Qua ratione DONUM SAPIENTIAE A Deo obtineatur.
Observat S. Doctor, Sapientiam inveniri per cognitionem; sed possideri per dilectionem; per cognitionem quidem videri; per dilectionem autem amplexari, et gustari. Videre pertinet ad intellectum; sed amplexari, et gustare ad voluntatem, ut ait Richard. lib. 4. de contempl. cap. 15. dicens: Sicut Deus per memoriam auditur, per intellectum videtur: ita per affectum amplexatur, et gustatur, vel astringitur, et sic tenetur: Et hoc utique est perfectius, quam solum videre, quod ostendit D. August. lib. 9. de Trinitate, cap. 12. ubi ait, actum amplexandi esse proprium voluntatis actum.
Igitur docet sapiens Proverb. 2. quaerere Sapientiam: Si quaesieris Sapientiam quasi pecuniam, et sicut Thesauros effoderis illam: tunc intelliges timorem Domini, qui est initium sapientiae. Quae verba exponens Hieronymus ait: Qui thesauros effodit, terram reiicit, foveam in altum fodit, sedulus insistit, donec inveniat quod quaerit. Sic qui thesauros sapientiae invenire desiderat, omne pondus terrenum a se reiiciat, in se fossam humilitatis faciat, nec quiescat, donec inveniat. Haec ille: Ipsa enim sapientia facile videtur ab his, qui quaerunt eam: et cogitare de illa, sensus est consummatus. Est igitur quaerenda Sapientia, quia sicut ipsa dicit, Prov. 8. Qui me invenerit; inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Quomodo autem agnoscas, inventam a te sapientiam, docet S. Bernardus in sententiis: Invenisti plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas, si huius saeculi desiderabilia parvipendas, si aeternam beatitudinem toto desiderio concupiscas. Invenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiunt, prout sunt, ut haec quidem amara, et omnino fugienda; illa quoque, velut caduca, et transitoria contemnenda; ista vero ut perfecta bona, toto desiderio appetenda, quae intimo quodam animi sapore diiudices, et discernas.
Igitur hoc donum, quod est habitus supernaturalis, est a Deo enixe postulandum, ut ait Iacobus, cap. 1. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans.
Quatuor autem conditiones apponit: Primam, indigentiam in postulante: Si quis indiget. Secundam, Postulationem, quae est filiorum, ut dicitur Psal. 2. Postula a me, etc. Sicut rogare est servi. Unde habes, sapientiam non infundi, nisi filiis gratia adoptatis. Idco Sap. 7. dicitur: Neminem diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia habitat. Tertiam, largitatem donatoris: Qui dat affluenter omnibus, unde 3. Reg. cap. 3. dicitur Salomoni, qui Sapientiam postulabat: Sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias, et gloriam. Quartam, postulantis fiduciam: nihil haesitans. Haec S. Doct. de Sapientia. Vide multos SS. PP. in D. Bonav. lib. 3. Pharetrae, cap. 32.