Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Tractatus IV: De legibus
Tractatus V: De gratia
Dissertatio I: Praeambula de variis erroribus circa gratiam
Dissertatio II: Praeambula de variis naturae humanae statibus
Dissertatio III: De necessitate gratiae
Dissertatio IV: De essentia et divisione gratiae
Articulus I: De essentia gratiae
Articulus II: Variae divisiones gratiae
Gratia ut sic theologice sumpta, prout de ea hic agimus, est « donum supernaturale gratis a Deo concessum creaturae rationali intuitu meritorum Christi, in ordinem ad salutem aeternam. »
[Dicitur « donum, » quod tenet locum generis. Dicitur « supernaturale, » ut distinguatur a donis naturalibus, quae nonnisi lato sensu gratiae dicuntur. Non tamen per hoc excluditur certa dispositio rerum naturalium ex singulari providentia in ordine ad salutem; haec namque est supernaturalis ex parte finis et principii. Dicitur « gratis concessum, » id est, nullo modo debitum, alioquin non foret gratia, ut dicit Apostolus, Rom., XI, 6. Dicitur « creatura rationali a Deo concessum intuitu meritorum Christi1
in ordine ad salutem. » Per primas particulas, designatur subjectum seu causa materialis gratiae; per sequentes, causa efficiens; per subsequentes, causa meritoria; per ultimas, causa finalis.]
Gratia sic sumpta dividitur 1° in externam et internam. Externa est quae hominem intrinsece non afficit, sed extrinsece tantum, ut sunt lex divina, praedicatio Evangelii, miracula, exempla Christi et sanctorum, occasiones bene agendi providentia supernaturali praeparatae, occasiones peccandi ab eadem providentia remotae: uno verbo, omnis effectus providentiae supernaturalis ad salutem nostram ordinatus. Gratia interna est quae hominem intrinsece afficit, sive inhaerendo, ut gratia habitualis et virtutes infusae, sive interius movendo, ut sunt gratiae actuales intellectus et voluntatis.
2° Gratia interna dividitur in gratiam gratis datam et gratiam gratum facientem. Gratia gratis data est quae per se primo ordinatur ad salutem aliorum, gratia gratum faciens est quae per se primo ordinatur ad salutem recipientis.
[3° Gratia gratum faciens dividitur in habitualem, quae formaliter sanctificat et residet in essentia animae, et actualem, quae concurrit efficienter ad justificationem. 4° Gratia actualis dividitur in operantem et cooperantem. Hanc divisionem fundatam in Scripturis, conciliis et Patribus sic explicat S. Thomas hic, q. 111, a. 2, c : « Operatio alicujus effectus non attribuitur mobili, sed moventi. In illo ergo effectu in quo mens nostra est mota et non movens, solus autem Deus movens, operatio Deo attribuitur, et secundum hoc dicitur gratia operans. In illo autem effectu in quo mens nostra movet et movetur, operatio non solum attribuitur Deo, sed etiam animae, et secundum hoc dicitur gratia cooperans. » Pergit Angelicus applicando hanc distinctionem actibus internis et externis hominis : « Est autem in nobis duplex actus. Primus quidem interior voluntatis. Et quantum ad istum actum, voluntas se habet ut mota, Deus autem ut movens, et praesertim cum voluntas incipit bonum velle, quae prius male volebat. Et ideo, secundum quod Deus movet humanam mentem ad hunc actum, dicitur gratia operans » Alius autem actus est exterior, qui cum a voluntate elicitur, consequens est quod ad hunc actum operatio attribuatur voluntati. Et quia etiam ad hunc actum Deus nos adjuvat, et interius confirmando voluntatem ut ad actum perveniat, et exterius facultatem operandi praebendo, respectu hujusmodi actus, dicitur gratia cooperans. » Et hoc docet ex Augustino dicente et ex Scriptura probante, lib. de Gratia et libero arbit., cap. 17, n. 33 : « Ipse [Deus] ut velimus sine nobis operatur, qui volentibus cooperatur perficiens. Propter quod ait Apostolus, Philipp., I, 6 : Certus sum quoniam qui operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu. Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur. »
Notandum tamen, certum esse quod voluntas ad illum primum actum non se habeat mere passive; est enim vitalis volitio boni, consequenter actus elicitus a voluntate. Nec sequitur, voluntatem in hac prima volitione non esse liberam; ad hoc enim ut voluntas libere agat, non est necesse quod ex praecedenti actu se moveat, sed sufficit quod objectum proponatur sub indifferentia judicii; tunc enim intervenit virtualis deliberatio. Confer quae de hoc dicta sunt in tract. de Angelis et in tract. de Actib. hum.
5° Dividitur gratia, ex eodem S. Thoma, in praevenientem et subsequentem, per ordinem ad effectus priores et posteriores. Dicit enim hic, q. 111, a. 3, c : « Sicut gratia dividitur in operantem et cooperantem, secundum diversos effectus, ita etiam in praevenientem et subsequentem, qualitercumque gratia accipiatur. Sunt autem quinque effectus gratiae in nobis: quorum primus est, ut anima sanetur; secundus est, ut bonum velit; tertius est, ut bonum quod vult efficaciter operetur; quartus est, ut in bono perseve-ret; quintus est, ut ad gloriam perveniat. Et ideo gratia, secundum quod causat in nobis effectum, vocatur praeveniens respectu secundi effectus, et prout causat in nobis secundum, vocatur subsequens respectu primi effectus. Et sicut unus effectus est posterior uni effectu et prior alio, ita gratia potest dici praeveniens et subsequens, secundum eumdem effectum, respectu diversorum. Et hoc est quod Augustinus dicit in lib. de Natura et Gratia, c. 31, n. 35 : « Praevenit ut sanemur, subsequitur ut sani vegetemur; praevenit ut vocemur, subsequitur ut glorificemur. »]
6° Gratia dividitur in sufficientem et efficacem. Sufficiens ad aliquid dicitur dupliciter: 1° simpliciter et ex omni parte; 2° secundum quid, id est, in aliquo genere tantum, non autem ex omni parte. Sic sanatio sufficit ad vitam simpliciter, non autem ex omni parte, ut sit perfecta sanitas; nam deficit in alio genere, ut fusius explicabitur infra. Per gratiam sufficientem hic non intelligimus eam qua simpliciter et ex omni parte sufficit, sed eam qua in suo genere, hoc est, in ratione potentiae agendi, sufficit. Per gratiam autem efficacem intelligimus eam quae hanc potentiam applicat ad actum. Huic notioni conveniunt variae definitiones quae de utraque circumferuntur. Gratia sufficiens est quae confert facultatem bene agendi, efficax quae praebet bonum usum hujus facultatis. Item, gratia sufficiens est quae dat bonum posse, si velimus; efficax quae facit ut velimus. Item, gratia sufficiens est gratia possibilitatis, efficax gratia actionis. Et tandem, juxta Augustinum, gratia sufficiens est auxilium sine quo non, gratia efficax auxilium quo. Omnes coincidunt. Haec est celeberrima gratiae divisio, circa quam moventur gravissima difficultates, quas in sequentibus articulis elucidare conabimur.