An sit et quid sit reprobatio?
Dico 1°: Datur in Deo aliquorum reprobatio1. Quia ad providentiam provisoris universalis pertinet ut in rebus defectibilibus quae illi subiiciuntur, aliquas permittat deficere propter bonum totius universi. Atqui per divinam providentiam creaturae intellectuales ex natura sua defectibiles ad gloriam ordinantur. Ergo ad hanc providentiam pertinet ut permittat aliquos ab isto fine deficere, et hoc dicitur reprobare. Item, nihil Deus exequitur in tempore, quod non decrevit ab aeterno. Atqui in tempore aliquos reprobat, ut patet ex illo Matth., XXV, 41: Discedite a me, maledicti. Ergo.
Dico 2°: Reprobatio non consistit in mera negatione praedestinationis, sed in actu positivo quo Deus vult permittere aliquos sua culpa deficere a gloria, et propter culpam infligere damnationis poenam.
Ratio est quia reprobatio est pars obiectiva providentiae2; providentia autem importat actum positivum tum intellectus, tum voluntatis. Et alias angeli et homines possibiles possent dici reprobati, quia non sunt praedestinati.
Hinc inferes 1° reprobationem, non secus ac providentiam, cuius est pars obiectiva, consistere in actu intellectus supponente actum voluntatis.
Inferes 2° reprobationem recte definiri ab Authore3, providentiam de his qui deficiunt a fine, cum voluntate permittendi culpam, et propter culpam infligendi damnationis poenam; seu, quod idem est, decretum quo Deus vult permittere ut aliqui sua culpa a gloria decidant, et pro culpa infligendi damnationis poenam.
Inferes 3° quod, licet reprobatio sit unica, possit tamen dividi in negativam et positivam tanquam in duo munia inadaequata. Cum enim definitur, voluntas permittendi ut aliqui sua culpa deficiant a gloria, et propter culpam infligendi damnationis poenam: quatenus importat voluntatem permittendi ut aliqui sua culpa deficiant a fine, dicitur negativa; non quod non sit actus positivus, ut dictum est, sed quia nihil efficit, sed tantum permittit, permittere autem est quasi negative se habere; quatenus autem importat ordinationem culpae ad poenam aeternam, dicitur positiva, quia iam aliquid faciendum decernit, nempe poenam infligendam. Unde reprobatio negativa includit tantum terminum a quo, scilicet gloriam a qua reprobi permittuntur deficere; reprobatio autem positiva includit insuper terminum ad quem, scilicet poenam damni et sensus quam Deus illis decernit.