Futura conditionata sunt triplicis generis. Quaedam habent necessariam connexionem cum conditione: ut, si Petrus peccet, amittet gratiam. Si ignis applicetur stupae, comburet. Quaedam habent cum conditione connexionem tantum contingentem: ut, si Evangelium praedicetur Tyriis, convertentur. Quaedam tandem nullam habent cum conditione connexionem, sed sunt omnino disparata: ut, si rex Ioas percussisset septies terram, destruxisset Syriam. Futura conditionata necessaria a Deo certo cognosci nullus dubitat, cum haec a nobis cognoscantur. Restat ergo difficultas de futuris conditionatis contingentibus et disparatis.
Dico: Deus certo cognoscit futura conditionata contingentia et disparata1.
Prob. 1°. Deus multa in Scripturis praedixit certo futura conditionata, quae nullam aut contingentem tantum ex se habent connexionem. Atqui nefas est dicere Deum aliquid certo futurum affirmasse, quod non sciebat certo futurum. Ergo. — Prob. maj. I Reg., XXIII, 12, Davidi interroganti Dominum an Ceilitae traderent eum Sauli, si apud ipsos remaneret, respondit Dominus: Tradent, scilicet, si remaneas. III Reg., XI, 2: Dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas (filias gentium)... Certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum. IV Reg., XIII, 19, regi Israel dixit Elisaeus: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies terram, percussisses Syriam usque ad consumptionem. Matth., XI, 21, dixit Christus: Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida! quia, si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Adde promissiones quas fecit Deus de transmittenda iustitia originali in posteros Adae, si ipse non violaret pactum; de firmando regno in domo David, si eius posteri servarent legem, et plura alia. Ergo.
Prob. 2° ratione. Nulla sunt futura conditionata, in sententia Thomistarum, nisi per decretum Dei absolutum ex parte subiecti, et conditionatum ex parte obiecti, ut infra explicabimus. Atqui tale decretum est certum et infallibile. Ergo Deus, in illo, certo et non coniecturaliter cognoscit haec futura.
Petes, an Deus certo cognoscat omnia omnino futura conditionata.
Resp. affirmative, quia hoc ipso quo supponuntur aliquo modo futura, sunt a Deo decreta; nihil est enim futurum, etiam conditionate, in sententia nostra, nisi per decretum; in decreto autem ea certo cognoscit.