Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Tractatus V: De iure et iustitia
Dissertatio I: De iure et dominio
Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii
Dissertatio III: De modis acquirendi dominium
Articulus I: De modis acquirendi dominia rerum quae nullius sunt
Articulus II: De primo modo acquirendi dominium rerum quae sunt alicujus, scilicet de accessione
[Accessionis nomine intelligitur ius quo dominus rei principalis fit dominus rei accessoria, id est omnium quae ab aliqua re producuntur, vel ipsi naturaliter aut artificialiter uniuntur.
Accessio est vel naturalis, vel industrialis, vel mixta.
I. — Accessio naturalis habetur : 1° Nativitate, quando nempe ex animali tuo aliud nascitur, conceptum vero de masculo pertinente ad alium. Fert enim axioma : « Partus sequitur ventrem. » — 2° Fructificatione, id est productione fructuum ex fundo absque industria humana. — 3° Alluvione, quando vi aquarum incrementum tuo praedio sensim accedit. Si vero notabilis pars fundi alicuius repente per avulsionem accedat alteri fundo, huius prior dominus non amittit dominium, si infra tempus utile ius suum exerceat1.
II. — Accessio industrialis seu artificialis fieri potest : 1° Edificatione, quando quis in fundo suo aedificat ex alienis materiis, vel in fundo alieno ex materiis suis. Tune generatim aedificium est illius cuius est fundus, facta autem debita compensatione ei qui bona fide aedificavit2. Consulantur tamen hac super re leges cuiusque regionis3
- 2° Specificatione, quando materia praeexistenti nova forma seu species accedit, v. g., si ex lana ad alterum pertinente vestem, ex ligno vel auro alieno vas confeceris. Ex iure communi, species nova artifici cedit, soluto pretio materia, si haec ad priorem formam reduci non possit, et in conscientia requiritur probabilius bona fides : secus res cedit domino materiae, v. g., vas aureum4. Ex novis legibus, in utroque casu res cedit domino materiae, nisi opus artificis materiam pretio longe superet5.
— 3° Adiunctione, quando res alicuius ita rei alterius iungitur, ut unum totum simul efficiant; quo in casu totum compositum pertinet ad eum cuius res ut quid principale consideratur, qui tamen dominum partis accessoriae debet facere indemnem. Sic usufructuarius qui domus parietes depinxit, non potest cum parietum detrimento picturam delere. E contra, pictor qui in tela aliena imaginem insignem expressit, potest telam pictam retinere, soluto eius pretio; nam, ut ait Iustinianus, Instit. lib. II, tit. 1, n. 34, « ridiculum est picturam Apellis in accessionem vilissimae tabulae cedere. » Ita ex iure omnium fere populorum6
— 4° Commixtione, quando res solidae, et confusione, quando res liquida ad diversos pertinentes iunguntur. Ex iure Romano, si commixtio vel confusio facta sit ex pluribus rebus diversi generis, ex illis fit nova species, quae principio specificationis supra exposito subest. Quod si nulla species nova facta fuerit, et res commixtae vel confusae separari possint, quin deteriores fiant, unaquaeque domino suo separanda est. Secus, cuique in totam massam ius erit, pro cuiusque portione aut pretio7. Iuxta novas leges, res fit communis, et sub hasta vendi debet, pretiumque dividi, nisi inter dominos aliter stipulatum fuerit.
Si vero una pars sit principalis, aliasque pretio aut quantitate multum superet, licitum est eius domino totum sibi vindicare, refuso aliis iusto pretio8.
III. — Accessio mixta fit presertim plantatione et satione. Dicitur « mixta, » quia natura et industria in hac conveniunt. Subiicitur iisdem regulis9 quibus aedificatio10.