Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Quaestio V: De effectu contritionis
Quaestio VI: De confessionis necessitate
Quaestio VII: De quidditate confessionis
Quaestio VIII: De ministro confessionis
Quaestio IX: De qualitate confessionis
Articulus I: Utrum confessio possit esse informis
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod confessio non possit esse informis. Eccli. XVII1 dicitur: A mortuo, velut qui non est, perit confessio. Sed ille qui non habet caritatem, est mortuus: quia ipsa est animae vita. Ergo absque caritate non potest esse confessio.
-
Praeterea, confessio dividitur contra contritionem et satisfactionem. Sed contritio et satisfactio nunquam possunt extra caritatem fieri. Ergo nec confessio.
-
Praeterea, in confessione oportet quod os cordi concordet: quia hoc ipsum nomen confessionis requirit. Sed ille qui adhuc manet in affectu peccati quod confitetur, non habet cor ori conforme: quia corde peccatum tenet quod ore damnat. Ergo talis non confitetur.
Sed contra, quilibet tenetur ad confessionem mortalium. Sed si aliquis semel confessus est etiam in mortali existens, non tenetur ulterius ad confitendum eadem peccata: quia, cum nullus sciat se caritatem habere, nullus sciret se confessum fuisse. Ergo non est de necessitate confessionis quod sit caritate formata.
Respondeo dicendum quod confessio est actus virtutis, et pars sacramenti. Secundum autem quod est actus virtutis, est actus meritorius proprie. Et sic confessio non valet sine caritate, quae est principium merendi. — Sed secundum quod est pars sacramenti, sic ordinat confitentem ad sacerdotem, qui habet claves Ecclesiae, qui per confessionem conscientiam confitentis cognoscit. Et secundum hoc, confessio potest esse etiam in eo qui non est contritus: quia potest peccata sua confiteri sacerdoti, et clavibus Ecclesiae se subiicere. Et quamvis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen, recedente fictione, percipere incipiet. Et sic etiam est et in aliis sacramentis. Unde non tenetur iterare confessionem qui fictus accedit: sed tenetur postmodum fictionem suam confiteri.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa intelligenda est quantum ad fructum confessionis percipiendum, quem nullus extra caritatem existens percipit.
Ad secundum dicendum quod contritio et satisfactio fiunt Deo, sed confessio fit homini. Et ideo de ratione contritionis et satisfactionis est quod homo sit Deo per caritatem unitus: non autem de ratione confessionis.
Ad tertium dicendum quod ille qui peccata quae habet narrat, vere loquitur. Et sic cor concordat verbis quantum ad substantiam confessionis, quamvis cor discordet a confessionis fine.