Summa Theologiae, Tertia Pars

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Tertia Pars

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1273

The Tertia Pars, the third part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, left unfinished at his death in 1274, turns from the virtues to the one who restores them: the incarnate Word — the fittingness of the incarnation, the person and natures of Christ, his grace, knowledge, power and will, his passion, death, descent, resurrection and judgement — and then the sacraments that carry his work to men. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.

This work is being completed — add a section.


Quaestio I: De convenientia incarnationis

Articulus I: Utrum fuerit conveniens Deum incarnari

Parallela: III Sent., dist. I, qu. I, art. 2; IV Cont. Gent., cap. XL, XLIX, LIII, LIV, LV; Compend. Theol., cap. CC, CCI.

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod non fuerit conveniens Deum incarnari. Cum enim Deus ab aeterno sit ipsa essentia bonitatis, sic optimum est ipsum esse sicut ab aeterno fuit. Sed Deus ab aeterno fuit absque omni carne. Ergo convenientissimum est ipsum non esse carni unitum. Non ergo fuit conveniens Deum incarnari.

  2. Praeterea, quae sunt in infinitum distantia, inconvenienter iunguntur: sicut inconveniens esset iunctura si quis pingeret imaginem in qua humano capiti cervix iungeretur equina. Sed Deus et caro in infinitum distant: cum Deus sit simplicissimus, caro autem composita, et praecipue humana. Ergo inconveniens fuit quod Deus carni uniretur humanae.

  3. Praeterea, sic distat corpus a summo spiritu sicut malitia a summa bonitate. Sed omnino esset inconveniens quod Deus, qui est summa bonitas, malitiam assumeret. Ergo non est conveniens quod summus spiritus increatus corpus assumeret.

  4. Praeterea, inconveniens est ut qui excedit magna, contineatur in minimo; et cui imminet cura magnorum, ad parva se transferat. Sed Deum, qui totius mundi curam gerit, tota universitas capere non sufficit. Ergo videtur inconveniens quod intra corpusculum vagientis infantiae lateat cui parum putatur universitas; et tandiu a sedibus suis absit ille Regnator, atque ad unum corpusculum totius mundi cura transferatur; ut Volusianus scribit ad Augustinum.

Sed contra, illud videtur esse convenientissimum ut per visibilia monstrentur invisibilia Dei: ad hoc enim totus mundus est factus, ut patet per illud Apostoli, Rom. I: Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Sed sicut Damascenus dicit, in principio III libri, per incarnationis mysterium monstratur simul bonitas et sapientia et iustitia et potentia Dei, vel virtus: bonitas quidem, quoniam non despexit proprii plasmatis infirmitatem; iustitia vero, quoniam non alium facit vincere tyrannum, neque vi eripit ex morte hominem; sapientia vero, quoniam invenit difficillimi decentissimam solutionem; potentia vero, sive virtus, infinita, quia nihil est maius quam Deum fieri hominem. Ergo conveniens fuit Deum incarnari.

Respondeo dicendum quod unicuique rei conveniens est illud quod competit sibi secundum rationem propriae naturae: sicut homini conveniens est ratiocinari quia hoc convenit sibi inquantum est rationalis secundum suam naturam. Ipsa autem natura Dei est bonitas: ut patet per Dionysium, I cap. de Div. Nom. Unde quidquid pertinet ad rationem boni, conveniens est Deo.

Pertinet autem ad rationem boni ut se aliis communicet: ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Unde ad rationem summi boni pertinet quod summo modo se creaturae communicet. Quod quidem maxime fit per hoc quod naturam creatam sic sibi coniungit ut una persona fiat ex tribus, Verbo, anima et carne: sicut dicit Augustinus, XIII de Trin. Unde manifestum est quod conveniens fuit Deum incarnari.

