per contractum Emphyteuticum transfertur solum utile dominium; directum vero manet apud concedentem; Per hunc vero censualem, etiam directum dominium transfertur. Deinde quod in Emphyteusi, si pensio ab Emphyteuta biennio, aut triennio non solvatur, incidit in Commissum, idest, amittit utile dominium proprietario; in hoc vero censuali non incidit, sed solum tenetur solvere pensiones. Denique differunt, quia Emphyteuta non potest vendere rem Emphyteuticam irrequisito domino; alias cadet in Commissum, et praeterea ex pretio tenetur solvere proprietario Laudemium: at debitor huius census potest vendere rem censualem irrequisito Domino, cui res debetur, neque ex pretio tenetur ei Laudemium solvere. Vide Caspensem Tract. 19. disp. 5. sect. 1. Bassaeum V. Census, Bonacinam disp. 3. quaest. 4. Lessium lib. 2. cap. 22. Filliucium tract. 35. 2. part. cap. 1. Sylvest. et Becan. 2. 2. quaest. 78. art. 4.
Census vero Consignativus, de quo in praesenti dissero, est, quando quis super bonis suis, quorum dominium, vel etiam super persona sua alteri ius pensionis annuae consignat, ut, quando Petrus vendit Paulo ius percipiendi super re sua centum solidos annuos, datis pro pretio centum scutis, et consignat domum, vel praedium, aut ipsam personam, ex qua pensio, vel fructus sunt colligendi.
Hic census primo dividitur ex parte rei, in qua collocatur in Realem, et Personalem. Realis est, qui fundatur in re, ut domo, fundo, praedio, etc. ita ut pensio ex fructibus horum solvenda sit, donec redimatur. Personalis vero est, qui fundatur super persona, quae vendit annuum censum solvendum ex fructibus propriae industriae. Mixtus vero, qui constituitur super re, et persona immediate, ita ut si res pereat, adhuc persona sit obligata.
Secundo ex parte rei solvendae dividitur in Fructuarium, et Pecuniarium: Si enim solvitur in pecunia, dicitur Pecuniarius; si vero in fructibus, Fructuarius.
Tertio dividitur in Certum, et Incertum. Certus est, qui determinat quantitatem pecuniae, vel fructuum: Incertus est, qui indeterminate statuit, puta secundam, vel tertiam partem fructuum.
Quarto ex parte temporis dividitur in Temporalem, et Perpetuum. Temporalis subdividitur in eum, qui certum numerum annorum durat, puta decem annorum, et in eum qui durat numerum annorum incertum, ut per totam vitam, et dicitur Vitalitius. Perpetuus secatur in Redimibilem, qui fit cum pacto de retrovendendo; et in Irredimibilem. Vide Caspensem allegatum, Tannerum disp. 4. quaest. 7. dubio 4. et Bassaeum.