Quid sit MISERICORDIA.
Misericordia definitur a D. Bonavent. 3. part. Centil. sect. 44. Misericordia est virtus, per quam intimis super calamitate afflictorum moveris. Haec virtus nihil humanum a se alienum putat; aliorum damna, vel commoda, sua aestimat.
Eruitur ex D. Augustino 19. de civit. cap. 5. ubi sic eam definit, seu describit: Misericordia est alienae miseriae in nostro corde compassio, qua utique, si possumus subvenire, compellimur.
Valentia sic ex D. Thom. art. 1. D. Augustino loco cit. et Aristotele 2. Reth. cap. 8. Misericordiam describit: Misericordia est dolor, sive tristitia de malo alieno involuntario, aestimato ut proprio, et aliquo modo contra personae miserabilis dignitatem, cui subvenire velit miserans, quantum in ipso est, et commode possit.
Dicitur a D. Bonavent. Virtus; est enim distincta virtus a Caritate, ut docet Apostolus Coloss. 3. ubi primo docet: Induite viscera Misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam; mox vero ait: Super omnia autem haec, Caritatem habete.
Probatur, quia habet peculiare obiectum, idest malum alienum, et calamitates afflictorum, ut sublevabiles opera nostra. Haec autem est ratio peculiaris obiecti, et in executione efficaci peculiarem difficultatem parit in actu misericordiae. Profecto enim in sublevanda efficaciter aliena miseria, manet difficultas praecipua, etiam habenti Caritatem.
Observa vero, in descriptione ultimae misericordiae, poni, quod sit tristitia de aliena miseria; nam, ut docet Damascenus 2. de fide, cap. 14. Misericordia est quaedam species doloris, seu tristitia de malo proximi sane, sed aestimato ut proprio.
Dicitur de malo involuntario; nam miseria stat in patiendo involuntarie; sicut Beatitudo, cui miseria opponitur, consistit in hoc, ut quis habeat ea bona, quae vult, iuxta illud Augustini, Lib. 13. de civit. cap. 4. Beatus est, qui habet, quidquid vult, et nihil mali vult. Neque tamen oportet, miseriam illam esse omnino involuntariam; possumus enim misereri peccatoris, ut docet D. Thomas art. 1. ad 1. ex D. Gregorii sententia, homil. 34. in Evangelia.
Deinde dicitur de malo alieno aestimato proprio. Tristitia enim, et dolor sunt de malo proprio: Unde motivum misericordiae debet aliquo modo respicientem tangere, ut docet D. Thom. art. 2. Unde quando S. Doctor in explicatione terminorum Theologiae, circa finem describit misericordiam: Misericordia est compassio miseriae, et indigentiae proximi; non intendit tradere definitionem, sed terminum explicare; alioqui addidisset: Miseriae proximi, tanquam propriae.