De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum
Domingo de Soto (1494–1560)
De natura & gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum
First published 1550
Domingo de Soto's De natura et gratia libri III, written for the debates at the Council of Trent, with the Apologia contra Catharinum and the Council's decrees on original sin and justification as printed with it, in Latin with an original English translation.
Liber I: De natura et gratia liber primus
Liber II: De natura et gratia liber secundus
Capitulum I: Cap. 1. — De dispositione ad gratiam
Capitulum II: Cap. 2. — Quo obiectiones adversariorum repelluntur
Causae quibus concitantur isti, ut adversus hanc nostram animi dispositionem, et praeparationem tanta acerbitate pronuncient, hae ferme sunt. Primam conficiunt ex illo loco Pauli,1 Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cimbalum tinniens. Si habuero prophetiam, et cetera quae sequuntur, citra caritatem, nihil sum. Ecce inquit Luthe. art. 6. Quicquid sit extra caritatem, non sit ex toto corde, et ideo hypocrisis est: iuxta illud, Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.2 Hac enim, inquit, de causa appellat eos CHRISTUS hypocritas: hypocrisis autem peccatum est: ergo quicquid operis sit extra caritatem, est peccatum: adeoque nulla esse potest dispositio ad gratiam. At nulla est consequentiae probabilitas, si quod sit extra caritatem, nihil est in conspectu Dei, quod sit protinus peccatum.3 Quicquid enim officii a gradu illo divinae gratiae deficit, nullius aestimatur vel ponderis vel pretii apud Deum: non tamen continuo sequitur, ut sit peccatum. Quinimo longe diversa est illic insinuatio Pauli. Propterea enim constituit exemplum in rebus quae genere suo sunt bonae: ut doceat, quod quanuis prophetia extra caritatem vere sit prophetia, sicuti fuit in Caipha illo nequam Pontifice, et fides etiam mortua rationem suam habeat et substantiam fidei:4 nihil tamen sunt in iudicio et aestimatione Dei ad vitam aeternam. At nihilominus suo esse possunt genere: id est, moraliter bona. Schola autem Lutherana,5 ut eodem loco docet magister suus, impietatem reputat, opus esse ullum naturale moraliter bonum, ita medium inter amorem et odium Dei, ut a neutro procedat. Atque adeo negat fidem extra caritatem, fidem esse. Id quod usquequaque pertendunt defendere. Unde utique colligunt, quodcunque peccatoris opus, quoniam ex amore non sit, ex odio procedere: ideoque peccatum esse. Sed quomodo6 huius possint hominibus sanae mentis fidem facere, non video. Quibus inquam persuadeant, ut qui alicuius flagitii reus est: verbi gratia, qui amorem turpem ex animo languenti, vel odium inimici eximere non potest, quicquid is faciat genere suo bonum: id est, si hospitalis sit erga pauperes, si benevolus in cives, si oret, si fidem corde et ore confiteatur, si denique manducet, aut bibat: haec omnia in odium Dei faciat. Quid si perterritus iudicio divino, cupiens pus illud euomere, et ad Deum toto pectore reverti, eleemosynas distribuit in pauperes, inedia macerat carnem, assiduis precationibus insistit apud Deum: ut virulenta illa animi aegritudine liberetur? Nunquid haec etiam omnia, quia ex vero amore Dei non fiunt, consequitur, ut ex odio procedant? Profecto non est adeo diffidendum nobis de natura humana, ut quempiam liberum animum talis subeat cogitatio. Neque illud Luthere, quod arbitraris, hypocrisis est: si definitionem CHRISTI magistri nostri meditatius perpendas. Hypocritas enim eos appellat redemptor noster, qui aliud exhibent foris in effectu, quam in affectu gerant.7 Qui autem officia haec, quanuis propter admixtam culpam non faciat ex toto corde: facit tamen propter honestum, vel forte, ut adiecimus, intentione inclinandi ad se Deum, cuius ope sanetur: is inquam non aliud exhibet foris, quam gestat in corde: quocirca neque est hypocrita. Quod nisi omnis rationalis ac naturalis philosophia explosa vobis esset, cerneretis, non omnia quae fiunt ab homine pravo, proficisci a pravitate. Habet enim homo, quem modo depingimus affectum amicae, a quo sordidus, et impudicus, vel odium inimici, a quo iniquus est: sed habet simul et distinctam aliam voluntatem faciendi quod honestum est, vel desiderium etiam resipiscendi, pugnans cum priori affectu, unde opera illa, utcunque bona, dimanant. Atqui hoc interpretamento elucescit sensus Augustini,8 2. epistola ad Sixtum: cuius inde verba nobis opponunt, nihil tamen nobis obstantia. Ait enim percipiendae primae gratiae nulla in impio praecedere merita. Quoniam meritis, inquit, impii, non gratia, sed poena debetur. Quibus profecto verbis nullatenus condemnantur singula opera impii: sed hoc tantum decernitur, quod nulla sunt in illo merita nisi supplicii. Etenim opera moraliter bona, neque vitae aeternae, neque supplicii merita sunt. Quare sensus Augustini is prorsus est, quod nulla habeat merita gratiae: sed propter unum quod habeat peccatum mortale, dignus sit aeterno supplicio.
