Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Dissertatio I: De voluntario et involuntario
Dissertatio II: De voluntario libero, sive de libertate creata
Dissertatio III: De actibus humanis speciatim sumptis
Dissertatio IV: De actibus humanis in esse moris
Dissertatio V: De conscientia
Dissertatio VI: De opinionum probabilitate et delectu
Dissertatio VII: De probabilismo moderato
Articulus I: De natura probabilitatis
Articulus II: Quaenam systemata prodierint circa probabilitatem in practicis?
[Ex distinctionibus praefixis patet, probabilitatem a nobis hic intelligi secundum quod afficit, non intellectum in speculativis, sed conscientiam in agendis. Porro agenda determinantur et imponuntur a lege. Lex ergo, ut hic considerari debet, est voluntas superioris de eo quod vult aut non vult fieri, manifestata subdito. Si lex prorsus et invincibiliter ignoretur ex defectu promulgationis vel cognitionis, actio ei repugnans dicitur peccatum materiale, seu materia peccati; si vero lex sit cognita, vel vincibiliter et culpabiliter ignoretur ab agente contra eam, peccatum est formale, quia voluntas inferioris voluntati superioris contradicit, et sic est inordinata et mala. Accidit autem non raro subditum nec affirmare nec negare posse existentiam legis, cum argumenta opposita pro ea et contra eam pugnent. Tune lex est tantum probabilis seu dubia, et cum obligatio sit effectus legis, quaeritur an tune subditus tali legi obedire teneatur, vel ab ea sit immunis.
Agendum est ergo unice, in praesenti quaestione, de solo licito vel illicito, id est de honestate actionis contra legem probabilem aut dubiam posita. Hoc semper prae oculis est habendum in haec dissertatio, ut vitentur confusiones quaedam quae rem inextricabilem redderent, et de quibus sermo erit infra.
Ad tria capita reduci possunt systemata quae prodierunt circa probabilitatem, nempe ad tutiorismum, probabiliorismum et probabilismum. — Addi potest systema quoddam recenter ortum sub nomine probabilismi compensativi.
1° Tutioristae rigidi seu absoluti ii sunt qui, in conflictu duarum opinionum quarum una legi et altera libertati favet, volunt partem legis semper esse amplectendam, hoc principium profitentes : « In dubio pars tutior est sequenda. » Ex hac doctrina sequitur, sententiam etiam probabilissimam libertati faventem non posse tuto, id est licite, practice praeferri. Et revera multi ex secta Janseniana, duce Nicolio, exigebant in omni casu certitudinem moralem honestatis actionis, ut conscientia sit illaesa. Cum vero Alexander VIII damnasset sequentem propositionem : « Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam, » plures a pristina rigiditate recedentes, ut censuram pontificiam declinarent, concesserunt licere sequi opinionem contra legem, modo sit probabilissima, quia tunc actio est probabilissime honesta, et ut talis regulis prudentiae non opposita. Hi posteriores tutioristae benigni vocantur.
2° Probabilioristae tenent, licitum esse sequi opinionem minus tutam, dummodo sit vere, id est notabiliter probabilior. Si sententia libertati favens sit leviter tantum probabilior, non permittunt eam praeferre, quia, inquiunt, in moralibus parum pro nihilo reputatur. Hujus systematis veritatem noster Billuart supra demonstrare conatus est.
3° Probabilistae docent licitum esse sequi opinionem minus tutam, etiamsi non sit notabiliter probabilior. In triplicem classem dividuntur : 1° Probabilistae rigidi, vel aequiprobabilistae, asserunt electionem non esse liberam, nisi opiniones pro lege et contra legem sint aeque probabiles. 2° Probabilistae benigni seu moderati tenent licere sequi opinionem minus tutam et minus probabilem, dummodo sit vere et solide probabilis. 3° Probabilistae laxi vel laxiores docuerunt semper fas esse sequi opinionem minus tutam et probabilem, etiamsi tenuis sit vel tenerrima ejus probabilitas, « modo a probabilitatis finibus non exeatur. » Hoc systema fuit damnatum, ut infra patebit.
4° Systema probabilismi compensativi, quod fusius infra exponetur, in hoc consistit. Cum lex dubia, seu probabiliter tantum existens, ut talis obliget, in favorem libertatis non licet dubium solvere, nisi prius perpensis libratisque commodis et incommodis quae oriri debent, sive juxta sive contra legem agatur. Si commoda quibus fruetur agens contra legem superent vel saltem aequent inconvenientia inde oritura, licitum est libertate uti, secus lex praevalet. — Hic pseudo-probabilismus suo loco expendetur, et ejus inanitatem demonstrabimus, exhausta primum quaestione probabilismi, ad quam revera non pertinet.
Varia systemata probabilismo moderato opposita sufficienter evertentur per demonstrationem propositionis quae totam doctrinam probabilistarum enuntiat. Unde]