Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Dissertatio I: De divina revelatione

Dissertatio II: De Scriptura sacra

Dissertatio III: De traditionibus

Articulus I: Quid, quotuplex sit traditio, et quanta auctoritas illis?

Articulus II: Utrum traditiones divinae sint necessario admittendae?

Articulus III: De sanctorum patribus

[Antequam tractetur de regulis iudicialibus fidei, nempe de Ecclesia, summo Pontifice et concilio generali, opportunum videtur non omnino praeterire sanctos Patres, qui sunt testes fidei, et ad quorum consensum appellatur ad statuendum quae nam ad traditionem ecclesiasticam pertineant, et ad quaestiones doctrinales dirimendas

Dico : Vita animae confertur per fidem et baptismum. Vocantur ergo patres, qui vel per baptismum vel per institutionem aliis vitam animae conferunt. Sic patris nomen sibi vindicavit Apostolus Paulus, fidelibus quos spiritualiter genuerat scribens, I Cor., IV, 15 : Non multos patres habetis. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Patres itaque Ecclesiae vocantur illi qui totam Ecclesiam scriptis suis illustrarunt, fidem firmando et propagando, quosque ipsa Ecclesia ceu tales suscipit et veneratur. Ad conservandam traditionem puram, nullum habetur aptius medium unanimi SS. Patrum consensione, horum scilicet sanctorum Ecclesiae doctorum qui non uno eodemque tempore, nec uno eodemque in loco docuerunt. Si vel tantisper ratione utantur increduli, impossibile iis erit tantos hos viros de levissima fraude arguere, et catholici mirabuntur providentiam Dei, qua omni tempore fuerunt suscitati testes fidei insignes qui perfecte proprii aevi dogmata tenentes, omnia incorrupta in suis scriptis posteris tradiderunt.

Petes 1° quae nam conditiones requirantur ut aliquis scriptor ecclesiasticus Pater ecclesiae nuncupetur.

Resp. Requiruntur conditiones sequentes : 1° Insignis doctrina, quia vi nominis et muneris docere debent universam Ecclesiam, quae eos tamquam magistros habet. Porro hanc doctrinam non ut suam et propriam tradiderunt, sed eam ab Apostolis vel Apostolorum successoribus, quasi per manus traditam, ut loquitur synodus Vaticana, acceperunt, et sollicite custodierunt, et in scriptis suis consignarunt. Hinc nonnunquam plures eorum Patres apostolici vocantur, quatenus in aevo apostolico vitam degentes, Apostolorum doctrinam tenuerunt et praedicaverunt. 2° Requiritur, non modo ad finem usque communio cum Ecclesia catholica, sed etiam non communis sanctitas vitae; quia, ut sint vere patres spirituales, non solum scriptis, sed et virtutum praeclaro exemplo alios debent ad vitam christianam instituere et ad salutem perducere. Si obiiciuntur Tertullianus et Origenes, qui inter Patres computantur, quamvis in graves errores inciderint, respondendum est eos ut tales non haberi, nisi pro tempore quo catholicam doctrinam profitentes, sanctitate etiam erant conspicui. 3° Requiritur certa quaedam antiquitas. Olim quidam episcopi sive presbyteri, haud adeo pridem defuncti, scientia et sanctitate illustres, mox inter Patres numerabantur, ubi primum in universa Ecclesia de eorum orthodoxa doctrina constitit. Hodie vero ita limitata est Patrum periodus, ut S. Bernardus anno 1153 vita functus ultimus eorum habeatur. Pluribus quidem S. Bonaventura et S. Thomas Aquinas visi sunt Patrum agmen claudere; sed communius tenetur aevum patristicum fuisse clausum ante scholasticam aetatem, cuius sunt illustriores doctores. 4° His accedit approbatio Ecclesiae, quae fit vel per concilium oecumenicum, vel per summum Pontificem, vel per consensum Ecclesiae dispersae. 5° Non requiritur in Patre dignitas episcopalis; nam S. Hieronymus erat presbyter, S. Ephremus erat diaconus, et S. Prosper Aquitanus probabilius in statu laicali remanserat.

Petes 2° quo iure aliqui scriptores ecclesiastici Doctoris titulo fuerint insigniti.

