Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1272

The Secunda Secundae, the second part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1271–1272, is the Summa's treatment of the virtues in detail: faith, hope and charity, and prudence, justice, fortitude and temperance, each with the gifts of the Holy Spirit that accompany it, the vices opposed to it, and the precepts that govern it. The Latin text is that of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.


Quaestio I: De obiecto fidei

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Articulus I: Utrum intellectus sit donum Spiritus Sancti

Articulus II: Utrum donum intellectus possit simul esse cum fide

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod donum intellectus non simul habeatur cum fide. Dicit enim Augustinus, in libro Octogintatrium Quaest.: Id quod intelligitur intelligentis comprehensione finitur. Sed id quod creditur non comprehenditur: secundum illud Apostoli, ad Philipp. III: Non quod iam comprehenderim aut perfectus sim. Ergo videtur quod fides et intellectus non possint esse in eodem.

  2. Praeterea, omne quod intelligitur intellectu videtur. Sed fides est de non apparentibus, ut supra dictum est. Ergo fides non potest simul esse in eodem cum intellectu.

  3. Praeterea, intellectus est certior quam scientia. Sed scientia et fides non possunt esse de eodem, ut supra habitum est. Multo ergo minus intellectus et fides.

Sed contra est quod Gregorius dicit, in libro Moral., quod intellectus de auditis mentem illustrat. Sed aliquis habens fidem potest esse illustratus mente circa audita: unde dicitur Luc. ult. quod Dominus aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas. Ergo intellectus potest simul esse cum fide.

Respondeo dicendum quod hic duplici distinctione est opus: una quidem ex parte fidei; alia autem ex parte intellectus. Ex parte quidem fidei, distinguendum est quod quaedam per se et directe cadunt sub fide, quae naturalem rationem excedunt: sicut Deum esse trinum et unum, Filium Dei esse incarnatum. Quaedam vero cadunt sub fide quasi ordinata ad ista secundum aliquem modum: sicut omnia quae in Scriptura divina continentur.

Ex parte vero intellectus, distinguendum est quod dupliciter dici possumus aliqua intelligere. Uno modo, perfecte: quando scilicet pertingimus ad cognoscendum essentiam rei intellectae, et ipsam veritatem enuntiabilis intellecti, secundum quod in se est. Et hoc modo ea quae directe cadunt sub fide intelligere non possumus, durante statu fidei. Sed quaedam alia ad fidem ordinata etiam hoc modo intelligi possunt. – Alio modo contingit aliquid intelligi imperfecte: quando scilicet ipsa essentia rei, vel veritas propositionis, non cognoscitur quid sit aut quomodo sit, sed tamen cognoscitur quod ea quae exterius apparent veritati non contrariantur; inquantum scilicet homo intelligit quod propter ea quae exterius apparent non est recedendum ab his quae sunt fidei. Et secundum hoc nihil prohibet, durante statu fidei, intelligere etiam ea quae per se sub fide cadunt.

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae tres rationes procedunt secundum quod aliquid perfecte intelligitur. Ultima autem ratio procedit de intellectu eorum quae ordinantur ad fidem.

Articulus III: Utrum intellectus qui est donum sit speculativus tantum, an etiam practicus

Articulus IV: Utrum donum intellectus insit omnibus habentibus gratiam

Articulus V: Utrum donum intellectus inveniatur etiam in non habentibus gratiam gratum facientem

Articulus VI: Utrum donum intellectus distinguatur ab aliis donis

Articulus VII: Utrum dono intellectus respondeat sexta beatitudo, scilicet: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt

Articulus VIII: Utrum in fructibus fides respondeat dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De stultitia

Quaestio XLVII: De prudentia secundum se

Quaestio XLVIII: De partibus prudentiae

Quaestio XLIX: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio L: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio LI: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LII: De dono consilii

