Scotus Academicus, Tomus decimus: De Baptismo, De Poenitentia, De Extrema Unctione
Claude Frassen (1620–1711)
First published 1902
The tenth volume of Claudius Frassen's Scotus Academicus in the Roman edition of 1902 (Editio nova, Ex Typographia Sallustiana), containing the first treatise of the fourth book: the sacraments instituted and ordained as a remedy for sin, namely baptism, penance with its appendix on public penance, and extreme unction. The Latin follows the printed page; the English is an original translation.
Tractatus I: De Sacramentis institutis et ordinatis in remedium peccati
Disputatio I: De Sacramento Baptismatis
Disputatio II: De virtute, et Sacramento Poenitentiae
Articulus I: De essentia, necessitate, et efficacia Poenitentiae virtutis
Articulus II: De Sacramento Poenitentiae
Articulus III: De partibus Poenitentiae in speciali
Sectio I: De Contritione
Contritionis nomen deducitur a verbo contero, quod utique significat rem duram in minutissimas partes dividere, ut docet Aristot. 4. Meteorologicon, apposita quidem egregia similitudine: per peccatum enim hominis voluntas et cor velut induratur et obfirmatur in malo, iuxta illud Iob, cap. 41. Cor eius indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus: unde actus ille, quo haec amovetur durities, et peccatum expungitur, merito a Theologis appellatur Contritio: hinc Guillelmus Parisiensis Poenitentiam commendat, et describit ab ipsa cordis comminutione: Poenitentia, inquit, est cordis contractio et comminutio, ac veteris hominis in pulverem redactio. Quam utique Contritionis etymologiam sic optime declarat S. Bonav., in 4. dist. 16. art. 1. qu. 1. ad 7. ubi ait: « Dicunt aliqui, quod ideo hoc nomine censetur, quia sicut unguentum sanativum conficitur ex multis herbis in mortariolo contractis, sic unguentum compunctionis conficitur ex herbis peccatorum, quae natae sunt in terra nostra, cum conteruntur in mortariolo conscientiae: ita videtur Bernardus super Cantica dicere. Sed tunc ab hac Contritione non diceretur homo contritus, sed conterens. Ideo addendum, quod in hac Contritione tria sunt attendenda, quod conteritur, a quo conteritur, et ad quid Contritio terminatur. Quod conteritur est cor peccatoris, quod est tamquam vas fictile repletum veneno peccati, iuxta illud: Fel draconum vinum coram, etc. A quo conteritur est duplex mola: una superius sursum elevans, et haec est spes veniae ex consideratione misericordiae; alia mola deorsum, divinae iustitiae. Et de his molis dicitur: non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam. Istud vas ad hoc conteritur, ut emollescat, quia durum est. Cor enim durum male habebit in novissimo. Vel melius, ut peccati delectatio totaliter effundatur: ideo dicitur Contritio, non fractio, quia fractio est in maiores partes: contritio in minores, et quando in maiores partes est fractio, sapor aliquo modo remanet; ut autem non remaneat, nec sapor, nec veritas, ideo in partes minimas conteritur: et haec delectatio totaliter removetur per poenam aeternam, et removetur per gratiam, et ideo utrobique dicitur Contritio, et in poena aeterna. secundum illud: Conteretur cum delinquente delictum: et per gratiam: Cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies. Sed aliter, quia ibi conteritur in pulverem, non ut aliud vas fiat; quia de impiis dicitur: Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, etc. Sed in Contritione gratiae est Contritio ad generandum vas novum et solidum per honorem gratiae, et lacrimarum: et ideo recte dicitur Contritio, non Attritio: quia partium tritarum est unio, ut fiat vas in honorem. secundum illud de Paulo: Vos electionis est mihi.... Si quis emundaverit se ab his, erit vas, etc. ». Ita Seraphicus Doctor.
Dicitur autem Contritio cordis, quia, inquit, Catechismus Tridentinus, num. 31. Cordis nomen frequenter sacrae Litterae pro voluntate usurpant: ut enim a corde motionum corporis principium sumitur, ita voluntas reliquas omnes animae vires moderatur ac regit. Haec autem cordis Contritio primarius est ac praecipuus poenitentis actus, necnon et fundamentum ac corona ceterorum: numquam enim debite peccata confiteremur, et nitimur frustra satisfactoriis operibus ea expiare, nisi dolorem haberemus de peccatis vitae prioris, eaque per Contritionem detestaremur. Etenim (ait Auctor libri quaestionum veteris et novi Testamenti, 3. p. q. 11.) corporis membra laesa utique non sine dolore possunt sanitatis recipere medicinam: sic et peccatores non possunt peccata sua redimere, nisi dolorem senserit animus, qui peccaverit. Quoniam autem frequentior esse debet Contritionis usus, quippe cum nullum sit temporis punctum, quo praeterita peccata in memoriam recurrunt, quin illico de his salutarem concipere dolorem debeamus, et illa detestari; idcirco diligenti disquisitione examinanda est ac declaranda Contritionis natura, virtus, et dignitas. Quod utique pro modulo nostro praestabimus in quinque sequentibus QUAESTIONIBUS, quarum prima aperiet quid et qualis sit Contritio; secunda, de quibus esse debeat: tertia, quanta et quamdiu debeat durare: quarta, quis sit eius effectus: quinta, quae et qualis sit Contritio imperfecta, seu Attritio.
Quaestio I: Quid, et qualis sit Contritio
NOTANDUM 1. Contritionis nomen in Scriptura sacra idem significare ac devastationem, vel exitium. Sic Isaiae 51. Vastitas et Contritio, et fames, et gladius, quis consolabitur te? Et Ieremiae 6. Malum visum est ab Aquilone, et Contritio magna. Et Psal. 13. Contritio et infelicitas in viis eorum. Apud Theologos vero usurpatur hoc nomen ad significandam displicentiam de peccatis praeteritis; quae utique significatio fundamentum habet in Scriptura sacra; nam Psal. 50. Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Et Psal. 146. Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Hinc appellatur etiam cordis humiliatio; nam, ut mox laudata verba expendit S. Augustinus, Qui cor non conterunt, non sanantur; quid est conterere cor? sacrificium Deo spiritus contribulatus.. Qui obtriverunt cor: Humiles. Quinam non obtriverunt cor? Superbi. Contritum sanabitur, elidetur elatum, ad hoc enim forte eliditur, ut contritum sanetur. Sanat contritos corde; sanat ergo humilitas corde, etc. Dicitur pariter amaritudo cordis; quia videlicet peccata reddit amara poenitentis animo, iuxta illud Isaiae 38. Recogito tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae... Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Nominatur etiam compunctio, quasi cordis punctio: « Quia videlicet, inquit Guillelmus Parisiensis Tract. De Sacramento Poenitentiae, cap. 5., tunc primo sentiuntur spinae et aculei peccatorum, cum Spiritus cor peccatoris infusione gratiae suae vivificaverit, ac sanctificaverit; sive quia tunc in imo cordis, et in intimum cordis infiguntur, iuxta illud quod legitur in Psalm. Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Aliquando enim ante adventum eius, et vivificam eiusdem visitationem corde, studio, vel potius mortificato et mortuo, nec vulnus peccati, nec ferrum in vulnere sentiebatur, nec aculei peccatorum, nec punctiones ipsorum. Nominatur autem compunctio apud Psalmistam, Psalm 4. In cubilibus vestris compungimini: et Act. 2. His autem auditis, compuncti sunt corde. Vel ita dicitur, quia, inquit ibidem, quemadmodum arbores thuris et mirrhae sudibus ferreis vulnerantur, et ipsa vulneratione velut lacrimatae sunt huiusmodi arbores, seu coagulatae; sic compuncta corda poenitentium thus devotae orationis, et mirrham internae amaricationis emittunt. Tandem dicitur compunctio, quia quemadmodum ferro tumida ulcera secantur, ut inclusum virus erumpere possit, ita corda quasi scalpello Contritionis inciduntur, ut peccati mortiferum virus possit foras erumpere. Quare et scissio cordis a Ioële Propheta appellata est; Convertimini (inquit cap. 2.) ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et fleto, et planctu, et scindite corde vestro ».
