De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum

Domingo de Soto

De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum

Domingo de Soto (1494–1560)

De natura & gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum

First published 1550

Domingo de Soto's De natura et gratia libri III, written for the debates at the Council of Trent, with the Apologia contra Catharinum and the Council's decrees on original sin and justification as printed with it, in Latin with an original English translation.


Liber I: De natura et gratia liber primus

Liber II: De natura et gratia liber secundus

Liber III: De natura et gratia liber tertius

Apologia I: Apologia contra reverendum episcopum Catharinum

Capitulum I: Cap. 2. — Quo status causae et controversiae constituitur

Capitulum II: Cap. 3. — Quo vera sententia confirmatur

HAC praeiacta explicatione, pergo: ut ea quae praelocutus sum, confirmem: non quidem argumentis pluribus, siquidem in tractatu proprio cumulavi plurima. Sed hac tecum, pater doctissime sola interrogatione agam. Quando Paulus docet Spiritum sanctum reddere testimonium spiritui nostro, quod sumus filii, et heredes, nunquid de universis hoc censet, qui sunt in gratia Dei? Credo non negabis: quoniam generaliter videtur loqui. Quinimo tu in enarratione cuiusdam loci divi Bernardi, et inferius recitando aliud testimonium divi Ambrosii, et saepe hoc contra me observas, quod de omnibus existentibus in gratia illud intelligatur, aperte asseris. Hoc aut, quod tu mihi obmoliris, gratissime suscipio, ut apertissime vel te devincam, vel meam prodam inscitiam. Interrogo mox ergo. An quotquot sunt in gratia, contendas habere tantam fidem se esse in gratia, ut nullam prorsus habeant dubitationem, sed sint prorsus certi atque adeo securi, quod pro illo tunc instanti sunt Deo accepti? Si hoc tu pater circunspectissime, mihi concedis, non amplius tecum disputo, sed me causa cecidisse fateor. At vero, praeterquam quod talis error expresse nunc est damnatus a sancta Synodo, ut infra palam ex decreto conuincam, mittam te ad universum Christianismum, si ita te praedicantem ferant. Sunt enim plerique ancipites: quinimo vix sunt qui non habeant dubitatiunculam aliquam, et meticulum, quo sint statu apud Deum. Sunt, inquam, complures egregia sanctitate: scrupulosi tamen: qui nunquam sunt sine metu: plus nimium tenaces Gregoriani verbi, quod timorati animi sit, ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est. Mitto alios tepidos homines conflictantes cum carne, modo cadentes, modo resurgentes: qui nonnunquam sunt in gratia, et tamen meritissimo dubitant de statu suo, quousque magis proficiant: Vade ergo et concionare sic inter istos, Quotquot sunt in gratia, sunt certi absque ulla dubitatione se in tali esse statu: et ideo quotquot dubitant, extra gratiam sunt. Evidentissima enim est consequentia, ex contrario consequentis ad contrarium antecedentis. Credo pater prudentissime, nunquam ita concionaberis: nam talem concionatorem arbitror fustibus exterminaret populus. Profecto, si quotquot aliquo pacto haesitant de sua gratia, illa vacant, miserrima esset hac parte humana conditio. Nunquam ergo dabis hoc, credo. Sed quod optimo iure meo assumere ego possum, tu quoque largiris: nempe quamplurimos esse in gratia, de qua tamen utcunque dubitant. Colligamus ergo argumentum ex his duobus assumptis, Quotquot sunt in gratia, recipiunt aliquale testimonium Spiritus sancti, maius minusve: non aut omnes certitudinem habent suae gratiae, tollentem omnem dubietatem: non ergo in universum testimonium Spiritus sancti validum est ad generandam proprie fidem: id est, quae omne expungat dubium. Vis palam rem audire ab Augustino? Id quod Paulus dixit Spiritum sanctum testificari filiis Dei, ait ipse, caritatem foras mittere timorem: Non autem ait, Omnis caritas, sed perfecta caritas, foras mittit timorem. Nihil ergo vetat caritatem esse cum aliqua formidine: atque ideo cum aliqua dubitatione. Infractum ergo est tibi hoc argumentum, ut non amplius ex hoc dumtaxat medio concludas, assensum aliquem proprie esse fidem tollentem omnem dubitationem, quod scilicet productus est ab Spiritu sancto. Neque illo nos amplius loco Pauli divexes. Antea ergo quam ad alias probationes tuas descendam, repetam Achillem tuum, cuius supra memini. In principio enim statim prioris tractatus, citans locum Pauli, quod Spiritus sanctus contestatur spiritui nostro, subdis, Hoc autem testimonium proculdubio fide accipimus. Si intelligis, quod fide accipimus verbum Pauli, scilicet, quod Spiritus sanctus contestatur spiritui nostro, verissimum est: nam fide accipimus omnes scripturas sacras: sed hoc nihil ad causam. Si vero ais, quod assensus, quem Spiritus lege communi suggerit, sit proprie fides, falsum est: neque probabis unquam. Subiungis enim, Et cum sit testimonium Spiritus sancti, validum est. Hic iam ruit tua ratiocinatio: nam si universim intelligas, uti facis, quod omne testimonium Spiritus sancti est validum ad generandum fidem eliminantem omne dubium, falsum iam id esse probavimus. Et tu falsum certe suspicabaris. Nam subnectis, Et cum sit validum, certum facit credentem, qui novit illum, et ita certum, ut sit infidelitatis titubare. Ubi non simpliciter infers, quod sit per se validum facere certum omnem iustum, sed eum qui novit illud. Id quod ego ingenue concedo: sed tamen eo modo quo quis novit, testimonium esse Spiritus sancti, agnoscit se esse in gratia. Addo ego nihilominus contra te, quod cum nemo sit omnino certus, testimonium illud internum esse ab Spiritu sancto fit, ut neque sit penitus certus, quod sit verum. Quocirca nulla est infidelitas habenti gratiam, titubare. Quoniam, licet testimonio Spiritus sancti non possit subesse falsum, haud tamen constat esse Spiritus sancti.

