IRRISIO est vitium linguae, quod tendit ad proximi erubescentiam, et per consequens proximum pace, ac serenitate conscientiae priuat. Ita D. Thom. art. 1. Caiet. et communiter Thomistae, aliique interpretes: D. Bonauentura l. 3. Pharetrae cap. 3. §. de derisione, ubi lepidam D. Gregorii l. 25. Moral. cap. 8. sententiam affert: Timendum est, ne etiam nobis cadentibus surgat, qui a nobis stantibus irridetur, quamuis stare iam non nouerit, qui non stantem nouerit irridere. Ubi videtur indicare, esse peccatum mortale grauiter deridere.
ID probat in Bibliis pauperum cap. 70. ex punitionibus. Sic enim Iudic. 8. Viri Sochot deridebant Gedeonem, et dura morte damnati sunt. Michol 2. Reg. 6. quia derisit Dauidem sterilis a Deo facta est. Pueri, qui deriserunt Eliseum 4. Reg. 2. iussu Dei fuerunt Ursis lacerati.
ADMONET autem S. Doctor in speculo animae, cap. 1. §. secundus ramus superbiae, et cap. 4. §. ex contemptu proximi derisiones, ironias, et subsannationes plerumque oriri e superbia, et contemptu, esseque mortalia contra caritatem; secluso vero contemptu, non erit mortale, quia irrisio opponir defectus ad modum leuium, ut rubore suffundat. Ita etiam D. Thom. art. 2. ubi Caietanus, Sotus l. 5. quaest. 11. art. 1. Filliuc. Tract. 40. cap. 5. num. 143. Valentia quaest. 18. p. 2. Sayrus l. 12. cap. 5. Fagundez l. 8. cap. 12. num. 11. Tanner. disp. 4. quaest. 8. num 159.
SI tamen putes, grauissime commouendum, erit mortale, ita Sotus loc. cit. art. 2. concl. 2. Filliuc. loc. cit. D. Thom. cum Caietano, et alii supra.
ITIDEM, Si quis ironia, vel irrisione stultum notaret, tunc grauius peccaret, quam si contumeliam ferio iaceret. Ratio est, quia addit contemptum, ut arguit D. Thomas.
MONET autem D. Bonau. cap. 1. speculi, loc. cit. subsannationem esse gestu; irrisionem autem voce. Ita etiam Tannerus cum D. Thom. quaest. 75. art. 1.
GRAVE autem peccatum est Parentum irrisio, unde Genes. 7. maledictus est Chanaan, ut notant D. Thom. Caietanus, et Sotus. Ideo Prouerb. 30. Oculum qui subsannat Patrem, et despicit partum matris suae, effodiant Corui de torrentibus, et comedant eum filii Aquilae.
ADDUNT Tanner. in 4. et Valentia, aliquando non esse peccatum, si fiat ad correptionem, vel ob recreationem conuenientem, sed diligentem cautionem iniungunt.