NOTANDUM 2. Quod cum Contritio spectari possit vel secundum ipsammet actus entitatem, vel secundum modum, quo actus ipse elicitur, vel iuxta principium, a quo elicitur, vel denique secundum effectum, quem ipsa producit; inde fit quod plures et variae proferantur Contritionis definitiones secundum varium respectum: primo quidem, quantum ad substantiam et entitatem actus, definitur a Concilio Tridentino, Sess. 14. cap. 4. Contritio est animi dolor, ac detestatio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero. Quae utique definitio Contritionis ei convenit tam ut est actus virtutis, quam ut est pars Sacramenti Poenitentiae, siquidem utroque modo necessario debet esse dolor de peccato commisso cum firmo proposito non peccandi de cetero. Licet quatenus est pars Sacramenti involvat praeterea propositum confitendi, et satisfaciendi, per quod distinguitur a Contritione quatenus est actus virtutis Poenitentiae, quae ut sic non involvebat olim propositum confitendi, et satisfaciendi, sed tantum voluntatem puniendi, et vindicandi peccatum. Ratione vero principii dicitur Dolor voluntarius puniens quod dolet se commisisse: etenim Contritio est actus voluntatis nolentis ac dolentis se peccasse, ita quod si fieri posset, efficaciter vellet peccatum non a se fuisse commissum. Tertio, ratione effectus dicitur a S. Augustino Dolor remittens peccatum; vel a S. Gregorio humilitas Spiritus annihilans peccatum inter spem et timorem. Tandem ratione modi, quo exercetur, describitur a S. Isidoro: Contritio est compunctio et humilitas mentis cum lacrimis veniens de recordatione peccati et timore iudicii. Porro in prima definitione, quae est omnium praestantissima, tres recensentur actus ad perfectam Contritionem convenientes, nimirum dolor de peccato commisso, eius odium seu detestatio, et propositum amplius non peccandi. Quaeritur autem, in quo potissimum ex illis actibus ratio formalis Contritionis consistat, et utrum tres illi actus ad veram et perfectam Contritionem necessario desiderentur. Caietanus enim opusc. De Contritione, qu. 1. contendit Contritionem essentialiter consistere in actu odii de peccato, ita quod dolor sit tantum illius proprietas, propositum vero non peccandi de cetero ipsius doloris sequela et effectus. Suarez vero disp. 4. sect. 1. vult illam esse essentialiter detestationem peccati, quam tum ab odio, tum a dolore peccati vult esse distinctam. Aliqui vero, ut Conink., disp. 1. tit. 1. docent, Contritionem consistere essentialiter tam in actu doloris, quam in actu odii de peccato. Haeretici vero huius temporis cum Luthero volunt Contritionem esse tantum amorem iustitiae, novam vitam, ac prioris vitae emendationem; non vero eiusdem odium, displicentiam, detestationem, aut dolorem, ita quod Contritio non importet aliquid acerbum, aut amarum, sed omnia grata, iucunda, aut dulcia; unde inferunt dolorem seu tristitiam facere hominem magis hypocritam, non autem vere Poenitentem.
NOTANDUM 3. Contritionem solito distingui duplicem, perfectam scilicet, quae simpliciter dicitur Contritio, et est dolor de peccatis propter Deum summe dilectum; et imperfectam, quae appellatur Attritio, seu dolor de peccatis ex aliquo alio motivo honesto, quod non sit ipse Deus propter se amandus, et quatenus est summum bonum, a quo peccatum mortale avertit. Sciendum enim est, quod aliquis potest detestari peccatum propter varium finem: primo, propter timorem gehennae, quam peccando incurreret: secundo, propter desiderium gloriae et felicitatis aeternae, quam moriens in peccato perderet: tertio, propter amorem virtutis, quam infuscaret, et odium vitii, quo inquinaretur; quarto, ex dilectione Dei, quem impense diligit, vel amore concupiscentiae, propter varia bona, quae ab eo recipit, vel amore amicitiae, nempe quatenus est summum bonum infinite perfectum et amabile, quod proprie est amare Deum propter se. Quaeritur autem in quonam ex istis motivis consistat ratio formalis Contritionis.
Tria igitur haec in Quaestione maxime occurrunt determinanda: primum, utrum ad perfectam Contritionem requirantur quatuor illi actus, nimirum odium, detestatio, et dolor de peccato commisso cum firmo proposito non peccandi de cetero, necnon et confitendi, ac satisfacienti: secundum, in quonam ex illis actibus formaliter Contritio consistat: tertium, utrum perfecta Contritio sit actus caritatis et amoris Dei formaliter, aut saltem a caritate imperatus.
Conclusio prima. — QUATUOR PRAEFATI ACTUS REQUIRUNTUR AD VERAM ET PERFECTAM CONTRITIONEM. Haec colligitur ex Concilio Tridentino, quod ubi Contritionem definit et explicat, eiusmodi actuum meminit: nam Sess. 14. cap. 1. loquens de Poenitentia virtute, quae non est peccati remissiva, nisi quatenus est vera Contritio, haec habet: Fuit quidem Poenitentia universis hominibus, qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quovis tempore ad gratiam et iustitiam consequendam necessaria, illis etiam, qui Baptismi Sacramento abluti petivissent, ut perversitate abiecta et emendata, tantam Dei offensionem cum peccati odio, et pio animi dolore detestarentur. Ubi ad perfectam Poenitentiam requirit detestationem, odium, et dolorem de peccato. Capite autem 4. agens de Contritione, sic ait: Contritio, quae primum locum inter dictos Poenitentis actus habet, animi dolor ac detestatio est de peccato commisso cum proposito non peccandi de cetero: fuit autem quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum hic modus Contritionis necessarius, et in homine post Baptismum lapso, ita demum praeparat ad remissionem peccatorum, si cum fiducia divinae misericordiae, et voto praestandi reliqua, coniunctus sit, quae ad rite suscipiendum hoc Sacramentum requiruntur. Ubi duplicem Contritionem delineat, nempe eam, quae fit extra Sacramentum Poenitentiae, et eam, quae Sacramento iungitur: ad utramque autem in nova Lege requirit non solum dolorem ac detestationem de peccato; sed etiam votum praestandi ea omnia, nempe Confessionem, et Satisfactionem, quae ad Sacramentalem Absolutionem desiderantur.
Quod autem pariter odium etiam desideraverit, satis liquet ex eo quod ibidem Contritionem, quam in principio dolorem et detestationem appellaverat, statim post mox laudata verba simpliciter appellat odium: proscribens enim erroneam Lutheri sententiam, ait: Declarat igitur sancta Synodus, hanc Contritionem non solum cessationem a peccato, et vitae novae propositum et inchoationem, sed veteris etiam odium continere, etc. Quod rursus iterum ibidem inculcat. Hinc Can. 5. sic definit: Si quis dixerit eam Contritionem, quae paratur per discussionem, collectionem, et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum suorum gravitatem, multitudinem, infidelitatem, amissionem aeternae beatitudinis, et aeternae damnationis incursum, cum proposito melioris vitae, non esse verum et utilem dolorem, nec praeparare ad gratiam, sed facere hominem hypocritam, et magis peccatorem: demum illam esse dolorem coactum, et non liberum ac voluntarium, anathema sit. Quibus verbis quamquam Tridentini Patres praecipue intenderint, definire contra haereticos nostri temporis, ad veram Poenitentiam non sufficere nudum ac sterile propositum melioris vitae, sive cessationem a peccato; nihilominus haud obscure insinuant una cum odio ac detestatione peccatorum, et proposito melioris vitae, etiam requiri dolorem de peccato commisso, sive interim dolor ille sit sensitivus, sive dumtaxat intellectivus.
Quando enim Contritio definitur per dolorem, ibi dolor non accipitur praecise pro ipso doloris actu, neque pro tristitia, quae est passio, sed pro causa ipsius tristitiae atque doloris, scilicet pro nolitione peccatorum: haec enim tria differunt, nolitio, tristitia, et dolor; nam nolitio est actus voluntatis, scilicet nolle peccasse; tristitia vero est molestia et passio, quae oritur ex ipsa nolitione, et voluntatem afficit: dolor autem est passio, quae subiicitur in facultate sensitiva, nimirum illa cordis anxietas, quam habet poenitens ex nolitione et detestatione peccati. Porro ex his tribus sola nolitio videtur esse de essentia Contritionis: cetera autem sunt eius effectus.