Ad primum ergo dicendum quod incarnationis mysterium non est impletum per hoc quod Deus sit aliquo modo a suo statu immutatus in quo ab aeterno non fuit: sed per hoc quod novo modo creaturae se univit, vel potius eam sibi. Est autem conveniens ut creatura, quae secundum rationem sui mutabilis est, non semper eodem modo se habeat. Et ideo, sicut creatura, cum prius non esset, in esse producta est, convenienter, cum prius non esset unita Deo, postmodum fuit ei unita.

Ad secundum dicendum quod uniri Deo in unitate personae non fuit conveniens carni humanae secundum conditionem suae naturae: quia hoc erat supra dignitatem ipsius. Conveniens tamen fuit Deo, secundum infinitam excellentiam bonitatis eius, ut sibi eam uniret pro salute humana.

Ad tertium dicendum quod quaelibet alia conditio secundum quam quaecumque creatura differt a Creatore, a Dei sapientia est instituta, et ad Dei bonitatem ordinata: Deus enim propter suam bonitatem, cum sit increatus, immobilis, incorporeus, produxit creaturas mobiles et corporeas; et similiter malum poenae a Dei iustitia est introductum propter gloriam Dei. Malum vero culpae committitur per recessum ab arte divinae sapientiae et ab ordine divinae bonitatis. Et ideo conveniens esse potuit assumere naturam creatam, mutabilem, corpoream et poenalitati subiectam: non autem fuit conveniens ei assumere malum culpae.

Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus respondet, in Epistola ad Volusianum, non habet hoc Christiana doctrina, quod ita sit Deus infusus carni humanae ut curam gubernandae universitatis vel deseruerit vel amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam transtulerit: hominum est iste sensus nihil nisi corpus valentium cogitare. Deus autem non mole, sed virtute magnus est: unde magnitudo virtutis eius nullas in angusto sentit angustias. Non est ergo incredibile, ut verbum hominis transiens simul auditur a multis et a singulis totum, quod Verbum Dei permanens simul ubique sit totum. Unde nullum inconveniens sequitur, Deo incarnato.

Articulus II: Utrum fuerit necessarium ad reparationem humani generis verbum Dei incarnari

Articulus III: Utrum, si homo non peccasset, nihilominus Deus incarnatus fuisset

Articulus IV: Utrum Deus principalius incarnatus fuerit in remedium actualium peccatorum quam in remedium originalis peccati

Articulus V: Utrum conveniens fuisset Deum incarnari a principio humani generis

Articulus VI: Utrum incarnationis opus differri debuerit usque in finem mundi

Quaestio II: De modo unionis verbi incarnati quantum ad ipsam unionem

Quaestio III: De unione ex parte personae assumentis

Quaestio IV: De unione ex parte assumpti

Quaestio V: De assumptione partium humanae naturae

Quaestio VI: De ordine assumptionis

Quaestio VII: De gratia Christi secundum quod est singularis homo

Quaestio VIII: De gratia Christi secundum quod est caput ecclesiae

Quaestio IX: De scientia Christi in communi

Quaestio X: De scientia beata animae Christi

Quaestio XI: De scientia indita vel infusa animae Christi

Quaestio XII: De scientia animae Christi acquisita vel experimentali

Quaestio XIII: De potentia animae Christi

Quaestio XIV: De defectibus corporis quos Christus in humana natura assumpsit

Quaestio XV: De defectibus pertinentibus ad animam quos Christus in humana natura assumpsit

