An mundanus Timor semper sit malus.
ASSERO, ita rem se habere.
PROBATUR a D. Bonavent. locis adductis, et praecipue de septem donis; Quia Timor mundanus oritur ex amore mundano; sed amor mundanus est iniquus: Ergo. Maior probatur ex definitionibus allatis Timoris: Minor probatur a S. Doctore; quia talis amor praefert creaturas Creatori. Sic probatur etiam a Caspensi disp. 2. sect. 2.
ADVERTE autem, amorem mundanum ex intensione mera absoluta sua non esse peccatum, ut putavit Adrianus quodl. 2. quaest. 2. nam intensio, quae est augmentum secundum magis, et minus, non variat speciem: sic amor sui crescens, non facit civitatem Diaboli, nisi quatenus pervenit comparative ad contemptum Dei, ut habet D. Augustinus 14. de civit. cap. 28. sic etiam Christus passus est timorem intensissimum usque ad mortem, neque tamen peccavit, ut monet Caspensis num. 13. ex D. Bonavent. loco cit. de septem donis.
Tunc igitur est malus, cum pervenit ad praeferendum bonum temporale Deo; et si quidem in illo bono temporali finem ultimum constituit, erit mortale. Si vero leviter praeferat rem creatam Deo, puta mentiendo, vel furando dipondium, erit veniale, ut ait S. Augustinus 22. de civit. cap. 26. et hoc sensu loquitur etiam S. Hieronymus contra Iovinianum.
OBIICIES. Teneremur omnibus renunciare, Lucae 15. Omnis, qui non renunciaverit omnibus, non potest meus esse discipulus; sed qui intense diligit creaturas, non habet animum paratum ad eas spernendas propter Christum: Ergo.
RESPONDET S. Doctor ad locum illum, duplicem esse discipulatum Christi; alterum necessitatis; alterum supererogationis, seu perfectionis: Discipuli ex necessitate tenentur omnibus renunciare affectu; idest uti rebus mundanis, non frui; sed tendere in aeterna, ut non velint temporalia praeferre aeternis, atque adeo propter ea Deum offendere, ut notat etiam Caspensis num. 14.
Discipulatus vero ex perfectione debet omnibus renunciare, etiam effectu, eaque relinquere. Unde Matth. 19. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.
DICES: Amor, si intenditur in creaturas, debet remitti in Deum.
RESPONDETUR, intensionem non tollere amorem Dei appretiativum, ut notat S. Bonav. et Caspens. n. 15.