Nam, ut praeclare docet S. Bonav., dist. 16. art. 1. qu. 1. ex S. August., lib. 14. De Civ. Dei, cap. 15. « Sicut peccatum perpetatur per consensum, sic e contra deletur et destruitur per dissensum voluntatis rationalis; et quia dissensus ab ea re, quam impossibile est non esse, generat dolorem, ideo dicendum, quod Contritio est dolor per essentiam. Sed attendendum, quod dolor dicitur dupliciter: uno modo ipse dissensus voluntatis; alio modo passio resultans in sentientem, vel sensualitatem ex illo dissensu, per quam prorumpit homo in lacrimas, et ille dissensus est de essentia Contritionis; sed illa passio est eius effectus ». Haec Seraph. Doct. Unde praeclare colligit doctissimus noster Vega, lib. 13. De Iustificat., cap. 35. Si qui, inquit, sunt qui nollent quidem patrasse quae admiserunt peccata, neque tamen dolent dolore sensitivo, aut etiam intellectivo de ipsis, ea detestatio peccatorum, absque ulla tristitia et dolore, ad iustificationem sufficeret; idque constanter Scotus, Almavus, et alii tradidere; et valde est hoc misericordiae divinae consentaneum. Nam et apud homines hoc nonnumquam satis est ad redeundum in gratiam cum illis. Nec verti in dubium potest, quin iam isti peccatores resipiscant a suis peccatis, et vere eos illorum poeniteat. Et quatenus dolor, seu tristitia de peccatis proprie pro passionibus accipiuntur, quae sequuntur ex affectibus eorum, qui nullatenus vellent acquievisse peccatis, adhibere possumus fidem nonnullis peccatoribus asserentibus, se non posse dolere de peccatis suis. Potest enim hoc usu venire in dolore sensitivo, ex quo sequuntur lacrimae, propter duram complexionem, vel propter nimium aliqui1 dolorem intensivam2. Et non est mirandum, si alia magis sensibilia maiorem causant dolorem, et in plures nos resolvant lacrimas. Et secundum Doctorem Subtilem, possibile etiam hoc est de dolore intellectivo, qui tristitia est, quia neque necessario sequitur, secundum ipsum, tristitia ex fuga, odio, seu nolitione peccati, licet ut plurimum coniuncta ipsi sit. Unde est illud vulgatum S. Aug., lib. De Poenit., Sicut Poenitentiae comes est dolor. ita lacrimae testes sunt doloris.
Quod si, ut assolent aliqui peccatores dicere, de hoc doleant, quod non dolent, et tali dolore sensitivo, vel intellectivo modo simpliciter dicant se nolle peccasse, admitti debent ad Poenitentiam. Si tamen dicerent se non habere affectum, quo nolint consensisse peccatis, quae admiserunt, quia non possunt talem affectum habere, et eum affectum more communi dolorem vocent, communibus et protritis rationibus ex malis, quae sunt in peccatis, paulatim trahendi sunt, ut nolint ea admisisse. Fieri quippe nequit, ut doleant, quod non dolent de peccatis suis, si dolor accipiatur, ut plerumque fit, pro affectu, quo quis vult non peccasse. Nam is affectus semper subest potestati eius, qui vere vult eum habere. Quia vero magis ille pendet ex Dei gratia et benignitate, quam ex nostra libertate, imprimis orandus est Deus, ut eum dignetur imperti: Quis enim (ut verissime dicit Bernardus, De tripl. miser.) scindet duritiam istam, nisi qui in passione sua petras excidit? Quis dabit cor poenitens, nisi a quo est omne datum optimum? Hucusque Vega.
(Cum autem pro se citet Doctorem Subtilem, libet eius verba subscribere. Igitur Scotus, 1. dist. 11. q. 2. n. 17. in fine sic inquit: « Quandoque ex caritate sive ex contemplatione Dei statim inest quasi quaedam detestatio peccati, et sequitur tristitia maxima, nullo adhuc posito actu iustitiae respectu illius tristitiae: quandoque autem primo inest actus iustitiae (vindicativae) et intensus in se, et tamen causae proximae, scilicet intellectus in considerando, et voluntas in detestando, non efficaciter moventur ex illo imperio iustitiae, forte quia carent habitibus, qui essent principia perfectionis in actibus suis ». Prosequitur enim n. 18. « Et licet istae moveantur quandoque scilicet intellectus in considerando, et voluntas in detestando, non tamen sequitur tristitia: quod etsi posset esse propter multas causas, propter hoc est quandoque, quia sicut intellectus conformatur parti sensitivae in nobis, ita et appetitus intellectivus appetitui sensitivo quantum ad faciliter condelectari et tristari. Cuius ergo appetitus sensitivus non est natus tristari vel dolere, eius voluntas non faciliter tristatur ». Ex quo infert Doctor: « Quod aliquis habet maximum actum Poenitentiae primo modo idest maximum actum vindicandi peccatum a se commissum, et tamen nullum affectum (tristitiae) vel modicum; et aliqui sine omni actu Poenitentiae primo modo, habent maximum effectum eiusdem rationis cum illo, qui natus est esse effectus Poenitentiae: et quod ille effectus sit maior, vel minor, bene est aliqua excellentia in ordine ad deletionem peccati: s. d. simpliciter maior est excellentia actus ad actum, ad quos actus sequitur hinc inde tristitia, quia plus delet meritorie peccatum actus causativus tristitiae, quam ipsa tristitia. » Ergo secundum Doctorem detestatio peccati, utpote causativa tristitiae, meritorie potest delere peccatum, esto per accidens nulla tristitia, vel modica sequatur. Neque enim verisimile est Deum, qui est Pater misericordiarum, et qui non vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat, requisivisse ad conversionem et vitam, id quod non est in libera potestate peccatoris, veluti hic dolor seu tristitia consequens actum detestationis. Ceterum ipsam detestationem esse necessariam, ratio naturalis haud obscure dictat, quando novum induit hominem, et mutat statum suum, nisi exuat veterem per displicentiam aliquam, et nisi aliquo modo prior status ipsi displiceat; alias enim nulla subest causa mutandi; imo vix possibile est mutare: nam natura et nostra et nostrorum affectuum est, ut tamdiu nobis haereant quae semel placuerunt, quamdiu nullo ab eis odio vel displicentia dimovemur; et si quae semel approbaverimus, ea tamdiu censemur probare, et firma ac rata esse velle, quamdiu non ea melius cogitantes reprobamus, aut retractamus. Ita Vega supra.
DICES 1: Sicut vere poenitens dolere debet, ita et pudere: at pudor ille non est Confessio, nec Satisfactio; ac subinde neque odium, nec detestatio, aut dolor: igitur ad Contritionem requiruntur plures actus, quam supra dicti. Insuper, poenitens non solum dolere debet, sed etiam gaudere, ut diximus agendo de Poenitentia virtute, ac subinde sicut Contritio dicitur dolor, etiam dici debet gaudium. — Respondet ad utrumque Seraphicus Doctor ibidem, « quod pudor consequitur ad dissensum voluntatis, secundum quod dissentit a peccato, tamquam a turpi; consequitur etiam gaudium, secundum quod ex illo dissensu sentit se elongari a peccato; immediatius autem consequitur passio, quae est dolor; nam ipse di-sensus vehemens a re quam nolimus esse, et tamen est, immediate dolorem generat; quia nempe est dissensus; quia vero est dissensus propter rem turpem, generat pudorem; quia vero per illum dolorem peccator elongatur ab ipsa re turpi et infesta, idcirco de peccato dolet, et de dolore gaudet.»
DICES 2: Dolor est dissensus ab his rebus, quae nobis nolentibus accidunt, ait S. Augustinus, lib. 14. De Civit. Dei, cap. 15; sed Contritio est dissensio a peccatis, quae nobis volentibus accidunt: igitur, etc. — Respondet idem Seraphicus Doctor, quod peccatum est voluntarium quoad delectationem; sed non est voluntarium quoad rationem malitiae, et deformitatis, et poenae. « Si autem dixeris, dolorem Contritionis non tantum esse debere de deformitate, sed etiam de delectatione: Respondet, quod ut peccator debite doleat, sufficit, quod illud, de quo dolet, sit nolitum, pro tempore in quo dolet, non autem pro omni tempore.» Cetera, quae ad hanc difficultatem spectare possunt, iam soluta manent ex his, quae diximus de essentia Poenitentiae virtutis.
Conclusio secunda. — CONTRITIO MAGIS PROPRIE CONSISTIT IN DETESTATIONE SEU ODIO PECCATI, QUAM IN ALIIS ACTIBUS.
