DONANDI actio dicitur donatio, ut ait Iurisconsult. leg. senatus. §. Donatio, ff. de donatione causa mortis. Est igitur donatio gratuita, et datio, ut docet D. Bonavent. locis adductis, initio disput. 3. et ad 7. Lucae in ea verba: Cum non haberent, unde redderent, donavit utrique.
DUPLICITER autem fit donatio. Primo transferendo ius per verba, dicendo: Dono tibi meum equum, quem domi habeo. Et haec licet naturaliter sufficiat ad transferendam dominium ex natura rei, tamen ius positivum requirit alterum modum donationis per actualem rei traditionem, ex Leg. Traditionibus, Cod. de Pactis, ibi: Traditionibus dominia rerum, non nudis pactis transferuntur. Vide Bonacinam de contr. disp. 3. quaest. 12. part. 1.
DONATIONEM autem esse contractum nominatum, docent communiter Doctores apud Fagundez lib. 4. de contract. cap. 1. num. 6.
DIVIDITUR autem donatio in Absolutam, et Conditionalem, sub qua includitur donatio in diem.
DONATIO Conditionalis est vera donatio, ubi conditio sit honesta, nec destruat donationis substantiam, ut dixi de contractibus in genere, cum D. Bonavent. in 4. dist. 28. quaest. 3. et habet Glossa in leg. 1. in principio, ff. de donationibus, Curtius iunior in leg. 3. num. 73. ff. si certum petat. Iulius Clarus §. Donatio, quaest. 2. Fagundez lib. 4. cap. 2.
DONATIO In diem certo venturum, sed incertum, quando futurus sit, est valida, puta si dono tibi meam domum in diem mortis, quae donatio inducit obligationem tradendi rem, sed non ante eam diem leg. omnis stipulatio, versu in diem, ff. de verborum obligatione, et leg. cedere diem, ff. de verb. significat. et leg. certi condictio in principio, et ex Glossa ibi, V. Ceterum, ff. si certum petatur, Molina disput. 284. § 567. Fagundez loco citato.
HINC elicere potes differentiam inter donationem in diem, et legatum in diem, nam donatio statim obligat, et fit irrevocabilis; at legatum solum in morte fit irrevocabile, leg. si pupillus, §. qui sub conditione, ff. de donationibus, et ex lib. 12. et 17. tit. 15. part. 5. docet Molina disp. 284 § illud observa. Itaque si Legatarius praemoriatur legatori, nihil eius heredibus debetur: at vero si donatarius moriatur ante eam diem, praefixam traditioni rei, transit ius ad heredes.
DIVIDITUR etiam donatio in mere gratuitam, et in remuneratoriam, seu antidotalem, quae potius dicitur compensatio leg. Attilius Regulus, ff. de donat. et docent ibi Reinosus observat. 31 Couar. in cap. cum in offic. de testam. num 10. Cevallos tract. 1. commun. contra communes, quaest. 273. num. 11. Mascardus de probat. concl. 1236. num. 61.
DONATIO autem haec valet, etiamsi merita aliunde ignorentur, et sola donantis expressione probata sint, nullus enim melius scire potest beneficia, quam qui accepit. Ita Petrus Barbosa Tom. 2. leg. quae dotis 34. ff. soluto matrim. num. 56. Iulius Clarus §. donatio, quaest. 3. Curtius iunior consil. 142. et ita iudicavit Parlamentum Delphinatus, testante Guidone Papa decis. 95. et Claro iam numero 2.
Non praeexiguntur tamen merita ex iustitia obligantia, sed sufficit, si iudicio prudentis donantis ex grati animi debito fiat donatio, ut docent communiter Doctores, Iulius Clarus loco cit. Couar. et Socin. num. 1. Molina disp. 244. Sanchez tract. 1. de matrim. lib. 6. disp. 6. Menoch. de praesumpt. lib. 4. praesumpt. 67. a num. 1.
EST et alia donatio supra indicata, quae dicitur: Causa mortis, et est quaedam liberalis datio, vel dispositio voluntatis ex consideratione mortis, vel periculo mortis praesentis, vel futurae. Sic docet Sylvester V. donatio 4. num. 1. et sola morte confirmatur absque hereditatis adiectione, ut cum donatio causa mortis fit praesenti, et acceptanti. Tunc enim ad illius confirmationem aditio non requiritur; et in hoc a ceteris legatis, ac fideicommissis distinguitur, quae non sola morte confirmantur, sed aditionem requirunt, ut docet Bartol. in leg. et in mortis, ff. de donat. causa mortis, Molina de primog. lib. 1. cap. 12. num. 14. Alexand. in leg. sciendum, ff. de legatis 1. et communiter Doctores apud Fagundez lib. 4. cap. 5.
DIFFERT autem haec a donatione inter vivos, quia donator causa mortis, vult magis sibi rem, dum vivit, quam donatario: at in donatione inter vivos, magis vult rem donatario.
ADVERTE autem, donationem hanc debere esse liberalem, et ideo non metu mortis incusso ab aliquo agente libere ad excutiendam donationem; alioqui erit invalida, ut dixi disput. 1. quaest. 4.