Qui possint, et debeant hoc munere fungi.
OMNIUM Tribunalium praxis liquido demonstrat, hoc officium non omnibus promiscue permittendum; sed uni, aut alteri, quem Advocatum nominare solent.
ADVOCATUS autem dicitur ille, qui apud eum, qui iurisdictioni praeest, sui, vel amici causam dicit, vel alterius causae contradicit. Ita Doctores in Leg. Papin. ff. de postulat.
EST autem munus Advocati nobile, et latius tractat Cassaneus in Catalogo gloriae mundi, part. 7. consider. 28. et constat ex Leg. Laudabile, Cod. de Advocat. diversorum iudicum et Leg. 1. ff. de Iustitia, et Iure.
HONESTATEM huius officii ostendit primo Cassaneus, consider. 29. cum D. Bonavent. ad 10. Lucae ubi Christus ipse hoc munere functus est, assumens Magdalenae causam defendendam contra Martham; sicuti et cap. 7. eam defendit a Pharisaeo, et Matth. 16. a discipulis, ut observat D. Bernardus in assumptione Beatae Virginis, serm. 3. Ubi etiam advertit S. Bonav. ibidem, sententiam iudicialem subdividisse pro Maria. Itaque Christus factus est Mariae Advocatus, qui fuerat Iudex interpellatus, insuper, et Iudex factus est, et Ioan. 8. factus est advocatus adulterae. Similiter etiam advocatus fuit discipulorum, Lucae 6. Matth. 12. et habetur cap. discipulos, de consecr. dist. 5. et Glossa in Leg. Neminem, Cod. de sacros. Ecclesia. Denique Christus ipse ascendit in caelos, ut appareat noster coram Deo Advocatus Heb 9.
TANDEM prima Iuan. 2. Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum, et Beata Virgo, Mater Dei Altissima, Advocata nostra est, ut canit Ecclesia. Haec late prosequitur S. Doctor in Diaeta, titulo 3. c. 2. Inter sanctos insignes, D. Ambrosius decem annos Romae functus est officio Advocati. B. Germanus, D. Lipardus, B. Luo, et alii Vide Cassenensem consider. 29.
IDEO multi ex indecentia repelluntur ab hoc officio, ut sunt excommunicati, infames, haeretici, infideles, et gravibus damnati criminibus. Aliqui etiam ob impotentiam, ut furiosi, pueri, muti, surdi, caeci. Ita D. Thom. hic, Caietanus ibi, Sylvester, V. Advocatus, Nauar. summa, cap. 25. num. 28. Panormit. in rubr. de postulat. Bartol. in Leg. 1. ff. eodem, Leg. Nemo, 2. Cod de Episcop. aud. Tanner. disput. 4. quaest. 4. dub 6. num. 123.
ALII arcentur, quia altioribus sunt sacrati, ut clerici, et Monachi, cap. fin. de postulat. extra; ne clerici, vel monachi. Attamen pro necessitatibus tollitur indecentia.