Probatur, quia Contritio est actus virtutis appetitivae: igitur est actus voluntatis quatenus detestatur peccatum. Patet antecedens; siquidem Contritio est actualis nolitio peccati; non absoluta, sed conditionalis, ac si poenitens diceret: si possibile esset, nollem me peccasse: sed illa nolitio nihil aliud est formaliter, quam ipsa peccati detestatio: igitur, etc. Nec obstat, quod Concilium Tridentinum, locis in priori Conclusione laudatis, ex aequo Contritionem appellet dolorem, ac detestationem peccati; haec enim debent accipi cum debita proportione, et secundum sensum accommodationis; ita quod Contritio essentialiter sit detestatio, dolor autem tantum concomitanter, seu causaliter; quia videlicet cum illa detestatio non sit aliud, quam velle non peccasse, ex quo sequitur dolor. quia dolor nihil aliud est, quam tristitia et afflictio, seu angustia quaedam, ex eo quod homo videt se fecisse quod fecisse nollet, idcirco illa detestatio necessario concomitantem aut subsequentem dolorem habet.
Confirmatur: in eo praecipue constituenda est Contritio, ex quo tamquam rivuli ex fonte emanant alii actus ad perfectam Contritionem desiderandi: sed illi omnes oriuntur ex ipsa peccati detestatione; ab ea namque provenit dolor, ut statim diximus; oritur etiam odium, si revera odium illud sit aliquid distinctum ab ipsa detestatione, quod utique non existimo: in voluntate enim circa bonum et malum sunt tantum illi actus, qui correspondent passionibus appetitus sensitivi: sed odium et detestatio correspondent eidem passioni, quae appellatur odium, nullusque Philosophorum hactenus dixisse videtur, odium et detestationem esse duas virtutes: ab ea pariter detestatione provenit voluntas non peccandi de cetero, et implendi ea, quae necessaria sunt ad obtinendam peccati remissionem; qui enim revera peccatum detestatur, habet animum illud amplius non admittendi, et applicandi ea omnia media, quae conducunt ad illius destructionem; ac subinde ea faciendi, quae necessaria sunt ad Absolutionem sacramentalem, sine qua, in re, vel in voto suscepta, non potest fieri peccati post Baptismum commissi remissio in nova Lege.
DICES 1: Si dolor consisteret essentialiter in detestatione et odio peccati, cum haec detestatio et illud odium sint perfectissime in Beatis, sequeretur pariter, quod in iis esset perfectissima Contritio: sed hoc dici nequit: igitur nec illud. — Distinguo maiorem: si in Beatis talis esset detestatio, quae vel concomitantem vel subsequentem haberet dolorem de peccatis, concedo: secus, nego. Et sic distincta minore, nego consequentiam. Duplex enim distingui potest peccati detestatio, una quidem generalis, quae diffunditur per omnes actus cuiuscumque virtutis, maxime vero caritatis, quae quatenus tendit in obiectum sibi conveniens, aversatur id omne, quod isti obiecto opponitur: alia vero specialis, quae maxime tendit in ipsius peccati vindictam et destructionem, quaeque non est aliud, quam ipsa formalis nolito positiva voluntatis, qua poenitens, si fieri posset, nollet peccasse, et dolet se peccasse; prior quidem potest esse in Beatis, non vero posterior.
DICES 2: In eo praecipue consistit Contritio, quod per se primo opponitur peccato, et illud destruit: sed id, quod per se primo opponitur peccato, non est illius detestatio, sed dolor, quo videlicet poenitens afficitur, cum dolet se Deum offendisse: igitur Contritio magis consistit in dolore de peccato, quam in ipsius odio, sive detestatione. Maior constat: nam sicut Poenitentia respicit peccatum sub ratione offensae vindicandae et puniendae, ac compensabilis per actus poenitentis, ita et eius actus principalis et primarius, qui est Contritio. Minor vero probatur: actus, quo homo vindicat peccatum, debet opponi illi actui, quo illud commisit: igitur sicut homo peccavit per delectationem illicitam, debet peccatum illud vindicare, et Deo satisfacere per actum ipsi delectationi oppositum: hic autem alius non potest esse, quam dolor; nam, inquit S. Augustinus, Serm. 7. De Tempore: Quando sic poenitens, ut tibi amarum sapiat in animo, quod ante dulce fuit in vita, et quod te prius oblectabat, ipsum te cruciat in mente, iam tunc bene ingemiscis ad Deum, et dicis: Tibi soli peccavi. Igitur, etc. — Nego minorem: nam cum peccatum consistat in voluntaria aversione a Deo, primus Poenitentiae motus consistere debet in voluntaria hominis ad Deum conversione; ac subinde in odio et detestatione illius, quod a Deo avertat: quae utique detestatio nihil aliud est, quam ipsa nolitio, qua poenitens nollet se peccasse; quod cum fieri non possit, exinde exurgit dolor propter eiusmodi peccatum admissum. Hinc fateor equidem, quod dolor sit vindicta illicitae delectationis quatenus ille dolor sensualis est; non autem prout est omnino spiritualis, et quid consequens ex praefata nolitione.
Ex his itaque sequitur, illam peccati detestationem seu odium esse primarium ac potissimum Contritionis actum, a quo ceteri velut a radice pullulant: ex eo namque, quod homo peccatum execretur, inde dolet, quod illud admiserit, et movetur ad illud destruendum omnibus modis et mediis a Deo praescriptis; ac subinde ad quantocius frequentandam et faciendam sacramentalem Confessionem, qua possit eiusmodi peccati destructionem et veniam obtinere.
PETES: Utrum ad perfectam et integram Contritionem omnes isti actus detestationis, odii, doloris, et propositi non peccandi de cetero seorsim debeant elici? — Respondeo, non improbabile videri, quod sufficiat eos virtualiter in ipsa formali peccati detestatione contineri. Quod utique probatur: quia si quis ex illis actibus formaliter elicitus requireretur ad perfectam Contritionem, maxime propositum non peccandi de cetero: sed ad id sufficit, quod propositum istud virtualiter includatur in ipsa detestatione efficaci et perfecta; nam, inquit noster Vega lib. 13. De Iustificatione, cap. 31. Stare non potest, ut alicui displiceant praeterita delicta, quia offensa sunt Dei, si propositum sit offendendi Deum graviter, aut continuandi offensam aliquam ipsius lethalem. Et nullus perfecte resipiscit ab erratis praeteritis, aut vult mutare vitam priorem, quin habeat aliquam illius displicientiam: ita nemo perfectam habet prioris vitae displicentiam, quin eam actu vel virtute mutare intendat. Mutuo se actu vel virtute comitantur hi affectus. Et qui sic affectus est, ut vere doleat de patratis offensis, numquam eo perseverante dolore, novas admittit; imo eas pro viribus evitabit, et declinare assereret se cupere, si de ea re interrogetur. Quod satis est, ut dicatur habere propositum virtuale emendandi vitam. Et qui vere in futurum eas cavere proponit, numquam, eo stante proposito, in praeteritis sibi acquiescet, aut complacerebit, sed potius, si quis eum percontetur, dolere se dicet de illis admissis. Et quoniam vix aliquis communiter a peccatis vere resipiscit, nisi et detestetur illa, et ea proponat imposterum vitare, admonendi sunt omnes peccatores, cum excitantur ad poenitentiam, ut non solum priora peccata detestentur, et ab eorum, et quorumvis aliorum continuatione et repetitione se contineant, sed et omnia proponant deinceps pro sua virili cavere. Hucusque Vega. Et post pauca addit: cum his tamen omnibus stat separari posse ab invicem hos effectus, et stare potest detestatio praeteritae vitae sine proposito novam aliam inchoandi, et propositum novae vitae sine detestatione prioris. Unde et Patres tamquam duo distincta posuere: cessationem a peccatis, et eorum detestationem. Et experientia constat, nos sic aliquando meminisse praeteritorum, ut nihil prorsus de futuris cogitemus: et contra, sic futura prospicere, ut praeteritorum nulla mentem subeat recordatio. Et hoc ipsum in affectu multo magis potest contingere. Et sive contingat, sive non, de hoc uno modo disputamus, an detestatio admissorum delictorum sufficere possit ad veniam, sine proposito formali numquam amplius peccandi, sicut ex consensu omnium Catholicorum, proximo capitulo ostendimus non sufficere hoc propositum, sine detestatione praeteritorum. Et quidem prosequitur idem Auctor quamquam commemoratam viam, ut communem, ita etiam tutissimam, et populis semper inculcandam arbitror, tamen dum latius mecum reputo divitias divinae in nos misericordiae, dubitare non possum, quin etiam aliquando ad solam peccati admissi compunctionem iustificentur peccatores. Haec ille. Probat autem hanc piam opinionem exemplo Davidis, qui mox iustificatus est, ut ex corde dixit 2. Reg. cap. 12. n. 13. Peccavi Domino. Statim enim audivit: Dominus quoque transtulit peccatum tuum. Ubi nulla fit mentio propositi emendationis. Et alia plura exempla similia reperies in Scriptura sacra, quae ibidem adducit Vega in confirmationem suae et nostrae opinionis. Quod si numquam, inquit ille, Deus ad quantumcumque compunctionem peccatoris peccata dimitteret, nisi actu adsit propositum imposterum cavendi peccatum, meminisset Scriptura et huius quoque propositi in illis, quos dicit per suam poenitentiam iustificatos. Cur enim potius detestationis, quam propositi cessandi a peccatis recordata esset, si utrumque ex aequo requiritur, et neutrum sine altero sufficit? Ita Vega.
