Summa Theologiae, Prima Pars
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1268
Thomas Aquinas's Summa theologiae, Prima Pars, is the first major movement of his mature theological synthesis, composed chiefly in the 1260s and completed at the end of the decade. It begins with sacred doctrine and treats God's existence, attributes, Trinity, creation, angels, providence, and human nature in a deliberately ordered sequence of questions and articles. The work's combination of revealed theology, Aristotelian philosophy, and disputational method made it one of the most influential texts in Western theology and philosophy, generating centuries of commentaries, including Cajetan's. Schola presents the Latin Leonine text.
Prologus
Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat
Quaestio II: De Deo, an Deus sit
Quaestio III: De Dei simplicitate
Quaestio IV: De Dei perfectione
Quaestio V: De bono in communi
Quaestio VI: De bonitate Dei
Articulus I: Utrum esse bonum Deo conveniat
Articulus II: Utrum Deus sit summum bonum
Articulus III: Utrum esse bonum per essentiam sit proprium Dei
Articulus IV: Utrum omnia sint bona bonitate divina
Parallela: I Sent., dist. XIX, qu. V, art. 2, ad 3; 1 Cont. Gent., cap. XL; De Verit., qu. XXI, art. 4.
Ad quartum sic proceditur.
-
Videtur quod omnia sint bona bonitate divina. Dicit enim Augustinus, VIII de Trin.1: Bonum hoc et bonum illud, tolle hoc et tolle illud, et vide ipsum bonum, si potes: ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Sed unumquodque est bonum suo bono. Ergo unumquodque est bonum ipso bono quod est Deus.
-
Praeterea, sicut dicit Boetius, in libro de Hebdomad.2, omnia dicuntur bona inquantum ordinantur ad Deum, et hoc ratione bonitatis divinae. Ergo omnia sunt bona bonitate divina.
Sed contra est quod omnia sunt bona inquantum sunt. Sed non dicuntur omnia entia per esse divinum, sed per esse proprium. Ergo non omnia sunt bona bonitate divina, sed bonitate propria.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet in his quae relationem important, aliquid ab extrinseco denominari3; sicut aliquid denominatur locatum a loco, et mensuratum a mensura. Circa vero ea quae absolute dicuntur, diversa fuit opinio. Plato enim posuit omnium rerum species separatas4; et quod ab eis individua denominantur, quasi species separatas participando; ut puta quod Socrates dicitur homo secundum ideam hominis separatam. Et sicut ponebat ideam hominis et equi separatam, quam vocabat per se hominem et per se equum, ita ponebat ideam entis et ideam unius separatam, quam dicebat per se ens et per se unum: et eius participatione unumquodque dicitur ens vel unum. Hoc autem quod est per se ens et per se unum, ponebat esse summum bonum. Et quia bonum convertitur cum ente, sicut et unum, ipsum per se bonum dicebat esse Deum, a quo omnia dicuntur bona per modum participationis. – Et quamvis haec opinio irrationabilis videatur quantum ad hoc, quod ponebat species rerum naturalium separatas per se subsistentes, ut Aristoteles multipliciter probat5; tamen hoc absolute verum est, quod aliquid est primum, quod per suam essentiam est ens et bonum, quod dicimus Deum, ut ex superioribus6 patet. Huic etiam sententiae concordat Aristoteles.
A primo igitur per suam essentiam ente et bono, unumquodque potest dici bonum et ens, inquantum participat ipsum per modum cuiusdam assimilationis, licet remote et deficienter, ut ex superioribus7 patet. Sic ergo unumquodque dicitur bonum bonitate divina8, sicut primo principio exemplari, effectivo et finali totius bonitatis. Nihilominus tamen unumquodque dicitur bonum similitudine divinae bonitatis sibi inhaerente, quae est formaliter sua bonitas denominans ipsum. Et sic est bonitas una omnium; et etiam multae bonitates.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.