Finis ultimus potest dupliciter considerari: 1° formaliter et in abstracto, sub ratione communi beatitudinis ut sic, quodcumque illud sit; 2° materialiter, pro re illa particulari in qua quis existimat consistere suam beatitudinem, quamque ideo sibi constituit finem ultimum. Quaestio praesentis articuli non procedit de ultimo fine formali et in abstracto, quia cum abstractum, ut abstractum, sit unum, evidens est quod ultimus finis sic sumptus non possit concipi nisi per modum unius; sed de ultimo fine materiali, seu, si vis, de ipso ultimo fine formali, sed in particulari et in concreto: an scilicet ipsa formalitas finis ultimi sit una, an multiplex in diversis rebus quae appetuntur ut ultimi fines. Pro quo
Dico: Impossibile est quod idem homo simul appetat diversa tamquam plures ultimos fines totales et adaequatos1.
Prob. Quilibet ex illis finibus essetultimus, ut supponitur, et non esset. — Prob. Finis ultimus est qui ad nullum alium refertur et ad quem omnia referuntur; est enim id quod propter se appetitur, et caetera propter ipsum. Atqui non omnia ad illum referrentur, scilicet ille alter qui etiam supponitur ultimus, alioquin hoc ipso desineret esse ultimus. Ergo.
Obiicies: Iustus peccans venialiter, habet simul duos fines ultimos, nempe Deum, quia iustus est, et creaturam, quia peccat; omne enim agens agit propter ultimum finem. Ultimus autem finis peccati venialis non est Deus. Ergo creatura. Idem argumentum, servata proportione, fit de infideli aut peccatore bonum opus morale, puta eleemosynam, faciente. Quatenus infidelis aut peccator, habet pro fine ultimo creaturam, non vero quatenus facit bonum opus morale; alioquin omnia opera infidelium essent peccata, quod est damnatum in Baio.
Resp. tam iustum peccantem venialiter, quam infidelem aut peccatorem bonum opus morale agentem, habere pro fine ultimo bonum in communi satiativum appetitus; nec enim est necesse operantem in omni suo opere habere finem ultimum materialiter et in particulari, sed sufficit si habeat finem ultimum formaliter et in communi, sub ratione beatitudinis, ut dicam iterum art. seq., ubi redibit praesens difficultas.