An teneatur quis aliquando facere eleemosynam de necessariis ad statum, extra necessitatem proximi extremam.
PRIMA opinio est negativa. Ita Caietanus in tract. de eleemos. et in Summa, verbo Eleemosyna, Sanchez tom. 1. opusc. lib. 1. cap. 5. disp. 5. num. 44. Martin. Ledesma in 2. p. q. quaest. 18. art. 3. D. Thom. in 4. dist. 15. quaest. 2. art. 4. quaestiunc. 1. Salon. quaest. 31. art. 1. Sotus de Iustitia, lib. 5. quaest. 8. art. 1. Navar. de restit. lib. 3. cap. 1. num. 122. Diana citandus. Fulgenc. lib. 3. cap. 10.
SECUNDA sententia est, teneri, si tamen potest fieri cum minori incommodo, quam sit illud, quod subit proximus egens, puta, si proximus excidere debeat e suo statu, vel calamitates incurrere. Ita Palud. 4. dist. 15. quaest. 3. Adrianus quodl. 12. art. 2. concl. 2. Bannes quaest. 31. art. 6. dub. 4. qui ait, hanc sententiam docuisse aliquos Theologos huius tempestatis, Victoriam, Sotum, Canum; et videtur sententia esse D. Thomae art. 5. ad 3. Eam etiam tuetur Valentia disp. 3. quaest. 9. p. 4. Tannetus disp. 2. quaest. 5. dub. 2. num. 12. Haec mihi videtur sententia D. Bonau. LL. CC. quaest. praecedenti, quam et modernis tuentur Hurtadus disp. 159. sect. 4. §. 92. Sylvest. quaest. 32. art. 6. et alii apud Dianam 4. p. tract. 4. resol. 225. et p. 5. tract. 8. resol. 15.
PROBATUR primo a D. Bonau. 3. dist. 29. quaest. 6. ubi ostendit, caritatem debere in effectum exire, affert autem id, prima Ioan. 3. ubi postquam dixit: Si quis habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo Caritas Dei manet in illo. Concludit: Non diligamus lingua, sed opere, et veritate. Id autem fieri infert, si propriam substantiam non negaverit utcumque proximo suo, in necessitate non extrema constituto: quod si negaverit, infertur, eum Caritatem non habere.
PROBATUR secundo, exemplo illo Matth. 18. illius, qui noluit remittere debitum illi, qui debebat sibi; et traditus est tortoribus; et tamen iste erat talis, ut neque ipse haberet unde solveret Domino suo. Ideo egebat his, quae conservus debebat.
PROBATUR tertio ex Patribus, qui dum aiunt, e superfluis dandam eleemosynam, per superflua, etiam abundantia, statui convenientia, videntur intelligere, quae in necessitate proximis sunt danda, ut observat Valentia post D. Bonau. 4. dist. 15. p. 2. art. 2. quaest. 1. ad ultimum.
OBIICIES. Cum plurimae sint necessitates inopum, plurimi divites, non dantes ea, quae suo statui competunt, damnarentur, qui profecto hanc musicam libenter non audiunt, nec viri sapientes inveniunt, cur eos damnent.
RESPONDetVR, non esse adeo multas necessitates, de quibus loquimur, ita ut etiam nobis constent, ut multi damnentur; et certe caritas Christiana videtur suo lumine docere, sublevandos alios Christianos, in miserias elapsos, aliquo nostro incommodo, etiam notabili: Neque verum est, quod ait Diana, divites habere ius ad vivendum in suo statu opipare, tanto inopum damno, et miseria.