An Reus, negans veritatem indebite, quandamnaretur, teneatur retractare ante finem Iudicii.
Affirmant Sayrus l. 12. cap. 17. num. 13. Angles in flor. 2. p. q. de correct. fraterna, art. 3. diffic. 7. Malder. 2. 2. tract. 6. cap. 3. dub. 1. assert. 4. et alii apud Sanchez NEGANT vero constanter Sanchez citatus, citans Philiarcum, Bonac. Tract. de Legibus disp. 10. quaest. 3. punct. 1. num. 8. Azor. p. 3. l. 13. cap. 25. dub. 5. qui tamen addit, teneri confessarium monere reum, ut sit paratus ad veritatem, si iterum interrogetur. Hoc tamen displicet Dianae tract. 15. resol. 26. p. 1. et merito, quia est exponere Reum periculo; sed satis est eum monere ad emendationem. Idem sentiunt quotquot negant, teneri in causa mortis fateri veritatem: Panorm. in C. cum super de confess. Angelus v. Confessio delicti, Sylvest. ibidem, Petrus Navar. l. 2. de restit. cap. 4. a num. 142. et probabilem censet Sà v. Iudex, Less. dub. 3. cap. 31. Tanner. disp. 4. quaest. 5. Eorum ratio est, quia in omni alia materia, extrema necessitas excusat a redditione debiti. Itaque Sà monet Confessarios, ne reum hac opinione operantem cogant. Id monet etiam Bassaeus v. Reus, num. 5.
HAEC secunda sententia multo magis valet post latam sententiam; tunc enim iudicium est finitum, et desiit in illa causa esse Iudex, ut ponderant S. Antonin. 3. p. tit. 9. cap. 16. §. 8. Sylvester v. iudicium in fine, Diana cum Sanchez supra; et est textus in Leg. Iudex, ff. de re iudiciaria, et consequenter reus non tenetur amplius iudici respondere, Navar. Man. cap. 25. numero 38. Rodriquez tomo 2. quaestione 18. art. 9. Pingianus in pract. crim. can. cap. 3. fol. 258. Segura Davolos in direct. iudicii, cap. 17. num. 36. Villalobos tomo 2. tract. 16. diff. 3. num. 4 Diana p. 3. tract. 5. resol. 103. Dictus quaest. 81. num. 10. contra Ledefmam tomo 2. tract. 8. cap. 24. Salonium 2. 2. quaest. 69. art. 2. concl. 3. Vegam Tom. 2. cap. 89. casu 2. et 3. Bannes 1. 2. quaest. 69. art. 2. Medinam in Summa, l. 1. cap. 14. §. 35. Corduba Sum. quaest. 64 p. 2. et alios, qui hac ratione nitebantur, quia in tali casu, iis, qui negavit suum crimen verum, et tamen morte damnatur, exponit se, tanquam iniuste a iudice damnatum, atque ideo eum infamat, et suscitat contra eum gentem.
SED respondetur, nullam inde infamiam Iudici, vel etiam testibus afferri. Sunt enim soliti Rei negare, et praesumptio stat pro iudicis sententia. Itaque caveant iudices, ne reos huiusmodi ad palinodiam inducant.
ADDIT Sanchez num. 12. si Reus vi torturae sibi falsum crimen imposuit, propter quod damnatur, non teneri retractare, nisi infamia in alios redundaret.