Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Tractatus V: De iure et iustitia
Dissertatio I: De iure et dominio
Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii
Dissertatio III: De modis acquirendi dominium
Dissertatio IV: De iustitia
Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio
Articulus I: Utrum iudicium sit licitum?
Iudicium, prout hic sumitur, est definitio seu determinatio iuris seu iusti; iustum autem, ut patet ex dictis, est aequale alteri debitum, quod est obiectum iustitiae1. Ex quo patet quod sit actus iustitiae, quia iustitiae est definire et determinare id quod est iustum et aequale alteri debitum.
Agimus itaque de iudicio hoc sensu sumpto, non solum prout exercetur exterius a iudice inter partes litigantes, sed etiam prout exercetur, sive exterius sive interius, a privatis circa vitam, res et mores aliorum.
Dico: Iudicium debitis circumstantiis vestitum, est licitum2. Est contra Waldenses et Anabaptistas.
Prob. 1° ex Scripturis. Deuter., XVI, 18, dicit Deus Moysi : Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis,... ut iudicent populum iusto iudicio3.
Et cap. 1, 16 : Quod iustum est iudicate. Quod repetit Christus, Ioann., VII, 24. Apost., ad Rom., XIII, 4, asserit quod non sine causa iudex gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Petrus, Act., V, 3, iudicavit Ananiam et Saphiram; Paulus, I Cor., V, 3, incestuosum Corinthium.
Prob. ratione. Omnis actus virtutis est licitus. Atqui iudicium debitis circumstantiis vestitum est actus virtutis, scilicet iustitiae, ut dictum est4. Ergo.
Dixi, « vestitum debitis circumstantiis », quae sunt tres5 : prima, ut procedat ex inclinatione iustitiae; secunda, quod procedat ex authoritate praesidentis; tertia, quod proferatur secundum rectam rationem prudentiae. Prima conditio potest intelligi duplici sensu : primo, quod iudicium non sit contra iustitiam; secundo, quod sit ex amore iustitiae, et non ex aliquo motivo humano, puta odio, ira, avaritia, inani gloria, etc. Defectu primae conditionis primo sensu intellectae, iudicium est perversum et iniustum. Defectu eiusdem conditionis secundo sensu intellectae, non est proprie iniustum iudicium, malum tamen et illicitum graviter vel leviter pro qualitate motivi. Defectu secundae conditionis, est iudicium usurpatum. Sed id spectat iudicium publicum; cum enim iustitia sit in privatis, potest etiam in eis esse verum et rectum iudicium absque authoritate. Defectu tertiae conditionis, est iudicium temerarium, quando nempe quis ob leves rationes iudicat dubia et occulta.