Ivdex quicunque excommunicatus post Extravagantem Martini V. et Concilium Constantiense, ex quo illa extracta est, si sit excommunicatus occultus, valide iudicat, et licite.
Ante haec autem aliqui tenent, talem peccasse, et invalide egisse. Sic Glossa in §. verum tamen, in cap. infamis, 3. quaest. 7. Sylvester verbo excommunicatio 1. num. 6.
Oppositvm tamen etiam ante Concilium Constantiae asserunt Suarez de censuris, disp. 14. sect. 1. num. 8. Sotus 4. dist. 22. quaest. 2. art. 1. Navar. summa, cap. 27. num. 21. Covar. in cap. Alma mater, part. 1. §. 11. num. 4. Richardus dist. 18. art. 7. quaest. 1. Paludanus quaest. 2. art. 3. et quaest. 4. Fagundez in octavum praeceptum Decal. lib. 8. cap. 28. num. 3.
Si vero sit excommunicatus publicus, olim ante Concilium Constantiae, et Extravagantem Martini V. Ad evitanda, peccabant omnes iudices iudicando, et tenebantur ad restitutionem, et eorum acta erant nulla. Hodie vero post Concilium Constantiae, et Extravag. probabile est, non peccare Iudicem ex vi censurae, actaque eius esse valida, nisi sit vitandus, nempe, nominatim denunciatus, vel publicus clerici percussor, docent Lessius lib. 2. cap. 29. dub. 7. qui aliam apponit conditionem, nisi se sponte iudicio ingerat; Filliucius tomo 2. tract. 40. in octavum praeceptum Decal. cap. 6. num. 167. Navar. cap. 27. num. 7. Henriquez de excomm. cap. 7. Sotus in 4. dist. 22. quaest. 2. art. 1. Suarez de censuris, disp. 14. sect. 1. num. 13. Fagundez Lib. 8. cap. 28. num. 5. Bassaeus V. Iudex, num. 4.
TALEM igitur excommunicatum vitandum peccare iudicando, eiusque actus irritos esse probatur, quia caret iurisdictione, iuxta cap. ad probandum de sent. et re iudicat. cap. Audivimus, et cap. Miramur dist. 24. quaest. 1. et cap. Nos sanctorum, dist. 15. quaest. 6. Idque etiam de saeculari iudice procedere adstruunt Lessius lib. 2. cap. 19. num. 61. Tanner. disp. 4. quaest. 4. num. 20. iuxta cap. Exceptionem, de exceptionibus, et citato cap. Nos sanctorum.
EXCIPIUNT tamen, si iudex ad alium locum migret, aut in loco suae iurisdictionis non habeatur pro vitando; Tunc acta eius dicunt esse valida, licet peccet se ingetendo in iudicium.