De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum

Domingo de Soto

De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum

Domingo de Soto (1494–1560)

De natura & gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum

First published 1550

Domingo de Soto's De natura et gratia libri III, written for the debates at the Council of Trent, with the Apologia contra Catharinum and the Council's decrees on original sin and justification as printed with it, in Latin with an original English translation.


Liber I: De natura et gratia liber primus

Liber II: De natura et gratia liber secundus

Liber III: De natura et gratia liber tertius

Apologia I: Apologia contra reverendum episcopum Catharinum

Decretum I: Decretum de peccato originali

Canones I: Canones de peccato originali

1. Si quis non confitetur primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem et iustitiam, in qua creatus fuit, amisisse, incurrisseque per offensam huiusmodi praevaricationis, iram et indignationem Dei, atque adeo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub eius potestate, qui deinde mortis habuit imperium, hoc est diaboli, totumque Adam, atque adeo nos per illam praevaricationis offensam, secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse. Anathema sit.

2. Si quis soli Adae, praevaricationem suam, non aliis etiam et eius propagini asserit nocuisse, acceptam a Deo sanctitatem, et iustitiam, quam perdidit, non nobis, sed sibi soli perdidisse, inquinatoque illo per inobedientiae peccatum, mortem et poenas corporis tantum in omne genus humanum, et secundum communem legem transfudisse, non autem et peccatum, cui pro poena debebatur, utraque mors: corporis, videlicet, et animae, anathema sit. Cum contradicat Apostolo dicenti, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.

3. Si quis morbum huius originalis peccati, quod origine unum est, et in nobis, propagatione, non imitatione diffusum residet, unicuique proprium, vel per humanae naturae vires, vel per aliud remedium asserit auferri, quam per meritum unius Domini nostri Iesu Christi, qui Deo nos in sanguine suo reconciliavit, Factus nobis sanctificatio, iustitia, et redemptio: aut negat ipsum meritum nobis per fidem, et baptismi sacramentum applicari, anathema sit. Huic enim omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per manum eius, omnes qui credunt in eum, neque aliud nomen esse sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Unde illa vox, Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, et illa, Quicunque baptizati estis, Christum induistis.

4. Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, etiamsi fuerint a baptizatis parentibus orti, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro necesse sit expiari ad vitam aeternam consequendam, unde fit consequens ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum, non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est, quod ait Apostol. per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa, semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei ex traditione Apostolorum etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione contraxerant. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Hanc fidei et sanctorum Patrum normam imitando, hoc S. Synodus fatetur, ac declarat, in baptismate per Iesu Christi gratiam, quam confert et continet, non modo remitti reatum originalis peccati, sed totum id auferri, quod veram et propriam rationem peccati habet.

5. Si quis ergo per Iesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati, remitti negat: aut etiam asserit non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi: aut non imputari, Anathema sit. In renatis enim nihil odit Deus, quia nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt cum Christo, per baptisma in mortem, qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes: Innocentes, immaculati, puri, innoxii: ac Deo dilecti effecti sunt, heredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu caeli remoretur. Manere autem in baptizatis concupiscentiam, vel fomitem, haec sancta Synodus fatetur, et sentit, quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, et viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet, quinimo, qui legitime certaverit, coronabitur. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat: S. Synodus declarat, Ecclesiam catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari, quod vere, et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit, Anathema sit.

Decretum II: Decretum de iustificatione

Appendix I: Errores Lutherani XXXV

↑ Top of work