Resp. Ut doctores habentur ii quorum doctrina est praecellens et ab Ecclesia specialiter commendata. Unde ad Ecclesiam docentem tantum, et ordinarie ad summum Pontificem, pertinet hunc titulum authentice conferre. Doctorum aetas nullis restringitur limitibus, quia ob admirabilem sanctitatem et precellentem doctrinam quocumque tempore viri praeclari possunt ab Ecclesia doctores declarari. Pluries ergo contigit quod aliquis Ecclesiae doctor fuerit proclamatus, quin propterea Pater exstiterit, quia deerat antiquitas. Iam olim, secundum numerum Evangelistarum, quatuor magni doctores fuerunt agniti tum in Ecclesia orientali, tum in occidentali, nempe : in Oriente, SS. Athanasius, Basilius Magnus, Gregorius Nazianzenus et Ioannes Chrysostomus; in Occidente, SS. Ambrosius, Augustinus, Hieronymus, Gregorius Magnus. His eodem iure accenseri debent : SS. Leo Magnus, Petrus Chrysologus, Isidorus Hispalensis, Ioannes Damascenus, Anselmus, Bernardus, Thomas Aquinas et Bonaventura. Additi sunt a Pio IX, SS. Hilarius Pietaviensis, rogante ultimo concilio Burdigalensi, Alphonsus a Ligorio et Franciscus Salesius. Tandem Leo XIII iussit coli ut doctores in universa Ecclesia SS. Petrum Damianum et utrumque Cyrrillum Alexandrinum et Hierosolymitanum.

Petes 3° qua authoritate polleant Patres et Doctores in Ecclesia.

Resp. distinguendo. Interdum Patres et Doctores traditionis monumenta exhibent, et ut doctrinae quae illorum tempore viguit testes scripserunt ; interdum vero theologi ac doctoris partes sustinent, qui fidei articulos tuentur, doctrinam illustrant, ex propriis loquentes.

1° Quando se traditionis et fidei Ecclesiae testes exhibent, et in rebus fidei et morum consentientes docent, authoritas eorum est infallibilis. Non ita tamen hoc est intelligendum, quasi vel seorsim vel simul sint infallibiles; sed quia eius magisterium Ecclesia repraesentant, docentes quod docet Ecclesia, quae errare non potest. Si enim omnes Patres et Doctores, cum in aliqua sententia conveniunt, errarent, tota Ecclesia erraret, quippe quae doctores suos sequi tenetur, et sequitur. Unde, cum aliqua doctrina est definienda, interrogantur Patres qui de ea scripserunt, ut per eos constet quid semper et ubique tenuerit Ecclesia.

2° Aliter se res habet, quando consensus non est unanimis, vel de singulorum Patrum authoritate agitur, vel quando Patres theologorum munus suscipiunt. Certum est enim et evidens, neque sanctitatem nec eruditionem omne errandi periculum excludere, ut probant casus S. Cypriani de baptismo ab haereticis collato, et aliorum de regno millenario opinio. Hinc sequentes regulae sunt statuendae : 1° Si Patres diversi diversa videantur sentire, concludendum est ex eorum authoritate non posse constare de huiusmodi doctrinae veritate. Verum inde non sequitur veritatem aliunde erui non posse, vel non esse de hoc veritatem divinitus traditam ; fieri enim potest ut post dissensum inter aliquos doctores, deinceps, plenius evulgata quaestione, perfectus consensus fuerit subsecutus. 2° Sufficit suffragium plurium, sed insignium Patrum, caeteris non reclamantibus, ad litem dirimendam. Quod apparet ex praxi conciliorum, quae in probandis dogmatibus haeresibusque damnandis decem vel duodecim Patres adduxisse fuerunt contenta. 3° Singulorum Patrum effata magnam quidem generatim habent in rebus fidei et morum authoritatem, imprimis eorum qui maiori prae caeteris gaudebant sapientia ; absolutum tamen argumentum praestare non valent. Hinc eos neque erroris expertes credere, neque in omnibus sequi tenemur, sed ubi graves id suadent rationes, debita cum reverentia eos deserere licet, et oppositam sequi sententiam. Imprudenter itaque is ageret, qui unum quemlibet SS. Patrum sibi legendum ita sumeret, ut quaecumque apud eum reperiret, haec tamquam veritates certissimas et extra omnem controversiam positas predicaret. Merito ergo Alexander VIII damnavit, 4 aug. 1690, hanc propositionem, n. 30 : « Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare fundatam, illam absolute potest tenere et docere, non respiciendo ad ullam Pontificis bullam. » 4° Eorum scripta maiori pollent authoritate, qui fidem Ecclesiae tamquam duces contra haeresim propugnantes, aliquod fidei dogma praecipue defendendum susceperunt. Statim enim ut novi errores prodibant, divina providentia dudum praedestinatos excitavit Patres, non tantum tuendae veritatis amore, sed ingenii acumine praestantes et gratia Dei copiose illustratos, quos ideo in tali vel tali quaestione potissimum convenit audire et sequi. In exemplum sint, in materia gratia, S. Augustinus; de incarnatione, S. Cyrillus Alexandrinus et S. Leo Magnus. 5° Authoritas Patrum non extenditur ad scientias profanas artesque humanas; quia revelatio divina istas disciplinas non complectitur, et in huiusmodi rebus Patres plerumque authores profanos aut gentiles sunt secuti.]

Articulus IV: De sacra liturgia

Dissertatio IV: De Ecclesia

Dissertatio V: De summo Pontifice

Dissertatio VI: De conciliis generalibus

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

↑ Top of work