Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Dissertatio I: De voluntario et involuntario
Dissertatio II: De voluntario libero, sive de libertate creata
Dissertatio III: De actibus humanis speciatim sumptis
Dissertatio IV: De actibus humanis in esse moris
Dissertatio V: De conscientia
Articulus I: Quid et quotuplex sit conscientia?
Articulus II: An et quomodo teneamur conformari conscientiae erranti?
Articulus III: Cujus speciei et gravitatis sit peccatum agere contra conscientiam?
Dico 1° : Agere contra conscientiam, sive rectam, sive erroneam, secundum se non est speciale peccatum ; quia praeceptum agendi secundum conscientiam non est speciale praeceptum, sed generale, quale est praeceptum obediendi legi. Unde quod sit contra conscientiam rectam, v. g., furari, remordente conscientia, retinet speciem peccati quod committitur, scilicet furti ; quod autem sit contra conscientiam erroneam, pertinet ad eam speciem peccati quam dictat conscientia contra quam agitur1 : ut, si conscientia dictat esse mentiendum ad salvandam vitam proximi, non mentiri pertinet ad peccatum homicidii; si dictet jurare esse sacrilegium, si juret, erit sacrilegium. Ratio est, quia actus specificatur ab objecto, non ut est in se, sed ut est in apprehensione.
Dico 2° : Quod fit contra conscientiam, sive vincibiliter sive invincibiliter errantem, est mortale vel veniale ; quia, sicut species, ita et quantitas malitiae sumitur ab objecto, non secundum se, sed ut apprehenso et voluntati proposito2. Unde qui agit contra conscientiam dictantem esse mortale, peccat mortaliter; si conscientia dictet esse veniale, peccat venialiter. Excipe, nisi id quod conscientia errans vincibiliter dictat veniale vel leve, sit reipsa grave et mortale; quia error voluntarius, qualis est vincibilis, non tollit gravitatem essentialem peccati. Unde qui furatur aureum, putans vincibiliter esse peccatum veniale, peccat nihilominus mortaliter.
Dico 3° : Si conscientia errans dictat aliquid esse malum, sed non determinat esse mortale vel veniale, quod non raro accidit, distinguendum est. Vel conscientia proponit, saltem confuse, materiam circa quam versatur ut quid grave, aut ut quid leve: si primum, agere contra ipsam erit mortale; si secundum, erit veniale. Eadem semper est ratio, quia quantitas malitiae voluntatis est ab objecto per rationem apprehenso. Si vero nullo modo, nec etiam in confuso, attendat ad gravitatem vel levitatem, probabilius videtur quod tunc sit peccatum mortale agere contra illam ; quia sic agens se exponit periculo peccandi mortaliter, vultque peccatum committere qualecumque sit. — Confirmatur. Qui paratus est jurare quodcumque, sive verum sit, sive falsum, si non attendens ad verum vel falsum juret, peccat mortaliter jurando, etiamsi verum juret. Ergo similiter.
Caeterum ad aliqualem hujus resolutionis modificationem, pro conscientiarum tranquillitate, existimamus cum Sylvio, quod si quis ita esset animo dispositus, ut si veniret illi in mentem, id quod agit esse mortale, nequaquam illud vellet committere, excusaretur a mortali ; quia ex illa dispositione habituali praesumitur quod illud quod agit non apprehendat ut mortale.