Quomodo ex Angelica Hierarchia eruantur quaedam regulae prudentiae, statui Monastico et Politico Applicabiles.
CUM Iuxta ordinem Ecclesiae Triumphantis regatur, et disponatur Ecclesia Militans, ut dicitur sap 9. Dixisti me aedificare templum, et Altare secundum similitudinem sancti Tabernaculi, quod praeparasti ab initio, Seraphicus Bonaventura, cuius Ingenii stupenda sublimitas hic praeclare elucit dissertit, quomodo triplex salvandorum status, triplici Angelorum Choro, tam publico, quam privato regimine conformetur: Et hunc triplicem statum ait designari illo Ezechielis 14. Si fuerint in Civitate hi tres viri (scilicet Daniel, Noë, et Iob) Num liberabunt animas suas. Daniel quidem Abstinentiae merito obtinens istam supernaturalem Intelligentiam, Typum gerit Claustralium, qui et a licitis, illicitisque abstinendo merentur desuper illuminari. Noë autem Arcam Gubernans, praelatos indicat, quibus Ecclesiae Arca a peccati Diluvio salvanda, a Deo commissa est. Verum Iob coniugatus, pietatis, et misericordiae operibus intentus, Coetum activorum, et coniugatorum designat.
Ex his primi, Religionis voto Deo saccati, et supremam perfectionem, ac meliora Charismata aemulantes, supremo Angelorum choro comparantur; hi etenim, et Amoris incendio, et Cognitionis privilegio, ac Iustitiae perpendiculo, ceteris praeeminent.
SECUNDI autem, qui Praelationis funguntur officio, alteri choro Angelico assimilantur; Praelatio enim a Deo est Instituta, vel ad morum Disciplinam, et correctionem, propter quam est dignitas sacerdotalis. Dominationibus respondent: vel ad lites rescindendas, pacemque componendam, cui inservit Iudiciaria potestas, Virtutibus conformis: vel denique ad malitiam, et Tirannidem coercendam; et hunc in finem data est Potestas Regalis, seu Imperialis, Potestatibus configurata.
ULTIMI vero tertio choro comparantur; si enim subditi sunt et humiles, principatibus sunt similes; si continentes Archangelis; si denique operibus pietatis mancipati, ANGELIS configurantur.
DE primo statu prius breviter nobis quibusdam sectionibus agendum.