De revocationibus donationum.
DONATIONES, maxime inter vivos irrevocabiles suppono ex D. Bonavent. in Diaeta, Tit. 3. cap. 1. et in Psalm. 111.
DONATIO, quae traditione perfecta est, atque reddita irrevocabilis, inficitur a tribus praecipue vomitoriis. Primo ingratitudine. Secundo supervenientia filiorum. Tertio inofficiosa donatione. Ad haec capita reducuntur etiam alia, ut advertit Iulius Clar. lib. IV. sent. §. donatio, quaest. 1.
QUOAD primum, sermo est de donatione liberali; nam quae sit ex remuneratione, iam habuit correspondentiam.
PRIMO igitur revocatur, si donatarius graves, et atroces iniurias, etiamsi semel, in donantem iecit. Ita Molina Tract. 2. disp. 281. et alii. Quae autem sint tales iniuriae, remittitur iudicio prudentis, et possunt istae iniuriae verbis, vel factis confici.
SECUNDO si donatarius percutiat donantem, vel manus violentas immittat animo ipsum laedendi.
TERTIO si grave damnum bonis donantis intulit, dummodo iniuste haec faciat.
QUARTO si donatarius donatori vitae periculum fuit machinatus.
QUINTO si donatarius alteram donationem, a donatario impositam, non impleverit, vel conditionem a donante in donatione impositam, et acceptatam, non absolverit.
CUM autem haec revocent donationem in poenam criminis, non cogitur donatarius ante sententiam iudicis restituere.
ALIAS causas apponunt alii, sed Molina §. nobis vero, ait, non esse odia hac in re dilatanda.
SECUNDUM caput est proles superveniens; solent enim aliquando fieri donationes tempore, quo donator carebat successione: Quaeritur vero: an superveniente prole revocetur donatio.
ASSERO, ipso facto revocari leg. si unquam, Cod. de revocand. donat. et quidem licet haec lex loquatur de donatione facta liberis, est tamen intelligenda de quacunque alia donatione facta alteri extraneo, ut advertit Iulius Clar. lib. IV. §. Donatio, quaest. 22. et Gloss. in leg. si nunquam; et communiter Doctores.
Adverte, istam revocationem fieri ipso iure natis filiis, ideo lex ait: Revertatur, etc.
SI tamen donatio facta est Ecclesiae, revocatur non in totum, sed quantum mordet. Vide Tiraquellum copiose in leg. si unquam, Baldum consil. 215. Molinam tract. 2. cap. 2. disp. 292. Bartolum in leg. Titiae, §. Imperator, ff. de legat. 2. Couar. lib. I. var. cap. 19. Ripam ad leg. si unquam.
ET advertunt Doctores, non posse patrem renunciare, beneficio legis, si unquam Cod. de revocando donat. solum enim potest renunciare, quatenus non praeiudicet filiorum legitimis, quae sunt illis iure naturali debitae. Et ideo ait Clarus, hanc sententiam esse optimam, et secundum eam semper iudicatum.
TERTIUM caput est donatio inofficiosa, quae duplex est. Alia re tantum, non consilio, quando pater in re laedit Legitimam filiorum; licet non intendat laedere: tunc est inofficiosa re, et consilio quando, et in re laedit, et laedere intendebat.
IGITUR si donatio facta sit uni filio, non revocatur, nisi usque ad laesionem legitimae aliorum filiotum. Ita Clar. lib. IV. §. Donatio, quaest. 24. Molina tract. 2. disp. 283.
Si fiat extraneo, et sit inofficiosa consilio, etiam re revocatur usque ad legitimam. Ita Doctores citati, et hoc verum est, etiamfi pater donationem iuramento firmasset, quia iuramentum non est vinculum iniquitatis, ut monet S. Doctor in 4. dist. 28. in dubiis litterae.
Si vero sit inofficiosa re tantum, non consilio, probabilius reor, revocari totam in solidum. Ita Bartol. cit. Iullius Clar. quaest. 24. ubi eam communem vocat sententiam.