Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart (1685–1757)

Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.

First published 1884

Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.


Tractatus I: De actibus humanis

Tractatus II: De passionibus et virtutibus

Dissertatio I: De passionibus

Dissertatio II: De virtutibus

Articulus I: Quid sit virtus, et quotuplicis generis?

Articulus II: De subjecto virtutum

Articulus III: De causa virtutum

[Suppono 1° esse in nobis a natura quaedam semina virtutum tam moralium quam intellectualium . Sunt enim in natura hominis quaedam principia communia naturaliter congenita, tam scibilium quam agendorum, ut in ratione quaedam principia naturalia recti et honesti, in voluntate inclinatio naturalis in bonum rationis. Sic etiam in individuis sunt quaedam dispositiones ad virtutes, ut quidam sint proniores ad scientias, alii ad fortitudinem, alii ad temperantiam; unde dicitur, Job, XXXI, 18 : « Ex infantia mea mecum crevit miseratio. » Haec autem semina non sunt essentialiter virtutes completae et consummatae; quia id quod est homini a natura, est omnibus hominibus commune, et non tollitur per peccatum, nam etiam in daemonibus naturalia manent, ut dicit S. Dionysius, c. 4 de Div. nomin. Atqui virtus non inest omnibus hominibus, et tollitur per peccatum, saltem frequentatum . Ergo.

Suppono 2° quasdam virtutes actibus nostris iteratis acquiri , juxta vulgatum axioma : « Ex repetitis actibus fit habitus. » Ratio est quia, quamvis agentia quae habent in se solum principium activum suae operationis, non acquirant agendo habitum, ut calefactio non confert igni habitum calefaciendi; agentia tamen quae habent in se simul et principium activum et principium passivum sui actus, quatenus principium immediate elicitivum actus non elicit illum nisi motum ab alio superiori principio in eodem agente existente, per repetitos actus acquirunt habitum, in quantum ex principio superiori movente derivatur in principium elicitivum actus quaedam impressio habitualiter permanens et expediens ad facienda ea quae facit ex motione superioris : quae impressio fixa dicitur habitus, et si sit ad verum aut bonum honestum, dicitur virtus. Sicut ergo ex eo quod intellectus agens moveat passibilem imprimendo ei species et notiones, acquiritur virtus intellectualis, v. g., scientia; ita ex eo quod intellectus moveat voluntatem, et voluntas appetitum sensitivum, acquiritur per actus repetitos et in voluntate et in appetitu sensitivo virtus, hoc est inclinatio permanens et firma ad bonum honestum.

Quaestio itaque superest, utrum, praeter virtutes morales acquisitas, sint aliae in nobis a Deo per se infusae. Equidem virtutes theologicas esse a Deo nobis per se infusas, dogma fidei est definitum in concilio Trident., Sess. VI, c. 7. Item virtutes morales actibus nostris acquisibiles posse, sic Deo dispensante, nobis per accidens infundi, non est dubium, cum in hoc nulla sit implicantia, et sic fuerunt infusae Christo et primo parenti. Sed difficultas est, utrum sint virtutes morales ordinis supernaturalis, non acquisibiles actibus nostris, nobis a Deo per se infusae. Pro cujus resolutione,

Dico : Praeter virtutes morales acquisitas, sunt aliae a Deo per se nobis infusae . Est communis cum Angelico contra Scotum, cujus sententiam quidam theologi censura notant post definitionem concilii Viennensis, de quo modo.

Prob. 1° ex S. Scriptura . Deus, juxta S. Scripturam, docet homines quatuor virtutes cardinales. Dicitur enim, Sap., VIII, 7, de Sapientia aeterna : « Sobrietatem, id est temperantiam, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, id est fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. » Atqui idem est Deum docere et infundere aliquid; non enim Deus docet, ut homines, solum proponendo objecta, sed infundendo lumen. Unde I Joann., II, 27, dicitur : « Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus. »

Prob. 2° authoritate Ecclesiae. Clemens V in concilio Viennensi resolvens quaestionem quam Innocentius III rescribens ad archiepiscopum Arelatensem, cap. Majores, de baptismo, Decretal. lib. III, tit. 42, c. 3, reliquerat indecisam, scilicet : utrum fides, charitas, aliaeque virtutes infundantur parvulis in baptismo? sic definit : « Nos attendentes generalem efficaciam mortis Christi, quae per baptismum applicatur pariter omnibus baptizatis, opinionem quae dicit tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tamquam probabiliorem et dictis sanctorum et doctorum modernorum theologiae magis consonam et concordem, sacro approbante concilio, duximus eligendum. » Per virtutes autem, in hac definitione, intelliguntur non solum theologicae, sed etiam morales, quia de his etiam procedebat quaestio sub Innocentio III posita, ut patet ex dictis. Ergo.

Confirm. ex Catechismo Romano, parte II, c. 2, § 51, ubi dicitur : « Huic additur nobilissimus omnium virtutum comitatus, quae in animam cum gratia divinitus infunduntur. »

Prob. 3° ratione. 1º Homo per virtutes theologicas infusas disponitur, elevatur et rectificatur circa ultimum finem supernaturalem . Ergo connaturale est et necesse ut pariter elevetur et rectificetur per virtutes morales infusas circa media assecutiva hujus finis supernaturalis. — Patet consequentia, quia elevatio et rectificatio per virtutes theologicas non est tantum in ordine ad finem supernaturalem secundum se, sed ut assequibilem per media. Finis autem supernaturalis non est assequibilis nisi per media supernaturalia.

2° Sicut virtutes distinguuntur, ita et multiplicantur penes objecta formalia. Atqui aliud est objectum et motivum formale virtutis acquisitae, aliud infusae . Ergo. — Prob. min. Objectum et motivum formale virtutis acquisitae est naturale, infusae est supernaturale. Sic, v. g., quamvis temperantia acquisita et infusa conveniant in materia, utraque enim est circa delectabilia tactus, non tamen conveniunt in objecto et motivo formali. Equidem utraque quaerit medium, sed alia ratione quaerit medium temperantia infusa, quam temperantia acquisita : haec quaerit medium secundum regulam rationis humanae in ordine ad bonum naturae, sanitatem corporis et liberum usum rationis naturalis; infusa autem quaerit medium secundum regulam fidei et rationes legis divinae in ordine ad finem supernaturalem, quae ideo saepe praescribit arctiorem abstinentiam quam regula naturalis. Similiter de aliis virtutibus. Ergo.]

Articulus IV: De proprietatibus virtutum

Tractatus III: De peccatis

Tractatus IV: De legibus

Tractatus V: De gratia

↑ Top of work