Suppono intellectum creatum non posse per solas naturae vires videre Deum ut in se est. Ita definitum fuit in Concilio Viennensi sub Clemente V, anno 1311, contra Beguardos et Beguinas. Refertur Clementina Ad nostrum, de Haereticis, l. V, tit. 31. Si enim solis naturae viribus non possumus elicere actus fidei, spei et charitatis, quia sunt supernaturales, ut definitum est in variis conciliis contra Pelagianos, a fortiori nec Dei visionem intuitivam, quae est magis supernaturalis, cum haec sit finis, illa media. Unde Rom., VI, 23, dicitur: Gratia Dei vita aeterna; vita autem aeterna est ipsa Dei visio.
Dico: Intellectus supernaturaliter adiutus potest videre Deum ut est in se2. Est contra Palamitas et Armenos, atque contra illos sic definitum fuit a concilio Florentino in Decreto unionis dato Armenis, in quo dicitur, animas purgatas « in coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est. » Idem definierat Benedictus XII, in Extravag. Benedictus Deus.
Constat ex Scriptura. I Ioann., III, 2: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et I Cor., XIII, 12: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
Suffragantur passim SS. Patres, singulariter Chrysostomus, de quo est difficultas. In Hom. 69, ad populum, dicit, beatos Regem ipsum intueri, « Non per introitum, non per fidem, sed facie ad faciem. » Idem in Epist. 5, ad Theodorum lapsum, cap. 7, exponens illa S. Petri verba, Matth., XVII, 4: Bonum est nos hic esse, dicit: « Quid dicetur quando ipsa rerum veritas aderit? quando, apertis regiis aedibus, ipsum Regem conspicere licebit, non ultra in aenigmate, neque per speculum, sed facie ad faciem? » Item alibi.
Probatur ratione fundata in principiis fidei3. Homo potest supernaturaliter assequi suam beatitudinem ad quam ex gratia Dei est elevatus. Atqui intuitiva Dei visio constituit essentiam beatitudinis, secundum Thomistas, aut saltem ad eam necessario requiritur, secundum omnes, iuxta illud Ioann., XVII, 3: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Ergo.