Quaestio XVI: De his quae conveniunt Christo secundum esse et fieri

Quaestio XVII: De unitate Christi quantum ad esse

Quaestio XVIII: De unitate Christi quantum ad voluntatem

Quaestio XIX: De unitate operationis Christi

Quaestio XX: De subiectione Christi ad patrem

Quaestio XXI: De oratione Christi

Quaestio XXII: De sacerdotio Christi

Quaestio XXIII: De adoptione, an Christo conveniat

Quaestio XXIV: De praedestinatione Christi

Quaestio XXV: De adoratione Christi

Quaestio XXVI: De hoc quod Christus dicitur mediator Dei et hominum

Quaestio XXVII: De sanctificatione beatae virginis

Quaestio XXVIII: De virginitate matris Dei

Quaestio XXIX: De desponsatione matris Dei

Quaestio XXX: De annuntiatione beatae virginis

Quaestio XXXI: De materia de qua corpus salvatoris conceptum est

Quaestio XXXII: De principio activo in conceptione Christi

Quaestio XXXIII: De modo et ordine conceptionis Christi

Quaestio XXXIV: De perfectione prolis conceptae

Quaestio XXXV: De nativitate Christi

Quaestio XXXVI: De manifestatione Christi nati

Quaestio XXXVII: De circumcisione Christi et de aliis legalibus circa puerum Christum observatis

Quaestio XXXVIII: De baptismo ioannis

Quaestio XXXIX: De baptizatione Christi

Quaestio XL: De modo conversationis Christi

Quaestio XLI: De tentatione Christi

Quaestio XLII: De doctrina Christi

Quaestio XLIII: De miraculis a Christo factis in generali

Quaestio XLIV: De singulis miraculorum speciebus

Quaestio XLV: De transfiguratione Christi

Quaestio XLVI: De passione Christi

Quaestio XLVII: De causa efficiente passionis Christi

Quaestio XLVIII: De modo efficiendi passionis Christi

Quaestio XLIX: De effectibus passionis Christi

Quaestio L: De morte Christi

Quaestio LI: De sepultura Christi

Quaestio LII: De descensu Christi ad inferos

Quaestio LIII: De resurrectione Christi

Quaestio LIV: De qualitate Christi resurgentis

Quaestio LV: De manifestatione resurrectionis

Quaestio LVI: De causalitate resurrectionis Christi

Quaestio LVII: De ascensione Christi

Quaestio LVIII: De sessione Christi ad dexteram Patris

Quaestio LIX: De iudiciaria potestate Christi

Quaestio LX: Quid sit sacramentum

Quaestio LXI: De necessitate sacramentorum

Quaestio LXII: De effectu principali sacramentorum, qui est gratia

Quaestio LXIII: De alio effectu sacramentorum, qui est character

Quaestio LXIV: De causis sacramentorum

Quaestio LXV: De numero sacramentorum

Quaestio LXVI: De sacramento baptismi

Quaestio LXVII: De ministris per quos traditur baptismi sacramentum

Quaestio LXVIII: De suscipientibus baptismum

Quaestio LXIX: De effectibus baptismi

Quaestio LXX: De circumcisione

Quaestio LXXI: De catechismo et exorcismo

Quaestio LXXII: De sacramento confirmationis

Quaestio LXXIII: De sacramento eucharistiae

Quaestio LXXIV: De materia huius sacramenti

Quaestio LXXV: De conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi

Quaestio LXXVI: De modo quo Christus existit in hoc sacramento

Quaestio LXXVII: De accidentibus remanentibus in hoc sacramento

Quaestio LXXVIII: De forma huius sacramenti

Quaestio LXXIX: De effectibus huius sacramenti

Quaestio LXXX: De usu sive sumptione huius sacramenti

Quaestio LXXXI: De usu huius sacramenti quo Christus usus est in prima sui institutione

Quaestio LXXXII: De ministro huius sacramenti

Quaestio LXXXIII: De ritu huius sacramenti

Quaestio LXXXIV: De poenitentia secundum quod est sacramentum

Quaestio LXXXV: De poenitentia secundum quod est virtus

Quaestio LXXXVI: De effectu poenitentiae quantum ad remissionem peccatorum mortalium

Quaestio LXXXVII: De remissione venialium peccatorum

Quaestio LXXXVIII: De reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum

Quaestio LXXXIX: De recuperatione virtutum per poenitentiam

Quaestio XC: De partibus poenitentiae in generali

↑ Top of work