DICES: Propositum virtuale non peccandi de cetero nihil est aliud, quam odium ipsum et detestatio peccati: sed Concilium Tridentinum praeter dolorem, detestationem, et odium peccati, requirit votum ac propositum non peccandi de cetero, et implendi ea, quae necessaria sunt ad consequendam sacramentalem Absolutionem: igitur ex mente Concilii Tridentini, non sufficit propositum virtuale, sed formale et actuale requiritur. — Respondeo, idcirco Concilium Tridentinum detestationi peccati coniungere propositum emendationis, ut significaret non sufficere ad perfectam Contritionem quamcumque simplicem displicentiam peccatorum, sed necessariam esse detestationem efficacem, ex qua si peccata futura occurrerent, et tempus congruum non deesset, illico voluntas prosiliret in affectum imposterum non peccandi. Quod autem hoc sufficiat, et propositum non peccandi de cetero virtualiter includatur in voluntate detestante ac excludente peccatum, colligitur ex eodem Concilio: tum quia Sess. 14. cap. 4. loquens de Contritione imperfecta, quae Attritio dicitur, ait: Si voluntatem peccandi excludat cum spe veniae, declarat (sancta Synodus) non solum non facere hominem hypocritam, et magis peccatorem; verum etiam donum Dei esse, et Spiritus sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum moventis, quo poenitens adiutus viam sibi ad iustitiam parat. Quibus verbis id quod vocaverat propositum non peccandi, cum generatim Contritionem describeret, hic appellat exclusionem voluntatis peccandi, quo significat, eum, qui detestatur peccatum sincere et efficaciter ita esse affectum, ut si interrogaretur, an vellet rursum peccare, testaretur se potius velle millies vitam profundere, quam Deum offendere mortaliter; qui utique affectus alius non est, quam virtuale propositum non peccandi de cetero: tum quia, ibidem Concilium non solum requirit propositum emendationis, sed etiam Confessionis et Satisfactionis; imo etiam et actum spei: sed ad veram et perfectam Contritionem non requiritur votum explicitum Confessionis, nec formalis actus spei: igitur nec votum explicitum emendationis. — Haec omnia efficaciter confirmat Vega his verbis: « Potest contingere aliquos peccatores subita morte sic preveniri, ut meminisse quidem possent peccatorum, quae admiserunt, et de eis dolentes, et clamantes: Domine miserere, moriantur: antequam quidquam de futuris cogitare vel statuere potuerint. Numquid igitur et hi venia carebunt? quid rigidius? quid durius? quid inclementius dici potest? Equidem Deus omnes confugientes ad se obviis manibus excipit, neminem facientem quod in se est despicit, sub ipso mortis articulo cunctis ad se conversis veniam impertitur. Neque de latrone illo felici, qui apud Christum in cruce pendentem, sub ipsa morte veniam invenit, alia in Evangelistis legimus, quam quae illum testentur, et priorem suam vitam aversatum, et ad Christum humiliter recurrisse, et ipsius misericordiam orasse. Nonne etiam ad absolutionem sacramentalem satis sunt quandoque signa certa doloris de peccatis? Absolvi profecto possunt et debent peccatores, qui articulo mortis praeventi confiteri nequeunt sua peccata, si explicuerint saltem in specie aliquod peccatum, et signis exterioribus dolorem suum interiorem indicant, etiamsi nullo signo declarent quid in futurum proponant. Neque differenda est aliquo modo pro hoc Absolutio ». Hucusque Vega.
Conclusio tertia. — UT CONTRITIO SIT PERFECTA, ET VERE PECCATI REMISSIONEM MEREATUR EXTRA SACRAMENTUM, DEBET DETESTARI PECCATUM EX AFFECTU CARITATIS, ET HABERE CARITATIS ACTUM FORMALITER, AUT SALTEM VIRTUALITER, VEL AB EA IMPERARI. Haec Conclusio duabus maxime partibus constat.
Quarum prima, nempe quod ut Contritio sit perfecta et remissiva peccati extra Sacramentum, debeat effici propter Deum offensum, et habere annexum votum suscipiendi Sacramentum, communis est apud Doctores Catholicos: siquidem Contritio perfecta in hoc ab imperfecta discrepat. quod haec, quae dicitur Attritio, non tendat in Deum propter se, et quatenus summum in se bonum est, sed quatenus est nobis bonus, seu prout est nostra ultima felicitas, a cuius consecutione removet peccatum, quod detestamur: haec vero tendat in Deum diligendum propter se, seu quatenus est infinita bonitas, ac summe amabilis, et prout a caritate attingitur. (Quod utique docet Concilium Trident., Sess. 14. cap. 1. ubi ait: Docet praeterea (sancta Synodus) etsi Contritionem hanc aliquando caritate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliari, prius quam hoc Sacramentum actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconciliationem ipsi Contritionis sine Sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam. Illam vero contritionem imperfectam, quae Attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennae et purgatorum metu communiter concipitur, etc. Quibus verbis Concilium in hoc distinguit Contritionem perfectam ab imperfecta, quod illa dicatur caritate perfici: quod utique non fit aliter, nisi quia huius Contritionis actus vel est formalis actus caritatis, vel saltem eum habet annexum, aut virtualiter eum continet, ac peccatum detestatur quatenus est offensivum Dei summe diligibilis; sicque saltem mediate tendit in Deum, prout est obiectum caritatis: contritio vero imperfecta, seu Attritio, detestatur peccatum, vel propter illius turpitudinem, vel propter malum gehennae, vel quoniam removet a possessione Dei, quatenus nostrum summum bonum est, nostraque beatitudo: sicque non tendit in Deum ex motivo caritatis, et ex affectu amicitiae, sed dumtaxat concupiscentiae: qui quidem affectus licet in se vitiosus non sit, ut definit Concilium ibidem, tamen extra Sacramentum iustificare non potest, quemadmodum Contritio perfecta.
Maior est difficultas de secunda parte huius Conclusionis, nempe quod Contritionis actus debeat elici a virtute caritatis, aut habere formalem caritatis actum sibi annexum, vel saltem eum virtualiter continere. Circa cuius assertionis determinationem triplex apparet Auctorum sententia. Probabilior autem nobis videtur ea, quae asserit, Contritionem posse simul esse actum detestationis peccati, et amoris Dei super omnia, ita quod simul sit formalis amor Dei, et formale odium peccati. Nec id mirum videri debet, quippe cum eiusdem virtutis sit velle alicui bonum, et nolle ipsi malum, puta velle Petro sanitatem integram, et nolle ei infirmitatem aliquam etiam minimam: at velle bonum aliquod Deo, quatenus ipsi bonum est, puta quod sit infinitus, aeternus, etc. quodque ab omnibus creaturis glorificetur et honoretur, est formalis actus virtutis caritatis; igitur similiter nolle Deo malum, qua ipsius offensum est, erit formalis actus virtutis caritatis; ac subinde detestari peccatum, quatenus est malum Dei extrinsecum et ipsius offensivum, poterit esse formalis actus caritatis, et ab ea elicitus. Quod utique confirmatur: nam formaliter amare Deum nihil aliud est, quam optare ipsi bonum aliquod positivum, quatenus ipsius bonum est; ac subinde velle ab eo removeri id omne, quod habet rationem mali in ordine ad ipsum; siquidem frequenter carentia et remotio alicuius mali, longe optabilior est, quam bonum aliquod positivum; et consequenter idem actus amoris Dei poterit simul esse odium peccati, et habere pro obiecto formali motivo tum peccati deformitatem et malitiam, tum bonitatem divinam, quae extrinsece ab eiusmodi malitia velut inficitur.