Sed ais, non omne testimonium divinum esse usque adeo validum, neque facere talem fidem, sed ubi homo examinat conscientiam suam, et perpendit omnes circunstantias et coniecturas inexistentis gratiae. Tunc enim autore Aug. perfecta caritas foras mittit timorem. In primis iam non tibi constat: siquidem ex una parte (ut antea citabamus) identidem repetis, quod omnibus existentibus in gratia, Spiritus sanctus testificatur: atque ex altera modo confugis ad certas circunstantias. Praeterea neque hoc perfugio, satis es tutus. Nam sunt plurimi, ut illi quos theologi vocant insipientes, qui tam plenas in se coniecturas non sentiunt, ut omnis expungatur illis ratio titubandi.

Ateo progrediamur, ubi me credis confodere. Saltem in provectioribus habentibus vehementes coniecturas, et indicia Spiritus sancti, efficax est testimonium divinum, ut omnem tollat titubandi causam, atque ideo faciat certissimam fidem. Hic enim subest punctum controversiae. Ubi respondeo, quod licet eo possit quis per gratiam Dei promoveri sanctimonia, et rebus Christiane gestis, ut habeat pacatum animum, credens se esse in gratia Dei, illa tamen nunquam est nisi moralis certitudo: quam ego dicebam humanam, i. quae ita sedat animum, ut illa intensissima opinio, quam nos homines vocamus fidem, cuius exempla antea ponebam. Dicimur enim nunc certo credere qui Tridenti degimus, extare Romam. Et hoc modo perfecta caritas foras mittit timorem, lege communi. Imo quisnam ad tam excelsum gradum certitudinis, ex hominibus etiam rarissimae sanctitatis, de sua obtenta gratia concedat? Neque alio argumento opus est praeter experientiam. Experimento enim comperimus, nonnullos haereticos ob suam levitatem, et ignorantiam, et quam ostentant sanctimoniam, tanta esse animi serenitate et certitudine se esse in gratia (hanc ego appellabam certitudinem ex parte subiecti) quanta sunt multi catholici. Quo enim pacto maior potest significari caritas, quam ut animam suam ponat quis pro Christo? et tamen sunt multi, qui in sua haeresi pertinaces gladio occubuerunt. Porro autem neminem hactenus audivimus catholicum prudentem, qui ita certus assereret se esse in gratia, ut vos dicitis. Quinimo tu ipse interrogatus (ut audivi) an esses ita de te ipse certus, non ausus es affirmare. Sed respondebis, Id te propter modestiam siluisse. Profecto si ea certitudine posset quis assequi se esse modo iustum, quae omnem tolleret dubietatem, nulla esset superbia ita de se affirmare: maxime quod (ut tu ais) citra maximam sanctitatem, haec certitudo haberi potest. Cum tamen contra, ut ego in tractatu meo dicebam (ad quod argumentum cuperem respondisses) ea sum mente, ut neque inter Lutheranos credam, praeter stupidos, quempiam esse, qui tanta certitudine de se iudicet esse in gratia, quantam ipsi praedicant habere omnes iustos.

Imo age, perpendamus, quae in secundo tractatu ais, scilicet non requiri ab iis, qui hanc tuam certitudinem habent suae gratiae, ut se pro illa exponant martyrio, aut iureiurando id asserant. Si quis est certus absque ulla dubitatione se esse in gratia, cur non ei licebit iurare? Profecto si quis mihi intentaret mortem nisi iureiurando assererem esse in gratia, et vera esset tua opinio, licitum mihi esset id iurare, ut me seruarem, sicuti licitum illi esset, cui speciali privilegio de sua sibi gratia constaret. Nemo est tamen in orbe iustus et prudens, qui ita iuraret. Quinimo omnes dicerent se ita credere, non tamen tam certo, ut iurare id possent. Rursus si tyrannus mihi comminaretur mortem, nisi negarem me esse in gratia, nunquid non potius mori deberem, quam mentiri? Si tua tamen verum haberet opinio, mendacium esset id negare. Igitur tunc esse deberem martyr. Reliqua argumenta latissime patent in tractatu proprio.

Capitulum III: Cap. 4. — Quo ad priorem tractatum reverendi Catharini respondetur

Capitulum IV: Cap. 5. — Quo ad II. tractatum respondetur

Decretum I: Decretum de peccato originali

Decretum II: Decretum de iustificatione

Appendix I: Errores Lutherani XXXV

↑ Top of work