GAUDIUM non sumitur hic pro passione appetitus sensitivi, quae dicitur delectatio, de qua D. Bonavent. in 3. dist. 26. quaest. 1. et art. 2. quaest. 1.
SUMITUR potius Gaudium, prout est diffusio animi in aliquo bono, et hoc ideo non est verum, nisi do vero bono Deo, ut ait S. Doctor collat. 75. in Ioannem, esse autem effectum vitae in Domino, quae est Caritas, probat S. Doctor ex illo Philip. 3. Gaudete in Domino semper, et 17. Ioan. ut Gaudium vestrum sit plenum; Ibi enim, postquam oravit Christus Patrem, ut discipuli sint unum in Deo, subdit: Ut Gaudium vestrum sit plenum, et ut ipsi habeant Gaudium meum impletum. Hoc Gaudium complendum monet, cum dicitur: Intra in Gaudium Domini tui, ubi nos non iubemur gaudere, vel Gaudium recipere, sed intrare in gaudium infinitum, comprehendens nos. Vide S. Doctorem ad 16. et 17. Ioannis, et sermonibus 4. et 5. de Nativitate, mirabiliter de Gaudiis omnibus differentem, maxime vero de Gaudio, Caritatis effectu, ubi plurimas de omnibus congerit auctoritates e Scripturis. Igitur hoc Gaudium est actus, a virtute Caritatis elicitus, qui ideo dicitur fructus eius, Galat. 5. Fructus Spiritus sunt, Gaudium, etc. ut advertit S. Doctor 3. part. Centil. sect. 6. et Lib. 5. Compendii Theol. cap. 57. et Gregorius de Valentia diss. 3. quaest. 6. puncto 1. ac Tannerus diss. 2. quaest. 4. dub. 1. num. 17.
Hoc autem Gaudium perfectum esse in patria, nec crescere posse, sicuti nec crescit Caritas, admonet S. Bonavent. in 2. dist. 11. art. 2. quaest. 2. argumento 1. ad opposita, cum responso.
In hac vita vero: Gaudium est iusto facere iustitiam, ut dicitur Proverb. 21. et ideo, et poenitentem contritum Gaudere oportere, eo quod Deum invenerit, attamen mixtum est amaritudine Gaudium, quod amiserit illud bonum. Ita D. Bonavent. in 4. dist. 16. part. 2. dub. 10.
Non habet sane per se taedium, quia ex sapientia nascitur. Ideo dicitur, Sap. 8. Non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam, et Gaudium, iuxta Ecclesiastici primo. Iucunditatem, atque Gaudium dabit, et cap. 5. Iucunditatem, et exultationem thesaurizavit super eum. Quae omnia observat S. Doctor ad ea verba Sap. 8. Tristatur igitur, quatenus aliquid occurrit repugnans participationi divini boni, vel in nobis, vel in proximis, quos tanquam nosmetipsos amamus, ut docet D. Thom. art. 2. Tannerus num. 18.
ITAQUE hoc Gaudium in hac vita compleri non posse, concludit S. Doctor ad ea verba Ioan. 15. Ut Gaudium meum in vobis sit, et Gaudium vestrum impleatur, et toto fere illo capite. Ratio est, quia non potest esse perfecta quies, quamdiu est motus; in hac autem vita semper in motu sumus, ut ait D. Thom. art. 3. Ideo Ioan. 16. Mulier cum parit, tristitiam habet; et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, et Christus tristis fuit ad mortem Lucae 22. ut observat S. Doctor ad ea loca.