Confirmari potest haec veritas illis omnibus Scripturae sacrae ac SS. Patrum oraculis, quibus peccati remissio maxime caritati tribuitur. Sic Lucae 7. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Ubi sermo est de S. Magdalena, quae stans retro secus pedes Domini lacrimis rigabat pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, testabaturque summum de peccatis admissis animi dolorem et Contritionem; nihilominus ipsius dilectioni et caritati tribuitur peccatorum remissio, ut signum sit eiusmodi peccati detestationem eamdem fuisse cum actu caritatis et amoris Dei. Sic pariter Prov. 10. Universa delicta operit caritas. Et 1. Petri 4. Caritas operit multitudinem peccatorum. Et 1. Ioann. 3. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus Fratres... qui non diligit, manet in morte. Ubi Scriptura non loquitur de habitu, sed de actu caritatis; siquidem in illis locis hortatur nos ad actum caritatis exercendum cum auxiliis actualibus, quatenus scilicet eius intuitu Deus nobis peccatorum remissionem quae fit per gratiam seu caritatem habitualem largiatur. Unde S. Chrysostomus, Hom. 7. in 2. ad Timoth. post medium: Sicut ignis ubi silvam occupaverit, omnia purgare consuevit, ita et caritatis fervor quocumque inciderit, omnia perimit, atque perrumpit, quae divinam segetem demoluntur, emundatque humum suscipiendis atque fovendis alte seminibus. Pergit: Ubi caritas est, omnia sublata sunt mala. Et infra: Plenitudo legis est caritas: cuncta nempe scelera, quae pacem perturbant, ubi caritas fuerit, solvuntur.
Hinc S. Augustinus, Serm. 7. De tempore, ait: Poenitentiam certam non facit, nisi odium peccati, et amor Dei: hoc est odium peccati, quod ex motivo caritatis procedit; nam quod S. Augustinus ibi per amorem Dei non intelligat actum dilectionis ab ipsa Contritione distinctum, apparet ex verbis sequentibus. subiungit enim: Quando sic poenitens, ut tibi amaram sapiat in animo, quod ante dulce fuit in vita, et quod te prius oblectabat in corpore, ipsum te cruciat in mente, iam tunc bene ingemiscis ad Deum, et dicis: Tibi soli peccavi..... Ista est filioli, vera Poenitentia, quando sic convertitur quis, ut non revertatur, quando sic poenitet, ut non repetat. Constat autem, quod ad efficiendam huiusmodi conversionem, sufficiat vera Contritio ex parte caritatis, absque ulteriori actu distincto dilectionis Dei super omnia. Quam utique S. Doctoris sententiam sic interpretari et confirmare videtur Auctor De vera et falsa Poenit., cap. 17. cum ait: Quem vero poenitet, oportet non solum timere Deum iudicem, sed et iustum diligere; non timeatur pro poena, sed ametur pro gloria: debet enim dolere de crimine, et de omni eius praedicta varietate: quod quoniam vix licet, de eius salute Augustinus potuit dubitare, etc. Quibus posterioribus verbis significat actum amoris et dilectionis Dei, quem requirit ad veram Poenitentiam, eumdem esse cum dolore seu detestatione peccati; quippe cum dolorem ipsum dicat sufficere ad salutem.
Dices: Idem S. Augustinus, lib. 2. Contra Cresconium, cap. 2. ostendit non posse mundari quemquam, quantumvis plures exerceat Contritionis actus, nisi pariter eliciat actum caritatis: Ideo, inquit Donatistas alloquens, vobis non ridentur mundari, cum ad nos a vobis transeunt, quia non denuo baptizantur, quasi solo Baptismo, quem repeti non oportet, cum idem atque unus est, homines ab errore mundentur. Cuius contrarium ut evinceat, statim subdit: Mundantur et verbo veritatis ab illo, qui ait Ioann. 15. Iam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis: Mundantur, et sacrificio contriti cordis ab illo, de quo dictum est. Psalm. 50. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum, et humiliatum, Deus, non spernit. Mundantur, et eleemosynis ab eo, qui ait: Lucae 11. Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Mundantur ipsa, quae supereminet omnibus, caritate ab illo, qui per Apostolum Petrum dixit: Caritas cooperit multitudinem peccatorum: quae una si adsit, omnia illa recta fiunt; si autem desit illa, omnia frustra fiunt. Igitur ex S. Augustino actus caritatis et Contritionis sunt distincti.
Nego consequentiam: siquidem non satis constat ex praefatis verbis, de qua caritate locutus fuerit S. Augustinus, utrum de actuali, an vero de habituali; nam continuo subiungit: « Haec vero (Caritas) unde sit, audi docentem Apostolum: Caritas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris, etc. Unde merito creduntur, qui extra Ecclesiam Baptismum Ecclesiae perceperunt, non habere Spiritum sanctum, nisi cum ipsi Ecclesiae in vinculo pacis per connexionem caritatis adhaerescunt ». Ubi non obscure significat, se sermonem instituere de caritate habituali, et gratia sanctificante, quam propter defectionem ab Ecclesia habere non possunt adulti, qui Baptismum Ecclesiae extra Ecclesiam percipiunt.
Adde quod etiamsi S. Augustinus loquatur de caritate actuali, nihil tamen ex eo evincitur contra nostram assertionem; ultro namque fatemur sacrificium contriti cordis, nisi vel sit formalis actus caritatis, vel saltem virtualiter eum continens, et in idem obiectum caritatis tendens, nihil prodesse.
URGEBIS: Si actus Contritionis non sit distinctus ab actu formali amoris Dei, consequens est, vel quod sit idem formalis actus amoris, vel quod ipsum virtualiter contineat: sed neutrum dici potest; quia actus detestationis est recessus a peccato tamquam malorum omnium maximo: actus autem amoris est accessus ad Deum tamquam bonorum omnium optimum: at accessus et recessus illi sunt duo actus distincti: igitur, etc. Secundum etiam dici non potest; nam actus caritatis est omnium perfectissimus: igitur non potest includi virtualiter in actu Contritionis, qui minorem habet perfectionem, nam continens virtualiter nobilius est contento. — NEGO minorem: et ad primam eius probationem dico, eumdem actum amoris esse simul saltem virtualiter et aequivalenter accessum ad Deum, ut summum bonum, ac recessum a peccato, sicut et idem actus Contritionis, qui formaliter est recessus a peccato, et detestatio illius, et saltem virtualiter ac aequivalenter est accessus ad bonitatem divinam; quia videlicet ratione eiusdem motivi, unus horum motuum necessario ex alio sequitur, si uterque circa idem obiectum formale et terminativum occupetur: nam eo ipso, quo quis detestatur peccatum propter Deum summe diligibilem, etiam Deum diligit, sicut e converso aliquis detestatur peccatum saltem virtualiter, dum in Deum, ut summe diligibilem propter se, tendit actu et affectu amoris. Unde idem actus est simul prosecutio et fuga, accessus et recessus, quia fieri non potest, ut quis accedat ad Deum per actum dilectionis et caritatis, quin recedat et fugiat a peccato, quod ipsi maxime adversatur. Ad secundam probationem dico, Contritionem non esse actum imperfectiorem ipso actu caritatis; quippe cum ex dictis, ipse sit actus amoris, quamvis non ita explicitus, ac si tenderet in Deum per modum prosecutionis. Hinc actus Contritionis et caritatis solum videntur differre, quantum ad modum tendendi in Deum; quia actus caritatis tendit in Deum per modum prosecutionis, et quatenus obiicitur ut summum bonum, et summe diligibile; actus vero Contritionis tendit in Deum, quatenus propter ipsum fugit ac detestatur peccatum, prout ipsi opponitur; sicque actus caritatis immediate terminatur ad Deum, ut summum bonum, mediate vero ad peccatum, quod detestatur, quatenus ipsi summo bono oppositum: actus vero Contritionis immediate terminatur ad peccatum detestandum, et mediate ad summam Dei bonitatem, propter quam peccatum adversatur. Unde fit, quod actus Contritionis ab actu caritatis solum discrepet penes diversam tendentiam in idem obiectum, et secundum distinctam eiusdem obiecti connotationem mediatam vel immediatam. Cum enim illa duo obiecta sint ita connexa, scilicet Deus ut summum bonum et summe amabile, et peccatum ut summe odibile, quod unum sit aliquo modo propter aliud, inde fit, quod uno et simplici actu utrumque obiectum possit attingi. Quapropter Contritio dici potest amor Dei per modum fugae; quia non est sola prosecutio divinae bonitatis, sed simul fuga peccati, quatenus offensivi Dei. Et consequenter constat secunda pars nostrae assertionis, nempe quod Contritio caritate perfecta possit esse actus formalis caritatis.
