Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Tractatus V: De iure et iustitia
Dissertatio I: De iure et dominio
Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii
Articulus I: De subjecto et objecto dominii in genere
: Omni et soli naturae intellectuali, nempe Deo, angelo et homini competit dominium 1 ; quia omni et soli naturae intellectuali competit fundamentum dominii, scilicet intellectus et voluntas, per quae habet potestatem disponendi de suis actibus, et per actus de rebus externis. Unde Genes., I, 26, dixit Deus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut praesit piscibus maris et bestiis terrae : ubi tribuit homini dominium in bestias et pisces, eo quod sit imago Dei. Est autem imago Dei per intellectum et voluntatem.
Dico 2° : Omnes res sublunares cadere possunt sub dominio hominis, in quantum potest eas sibi comparare et de comparatis pro nutu disponere; earum vero de facto est dominus quas legitimo titulo possidet.
Est etiam absolute dominus operationum quae libere exercentur per intellectum et voluntatem, per sensus exteriores et per potentiam locomotivam 2 ; quia eiusmodi subduntur libero eius arbitrio. Non ita perfecte est dominus actionum quae naturaliter exercentur per sensus interiores et appetitum sensitivum; quia hae quandoque pendent ex dispositione organi corporalis, quod non est in potestate hominis. Actionum vero facultatis vegetativae nullo modo est dominus, quia nullatenus subduntur imperio rationis.
Dico 3° : Homo non est absolute et directe dominus vitae suae et membrorum, sed custos tantum et usuarius 3 ; solus vero Deus est Dominus. Ita passim doctores.
Prob. 1° ex Scriptura. Deut., XXXII, 39, dicit Deus : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me. Ego occidam, et ego vivere faciam. Et Sap., XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem ; id est, solus.
Prob. ratione. 1° Vita et corpus presupponuntur ad dominium tamquam eius fundamenta. Ergo non subiacent dominio. — Si dicas, libertatem etiam esse fundamentum dominii, et tamen hominem esse eius dominum, siquidem possit illam vendere per servitutem; resp., per servitutem non vendi ipsam libertatem seu potentiam liberi arbitrii, quae est fundamentum dominii, sed tantum usum ; sicut etiam potest homo vendere usum sui corporis. — 2° Precepto : Non occides, prohibetur occisio, non solum alterius, sed etiam sui ipsius et mutilatio. Ergo homo non potest pro libitu disponere de vita aut membris, et consequenter non habet in ea dominium. — 3° Dominium non est nisi in eas res quas nostra industria possumus acquirere; has enim sicut possumus acquirere, ita et relinquere. Atqui vitam aut membra non possumus propria industria acquirere. Ergo. — 4° Dominium non est nisi in res distinctas. Atqui vita et membra non sunt quid distinctum a nobis. Ergo.
Dico 3° : Nec principes, nec respublica habent dominium directum in vitam et membra civium, quasi pro libitu cives possint occidere aut mutilare, sed indirectum tantum, in quantum quorumdam vita est bono publico noxia.
Patet, tum ex praecepto laudato : Non occides ; tum quia quisque privatus se habet ad rempublicam sicut membrum ad corpus; nemo autem est dominus membrorum suorum, ut dictum est. Ergo.
Dico 4° : Homo est dominus propriae famae et honoris 4 . Est communis contra Caietanum, q. 73, a. 2. Istud dominium tamen est aliquando ligatum.
Prob. prima pars. Homo proprio labore acquirit famam, aut saltem ius ad illam; semel acquisitam per facultatem arbitrii regit, conservat, aut amittit citra cuiusque iniuriam, ut fecit Augustinus lapsus suos manifestando. Ergo est eius dominus. — Patet consectarium ; quia hi omnes actus sunt praecipui actus dominii.
Confirm. Si homo non esset dominus suae famae, non posset eius restitutionem condonare seu remittere; nemo enim potest remittere quod suum non est. Atqui tamen id saepe fit, et laudabiliter fit. Ergo.
Nec obstat quod homo possit condonare mutilationem membri, cuius tamen non est dominus. Nam, si membrum posset restitui sicut fama, non posset eius restitutionem condonare. Quod ergo condonat, non est restitutio membri, sed satisfactio pro iniuria illata et restitutio pecuniaria pro damno secuto.
Prob. secunda pars. Fama nostra est aliquando necessaria proximo. Ergo tunc non possumus de ea disponere ad libitum, eam vel negligendo vel prodigendo.
[Fama autem nostra tripliciter potest esse proximo necessaria : 1° Sic ut ex fama nostra pendeat fama proximi, et ex infamia nostra sequatur eius infamia : ut ex infamia monachi sequitur infamia communitatis, et ex infamia patris sequitur infamia eius familiae. 2° Sic ut fama nostra sit necessaria proximo ad praestandum ipsi officium quod stricto iure debetur : ut fama praelati aut parochi est necessaria ut bene regat subditos. 3° Sic ut fama nostra sit necessaria proximo, ut ei praestetur officium ex charitate tantum ei debitum. Qui in hoc ultimo casu famam negligit aut prodigit, peccat tantum contra charitatem. Qui vero in duobus prioribus casibus famam non curat, probabiliter peccat contra iustitiam, non praecise quia seipsum infamat, sed quia proximo nocet.
Dico 4° : Homo potest cadere sub dominium proprietatis alterius hominis.
Prob. Servitus nullo iure prohibetur : 1° Non naturali; quia, ut dictum est, homo habet dominium utile sui corporis. Ergo potest illud in alium transferre. 2° Non divino, ut patet ex veteri Testamento, Exod., XXI, 2 seqq.; Levit., XXV, 39 seqq., et ex novo, ad Philem., 10 seqq.; I Petr., II, 18. 3° Non humano, ut patet ex variis utriusque iuris locis, ubi multa de servis disseruntur. Fuit autem introducta servitus iure gentium; sed nunc, iure novo disponente, nulla amplius admittitur servitus inter christianos, paucis locis exceptis : unde haec quaestio fere speculativa facta est.]