Mox adferunt pro se isti illud Pauli, Lex subintravit, ut abundaret delictum. Unde nescio cuius arte dialecticae, fingit Luther.9 omne opus antecedens gratiam, et quamcunque detestationem peccatorum, facere magis peccatorem. Ait enim, quod quaecunque recogitatio peccatorum ante gratiam necessario ingenerat odium legis, propter cuius prohibitionem illa sunt peccata. Atque ideo peccator maiori odio habet legem, quam peccatum: cum ergo odium legis peccatum sit, consequitur, ut talis memoria peccatorum magis faciat peccatorem. Quocirca, nisi fides (videlicet formata, quam solam admittit esse fidem) praecedat, perniciosa est peccatorum cogitatio.10 Vide quam sit indignum argumentum, cui ulla reddatur responsio. Imprimis lex non fuit in hoc posita: hoc est, intenta, ut homines ad peccatum induceret, alias non esset lex sancta et mandatum sanctum, ut ait Paulus:11 sed certe quantum ad moralia praecepta, ut homines bonos faceret, (quod est munus proprium legis) et quantum ad cerimonialia, ut venturum praenunciaret CHRISTUM. At (ut vulgatissima habet glossa) ex eo quod prohibebat, non tamen extinguebat concupiscentiam, occasio erat, non universis, sed12 sensualibus hominibus peccandi: tum multiplicando mandata, tum quod appetitus hominis vehementius nititur in vetita. Unde id solum elicitur, quod quaecunque opera fiunt contra legem, peccata sunt. Et praeterea, quod odium ipsum legis cuiuscunque, sive scriptae, sive naturalis, propterea quod cupiditates nostras compescat, impietas quoque sit. At vero non quicunque execratur peccata, quae admisit propter dispendium, et damna quae inde passus est, odio habet legem. Quamobrem, non solum ubi non praecedit fides viva, praecedit autem mortua, verum ubi nulla praecedit infusa fides, sed sola naturalis notitia, quod Deus est, et remunerator est, metus supplicii, odiumque subinde ac detestatio peccatorum, adeo nihil adferunt mali, ut plurimum etiam utilitatis conferant ad salutem.13
Tertium tamen locum nemo sit qui non miretur, quousque violenter distorqueant, ut in suam sententiam pertrahant. Locus autem ille est de exciso palmite: qua pulcherrima similitudine usus est servator noster,14 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet: et colligent eum, et in ignem mittent, et ardebit. Commentatur enim Luthe. ar. 36. duo priora pertinere ad liberum arbitrium in hac vita: scilicet mitti foras, et arescere: reliqua vero tria, nempe colligi, mitti in ignem, et ardere, ad futurum seculum. Unde quicunque, inquit, a gratia hic Dei per peccatum deciditur, trahitur sathanae: qui non permittat eum conari ad bonum: sed cogat arescere, et semper peiorem fieri. Attamen locus hic primum totus attinet ad extremum iudicium. Ibi enim, ut expressit CHRISTUS exemplo sagenae missae in mare, exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum15 (quod est foras mitti) arescentes prae timore et expectatione horrendi iudicii, quod illos manet: atque adeo quasi in fasciculos incendio aptos colligent, mittentque in ignem aeternum. Sed ut gratis largiamur, duo illa priora membra ad vitam spectare praesentem: absit ut quicunque gratia Dei excidit, eousque mittatur foras in potestatem sathanae, ut nulla fiat sibi reliqua libertas redeundi in gratiam CHRISTI, qui paratissimus est manum cuicunque porrigere. Nam tunc nunquam peccatores, ut ad se revertantur vocaret: quod tamen assidue et instantissime per totum Evangelium perseverat facere. Illos vero qui nunquam de reditu cogitant, sed ostium cordis misericordiae divinae vectibus suarum cupiditatum obserant, plane concedimus, ut quos fons ille aquae vivae salientis in vitam aeternam non alluit, indies magis ac magis arescere. Reliqua Lutheranorum argumenta huius farinae sunt. Haud tamen me praeterit, meliuscule iam loqui Lutheranos de dispositione ad gratiam in libello imperatorio Ratisponensi: licet non prorsus rem plane confiteantur: de quorum sententia explicatior sermo cap. 12. futurus est.