Apparet etiam tertia pars, videlicet quod Contritio necessario debeat esse actus aut elicitus mediante habitu caritatis dum elicitur ab homine iustificato; aut saltem a caritate imperatus. quando videlicet illa peccati detestatio habet actum caritatis specialiter sibi adiunctum; ita quod ad eiusmodi detestationem non sufficiat, quod fiat ex motivo obedientiae, aut Religionis, aut Poenitentiae, sed necessario fieri debeat ex motivo caritatis: tum quia, ut diximus ex Concilio Tridentino, ut Contritio sit iustificativa extra Sacramentum, debet esse caritate perfecta, hoc est, fieri propter motivum caritatis, vel ab ipsa caritate elici: tum quia non fit praecise peccati remissio sine dilectione Dei, ut diximus ex Scriptura sacra; ac subinde illa Contritio debet esse elicita a caritate, vel ab ea imperata.
Haec omnia confirmat Concilium Tridentinum, Sess. 6. cap. 6. ubi docet Poenitentiam ab amore Dei exordium sumere; ait enim de Poenitentibus: Disponuntur autem ad ipsam iustitiam, dum excitati divina gratia, et adiuti... a divinae iustitiae timore, quo utiliter concutiuntur ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tamquam omnis iustitiae fontem diligere incipiunt, ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem, etc. Quibus verbis docet Concilium veram Contritionem debere necessario oriri ex amore Dei; nam per eam homo disponitur ultimo ad gratiam sanctificantem, per quam constituitur in civitate Dei: nullus autem pertinet ad civitatem Dei, nisi per amorem Dei usque ad contemptum sui, ut docet S. Augustinus, lib. 14. De Civitate, cap. ult. Igitur Contritio necessario debet amorem vel praesupponere, vel habere annexum. si non formaliter, saltem imperative, hoc est, si non praesupponat, vel non habeat annexum formalem actum amoris, saltem a caritate et amore Dei debet imperari. Contritio enim est detestatio peccatorum propter Deum, ac subinde necessario praesupponere debet aliquem actum voluntatis circa Deum: sed non est intelligibilis alius actus praeter amorem; ex eo enim quod Deum amamus, detestamur offensam ipsi irrogatam: igitur cum Contritio includat odium peccatorum propter Deum, necessario fieri debet ab amore, et elici ex motivo caritatis.
DICES: Si dilectio Dei necessaria sit ad veram Contritionem, igitur superflua est Contritio ad remissionem peccati. Consequentia patet: nam, ut iam pluries diximus, actus caritatis sufficit ad iustificationem et peccati remissionem: ergo dum praecedit Contritionem, revera confert ad remissionem peccati, et sic nihil remittendum relinquit Contritioni. — NEGO consequentiam: vel enim actus Contritionis est idem cum actu amoris Dei, vel eum habet annexum. Si primum, Contritio non est inutilis ad iustificationem; quippe cum ipsa sit ad eam ultima dispositio. Si autem solum actum amoris habeat annexum, ita quod actus detestationis peccatorum praecedat, ac postmodum sequatur actus dilectionis, aut viceversa, non potest fieri plena peccatorum remissio extra Sacramentum, donec uterque actus fuerit elicitus: quando enim quis recordatur peccatorum, non sufficit sola dilectio Dei absque Poenitentia actuali, neque fieri potest, ut quis Deum diligat, et recordetur se Deum offendisse, quin illico detestetur illam offensam: sicque Deum amando dolet, quod eum offenderit, et dolendo Deum impensius diligit.
Quaestio II: Qualiter, et quando Contritio habeat vim, et efficaciam remittendi peccata
IAM aperte liquet ex dictis, Poenitentiam et Contritionem habere vim remittendi quaecumque peccata; non quidem formaliter, sed solum dispositive, ut docuimus in octavo volumine, agendo de iustificatione, quod etiam significat Concilium Tridentinum, Sess. 14. cap. 4. cum ait: Contritionis motus, in homine post Baptismum lapso, demum praeparat ad remissionem peccatorum, si cum fiducia divinae misericordiae et voto praestandi reliqua coniunctus sit, quae ad rite suscipiendum hoc Sacramentum requiruntur. Quibus verbis aperte docet, Contritionem esse quidem dispositionem ad consequendam peccatorum veniam, non vero esse eiusmodi peccati remissionem formalem: forma namque non potest esse dispositio ad seipsam, quippe cum inter dispositionem et formam exerceatur aliqua causalitas, quae necessario distinctionem supponit. Duo autem hic supersunt determinanda: primum, utrum Contritio ante realem Sacramenti susceptionem, et statim ac ipsa formatur, conferat ad peccati remissionem obtinendam: secundum, qualis et quam intensa esse debeat ad eiusmodi effectum producendum.
NOTANDUM 1. Omnes Theologos invicem convenire quod Contritio, urgente necessitate et imminenti mortis periculo, sufficiat ad obtinendam peccati remissionem citra Sacramentum, cum voto illud suscipiendi, si Sacerdos haberi posset: quemadmodum Epist. 78. de Contritione Cathecumeni docet S. Bernardus, ubi non adest occasio et facilitas suscipiendi Baptismi. Idque aperte tradit Concilium Tridentinum loco supra laudato, ubi ait: Docet praeterea sancta Synodus etsi Contritionem hanc aliquando caritate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc Sacramentum actu recipiatur, ipsam nihilominus reconciliationem ipsi Contritioni sine Sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam. Verum non desunt qui existiment cum Estio, in 4. dist. 17. § 2. neque ordinarie, neque frequenter, ac multo minus semper, sed raro fieri, ut ante actualem Sacerdotis absolutionem peccator sit absolutus coram Deo; quae utique sententia utrum vera sit nec ne, determinabitur in prima Conclusione.
NOTANDUM 2. Obiectum aliquod posse tribus modis magis diligi, aut odio haberi, quam aliud. Primo quidem obiective, quando ei volumus et optamus maiora bona, quam velimus alteri: secundo, intensive, quod diligitur cum maiori conatu et ampliori fervore, quam ullum alterum, ita ut actus amoris erga istud plures habeat gradus intensionis, quam quicumque alius actus amoris erga aliud obiectum: tertio denique, appretiative, quod pluris aestimatur, quam aliud; ita quod propter obiectum dilectum consequendum vel conservandum, quodcumque aliud omittatur, sive interim illud obiectum dilectum intensius, et maiori cum conatu ametur, sive non. Sic Deum dicimus appretiative diligere, dum eum cuicumque rei diligibili praeferimus. Simili modo dicimur aliquid appretiative odisse, seu per comparationem ad aliud, dum optamus potius pati quodlibet aliud malum, quam istud: sic dicitur quis peccatum odisse, dum optaret magis malum quodlibet perpeti, quam peccatum admittere, et Deum lethaliter offendere. Porro amor ille, sicut et dolor, intensivus, et appretiativus in eo differunt maxime, quod ille se teneat ex parte subiecti et facultatis, quae cum maiori vel minori conatu operatur; appretiativus autem ex parte obiecti, quod pluris sit in suo genere amabilitatis aut odibilitatis.
NOTANDUM 3. Ex Seraphico Doctor, in 4. dist. 26. p. 1. art. 2. qu. 1. intensionem amoris aliam esse sensitivam, aliam intellectualem. Prior comitatur actum appetitus sensitivi: posterior autem actum voluntatis, quatenus voluntas est: prior assimilatur amori quo mater filium diligit cum cordis teneritudine: posterior vero amori Patris, qui eumdem filium diligit cum animi constantia ac firmitate: quippe cum se periculis exponat pro eo vel ditando vel conservando. Insuper in voluntate alia est amoris intensio secundum portionem inferiorem, et provenit ab anima, quatenus est coniuncta corpori; alia vero secundum portionem superiorem, quae regulatur secundum fidei et gratiae dictamen, quaeque consistit in maiori aestimatione unius obiecti propter se voliti, quam in aestimatione alterius. Certum est autem, quod quilibet teneatur Deum diligere magis, quam patrem aut matrem, amore rationali seu intellectuali, et secundum portionem superiorem, saltem appretiative, quam quodlibet aliud obiectum creatum. Certum pariter est, quod non teneamur Deum plus diligere, et magis intensive secundum teneritudinem, et iuxta portionem inferiorem voluntatis: siquidem sanctissimi etiam quique viri experiuntur, se habere maiorem cordis teneritudinem erga filios, quam erga Deum, magisque affici dolore sensitivo de morte filiorum, quam de amissione Dei per peccatum, tametsi mallet omnia alia non esse, et omnes filios amittere, quam Deum offendere mortaliter. Quaeritur autem, utrum alia ratione teneamur Deum magis diligere, ac proinde per Contritionem magis poenitere.
