Scandalum significat impactionem pedis in aliquod offendiculum, ut ait D. Hieronymus in cap. 15. Matth. et D. Bonavent. p. p. Compil. sect. 31.
a Graeco Scandalon, quod significat obicem, offendiculum, Σκάνδαλον quod apud Graecos significat patulum illud lignum in muscipula, quod cum mus tetigerit, ut rodat escam, sequitur casus asserculi.
IGITUR Scandalum apud Theologos est id, quod est occasio spiritualis ruinae, proximo data. Hinc illud definiunt: Scandalum est dictum, vel factum minus rectum, praebens proximo occasionem spiritualis ruinae, Ita D. Thom. hic, Alens. part. 2. quaest. 189. memb. 1. Richardus 4. dist. 38. art. ult. quaest. 1. Durandus ibi, quaest. 3. Maior quaest. ult. art. 1. Adrianus quodl. 1. art. 1. Sylvest. et alii Summistae verbo Scandalum. Couar. R. l. CL. in cap. Peccatum, de reg. iuris, part. 1. num. 5. et D. Bonavent. in speculo animae, cap. 1. et parte prima Centiloquii, sect. 31.
DICITUR vero dictum, vel factum, quia debet esse aliquid externum. Dicitur minus rectum, quia non est necesse, ut absolute sit malum; sed sufficit, ut minus rectum sit deficiens in una circumstantia ex illis integralibus, quibus bonum constituitur, secundum D. Dionysium, cap. 4. de divin. nominibus. Includitur etiam omissio debiti.
DIVIDITUR Scandalum primo in Activum, et Passivum. Activum est illud, quod modo definivimus; Passivum est ipsa spiritualis ruina alterius. Vide S. Bonavent. loco cit. Centiloquii.
SECUNDO dividitur Scandalum activum in Scandalum per se, et Scandalum per accidens. Scandalum per se hoc loco dicimus, cum ex certa, et expressa intentione datur occasio ruinae, eam promovendo, sollicitando, suadendo, hortando. Per accidens est duplex: alterum respectu operantis, non respectu operis, ut cum quis peccat, in facie aliorum, tali crimine, quod ex se inducit ad peccatum, tametsi is non hoc intendat; tali Scandalo peccat alendo concubinam in facie filiorum, et dicitur generale. Aliud est per accidens, tum respectu operantis, qui non intendit alios ad peccandum inducere; tum ex parte operis, quod non est suapte natura incentivum ad peccatum, esto naevo scateat.
DIVIDUNT adhuc Activum per se in illud, quo intenditur formaliter ruina spiritualis proximi; et in aliud, quo intenditur sola voluptas, vel utilitas a peccante, non autem formalis ruina. Et utrumque a multis dicitur speciale.
SCANDALUM passivum subdividitur in Datum, et Acceptum. Scandalum Datum est id, quod oritur ex activo alterius Scandalo; et vocatur Scandalum pusillorum, quod est cavendum, iuxta dictum Christi, Matth. 18. Qui autem Scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris; oritur hoc etiam ex infirmitate videntium. Scandalum Acceptum est, quod non ex occasione data, sed accepta, propria malitia oritur, et dicitur etiam Pharisaeicum. De hoc ait Christus Matth. 15. Sinite illos: caeci sunt. De hoc enim non est curandum.