Quaestio LIII: De imprudentia

Quaestio LIV: De negligentia

Quaestio LV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

Quaestio LVI: De praeceptis ad prudentiam pertinentibus

Quaestio LVII: De iure

Quaestio LVIII: De iustitia

Quaestio LIX: De iniustitia

Quaestio LX: De iudicio

Quaestio LXI: De partibus iustitiae

Quaestio LXII: De restitutione

Quaestio LXIII: De acceptione personarum

Quaestio LXIV: De homicidio

Quaestio LXV: De aliis iniuriis quae in personam committuntur

Quaestio LXVI: De furto et rapina

Quaestio LXVII: De iniustitia iudicis in iudicando

Quaestio LXVIII: De his quae pertinent ad iniustam accusationem

Quaestio LXIX: De peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei

Quaestio LXX: De iniustitia pertinente ad personam testis

Quaestio LXXI: De iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum

Quaestio LXXII: De contumelia

Quaestio LXXIII: De detractione

Quaestio LXXIV: De susurratione

Quaestio LXXV: De derisione

Quaestio LXXVI: De maledictione

Quaestio LXXVII: De fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus

Quaestio LXXVIII: De peccato usurae

Quaestio LXXIX: De partibus quasi integralibus iustitiae

Quaestio LXXX: De partibus potentialibus iustitiae

Quaestio LXXXI: De religione

Quaestio LXXXII: De devotione

Quaestio LXXXIII: De oratione

Quaestio LXXXIV: De adoratione

Quaestio LXXXV: De sacrificiis

Quaestio LXXXVI: De oblationibus et primitiis

Quaestio LXXXVII: De decimis

Quaestio LXXXVIII: De voto

Quaestio LXXXIX: De iuramento

Quaestio XC: De assumptione divini nominis per modum adiurationis

Quaestio XCI: De assumptione divini nominis ad invocandum per laudem

Quaestio XCII: De superstitione

Quaestio XCIII: De superstitione indebiti cultus veri Dei

Quaestio XCIV: De idololatria

Quaestio XCV: De superstitione divinativa

Quaestio XCVI: De superstitionibus observantiarum

Quaestio XCVII: De tentatione Dei

Quaestio XCVIII: De periurio

Quaestio XCIX: De sacrilegio

Quaestio C: De simonia

Quaestio CI: De pietate

Quaestio CII: De observantia

Quaestio CIII: De dulia

Quaestio CIV: De obedientia

Quaestio CV: De inobedientia

Quaestio CVI: De gratia sive gratitudine

Quaestio CVII: De ingratitudine

Quaestio CVIII: De vindicatione

Quaestio CIX: De veritate

Quaestio CX: De vitiis oppositis veritati

Quaestio CXI: De simulatione et hypocrisi

Quaestio CXII: De iactantia

Quaestio CXIII: De ironia

Quaestio CXIV: De amicitia seu affabilitate

Quaestio CXV: De adulatione

Quaestio CXVI: De litigio

Quaestio CXVII: De liberalitate

Quaestio CXVIII: De avaritia

Quaestio CXIX: De prodigalitate

Quaestio CXX: De epieikeia

Quaestio CXXI: De dono pietatis

Quaestio CXXII: De praeceptis iustitiae

Quaestio CXXIII: De fortitudine

Quaestio CXXIV: De martyrio

Quaestio CXXV: De timore

Quaestio CXXVI: De vitio intimiditatis

Quaestio CXXVII: De audacia

Quaestio CXXVIII: De partibus fortitudinis

Quaestio CXXIX: De magnanimitate

Quaestio CXXX: De praesumptione

Quaestio CXXXI: De ambitione

Quaestio CXXXII: De inani gloria

Quaestio CXXXIII: De pusillanimitate

Quaestio CXXXIV: De magnificentia

Quaestio CXXXV: De vitiis oppositis magnificentiae

Quaestio CXXXVI: De patientia

Quaestio CXXXVII: De perseverantia

Quaestio CXXXVIII: De vitiis oppositis perseverantiae

Quaestio CXXXIX: De dono fortitudinis

Quaestio CXL: De praeceptis fortitudinis

Quaestio CXLI: De temperantia

Quaestio CXLII: De vitiis oppositis temperantiae

Quaestio CXLIII: De partibus temperantiae in generali

Quaestio CXLIV: De verecundia

Quaestio CXLV: De honestate

Quaestio CXLVI: De abstinentia

Quaestio CXLVII: De ieiunio

Quaestio CXLVIII: De gula

Quaestio CXLIX: De sobrietate

Quaestio CL: De ebrietate

Quaestio CLI: De castitate

Quaestio CLII: De virginitate

Quaestio CLIII: De vitio luxuriae

Quaestio CLIV: De speciebus luxuriae

Quaestio CLV: De continentia

Quaestio CLVI: De incontinentia

Quaestio CLVII: De clementia et mansuetudine

Quaestio CLVIII: De iracundia

Quaestio CLIX: De crudelitate

Quaestio CLX: De modestia

Quaestio CLXI: De humilitate

Quaestio CLXII: De superbia

Quaestio CLXIII: De peccato primi hominis

Quaestio CLXIV: De poena primi peccati

Quaestio CLXV: De tentatione primorum parentum

Quaestio CLXVI: De studiositate

Quaestio CLXVII: De curiositate

Quaestio CLXVIII: De modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis

Quaestio CLXIX: De modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu

Quaestio CLXX: De praeceptis temperantiae

Quaestio CLXXI: De prophetia

Quaestio CLXXII: De causa prophetiae

Quaestio CLXXIII: De modo cognitionis propheticae

Quaestio CLXXIV: De divisione prophetiae

Quaestio CLXXV: De raptu

Quaestio CLXXVI: De gratia linguarum

Quaestio CLXXVII: De gratia gratis data quae consistit in sermone

Quaestio CLXXVIII: De gratia miraculorum

Quaestio CLXXIX: De divisione vitae per activam et contemplativam

Quaestio CLXXX: De vita contemplativa

Quaestio CLXXXI: De vita activa

Quaestio CLXXXII: De comparatione vitae activae ad contemplativam

Quaestio CLXXXIII: De officiis et statibus hominum in generali

Quaestio CLXXXIV: De statu perfectionis in communi

Quaestio CLXXXV: De his quae pertinent ad statum episcoporum

Quaestio CLXXXVI: De his in quibus principaliter consistit religionis status

Quaestio CLXXXVII: De his quae competunt religiosis

Quaestio CLXXXVIII: De differentia religionum

Quaestio CLXXXIX: De ingressu religionis

↑ Top of work