Conclusio prima. — CONTRITIO PERFECTA SUFFICIT AD REMISSIONEM PECCATI CITRA SACRAMENTUM, ETIAM PRAETER CASUM NECESSITATIS, SINE REALI SUSCEPTIONE SACRAMENTI, DUMMODO ADSIT VOTUM ILLUD SUSCIPIENDI. Haec est communior apud Theologos, et
Probatur primo auctoritate Scripturae: siquidem non minoris est efficacitatis Contritio in Lege Evangelica, quam in Mosaica: sed in hac sufficiebat ad obtinendam peccati remissionem, statim ac erat concepta: igitur et nunc ad id sufficiet. Maior constat; siquidem gratia novae Legis longe abundatior est, quam veteris, et faciliori modo iam obtinemus peccatorum remissionem, quam obtinuerint Synagogae filii. Minor vero probatur; primo quidem exemplo Davidis, qui 2. Reg. cap. 12. vix per Poenitentiam ad Deum conversus protulit haec duo verba: Peccavi Domino, cum statim audivit a Nathan Propheta: Dominus quoque transtulit peccatum tuum. Ubi signanter dixit: Dominus transtulit, ut significaret, quod statim ac formatus fuit a Davide Contritionis actus, illico Deus ipsi indulgentiam concessit. — Quod ipsemet regius Propheta testatur, cum ait Psal. 31. Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Ad quae verba addit S. Augustinus: Non iam pronuntiat, inquit, sed promittit se pronuntiaturum, et ille iam dimittit. Attendite fratres, magna res, dixi: pronuntiabo, et tu dimisisti; quia eo ipso quod dicit, pronuntiabo, ostendit, quia nondum pronuntiaverat: hoc ipsum dicere pronuntiabo, pronuntiare est: ideo et tu remisisti impietatem cordis mei: Confessio vero mea ad os nondum venerat, dixeram enim: pronuntiabo adversum me: verumtamen Deus audivit vocem cordis mei: vox mea in aure nondum erat: sed auris Dei iam in corde erat. Addit Propheta: Pro hac, idest propter hoc, orabit ad te omnis Sanctus in tempore opportuno, ut nimirum etiam statim per Contritionem resurgat, et similiter peccatorum veniam obtineat. Subscribit Cassiodorus ad eadem Psalmi verba, dicens: Magna pietas Dei, quod ad solam promissionem peccatum dimittitur, votum enim pro operatione iudicatur. — Colligitur eadem veritas ex illis verbis Ezechielis 33. Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua. Ubi dies pro hora vel momento accipitur, iuxta phrasim hebraicam: sicut cum Adae dixit Gen. 2. In quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Ex quibus sic licet argumentari: eodem modo loquitur Propheta de recuperatione iustitiae per conversionem peccatoris, quomodo de illius amissione et iactura per aversionem iusti: sed iustus statim adveniente peccato perdit iustitiam: igitur peccator ad Deum conversus per veram Contritionem caritate formatam, statim liberatur a peccato; alioquin in die, qua conversus fuerit, nocebit ipsi sua impietas. — Confirmatur ex verbis Isaiae 30. nam ubi vulgata Editio legit: Ad vocem clamoris tui, statim ut audierit Dominus respondebit tibi, LXX. Interpretes vertunt: Cum reversus ingemueris, tunc salvus eris: ubi signanter dixit, tunc, ut significaret, nullam interponi moram inter reversionem peccatoris per gemitum Contritionis et salutem eiusdem per iustificationis gratiam. Quod utique praeclare sic expendit sanctus Leo, Epist. 89. alias 71. ubi loquens de satisfactione, et reconciliatione non deneganda finaliter poenitentibus, ait: His autem qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia, praesidium Poenitentiae, et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempus definire: apud quem nullas patitur veniae moras conversio, dicente Dei Spiritu per Prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Licet autem ibi dumtaxat loquatur de finaliter poenitentibus, nihilominus cum usurpet verba Prophetae, significat, quod sive in necessitate, sive extra illam, cum aliquis conversus ingemuerit, tunc idest, hoc ipso instanti et sine aliqua mora salvus erit; ac subinde non esse ullum periculum, quod ipsi in extremis posito concedatur reconciliatio in foro Ecclesiae, cum iam apud Deum vere fuerit reconciliatus. Eodem modo haec Prophetae verba interpretatur Caelestinus Papa, in Epistolam ad Episcopos Galliae, cap. 2. ubi ait: « Vera conversio mente potius, quam corpore metienda est, dicente Propheta: si conversus fueris, salvus eris ».
Probatur secundo ex Bullis summorum Pontificum Pii V, Gregorii XIII et Urbani VIII in quibus damnantur hae Baii propositiones; haec quidem nu. 31. Caritas perfecta et sincera, quae ex corde puro et conscientia bona et fide non ficta, tam in Catechumenis, quam in poenitentibus, potest esse sine remissione peccatorum. Et ista n. 37. Per Contritionem etiam cum caritate perfecta, et cum voto suscipiendi Sacramentum coniunctam, non remittitur crimen extra casum necessitatis, aut martyrii, sine actuali susceptione Sacramentorum. Qui enim damnant hanc doctrinam, consequenter asserunt, Contritionem coniunctam cum caritate perfecta, et voto Sacramenti, remittere crimen extra casum necessitatis, aut martyrii, sine actuali susceptione Sacramenti Poenitentiae: ac subinde censent, talem Contritionem eiusmodi vim habere, quotiescumque illa praesens aderit. Confirmatur ex Catechismo Pii V. ubi agens de Contritione num. 39. ait: « Neque hac in re desperent fideles de summa Dei bonitate et clementia; is enim cum nostrae salutis cupidissimus sit, nullam moram ad tribuendam nobis veniam interponit, sed paterna caritate complectitur simul atque ille se collegerit ». Et infra num. 42. « Ipsa certe Contritio, inquit Propheta, cor contritum, et humiliatum Deus non despicies. Quin etiam statim, ut eam mentibus nostris concepimus, peccatorum remissionem nobis a Deo tribui, alio loco eiusdem Prophetae verba illa declarant: dixi. Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Atque eius rei figuram in decem leprosis animadvertimus, qui a Salvatore nostro ad Sacerdotes missi, antequam ad illos pervenirent, a lepra liberati sunt. Ex quo licet cognoscere, verae Contritionis, quae supra dictum est, eam vim esse, ut illius beneficio omnium delictorum veniam statim a Domino impetremus ».
Adstipulatur etiam ratio Theologica, siquidem Contritio est ultima dispositio ad gratiam sanctificantem; ac subinde ubi semel perfecte posita est, etiam simul praesens adesse debet gratia sanctificans: posita enim ultima dispositione, ponitur forma: sed gratia sanctificans de via ordinaria non stat cum peccato: igitur Contritio necessario et infallibiliter infert remissionem omnium peccatorum. Deinde, Contritio vel est formaliter actus caritatis, aut virtualiter, vel saltem caritatis actum annexum habet: sed, ut diximus supra, caritas necessario secum infert peccati remissionem; siquidem amor Dei hominem vere Dei amicum constituit; nam Prov. 8. v. 17. Ego diligentes me diligo. Eccli. 31. v. 15. Oculi Dei in diligentes se. Ioan. 1. c. 4. v. 7. Omnis qui diligit, ex Deo natus est. Et v. 16. Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet. et Deus in eo. Ioan. 14. v. 21. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo. Et v. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus (per gratiam sanctificantem), et apud eum mansionem faciemus. Deus autem mansionem facere non potest in anima peccatrice, nec vicissim anima peccatrix in Deo manere potest: ac subinde cum Deus odio habeat peccatores, et diligit diligentes se, necesse est, quod qui diligit Deum, salvatur a peccato, ut a Deo diligatur.
OBIICIT I. ESTIUS: Non aliter ratiocinandum est de remissione peccati per Contritionem in aliis peccatoribus, quam in Magdalena poenitente: sed ipsi peccata non fuerunt remissa virtute Contritionis et dilectionis, statim ac illius actum formavit: siquidem Lucae 7. Christus de ea dixit: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, quibus significat se in praesenti ei peccata dimittere, ratione antecedentis actus Contritionis et caritatis. Id confirmat Estius exemplo Martyrum Genesii et Emerentianae, qui baptizati leguntur in1 sanguine suo, quibus potius tribuendus videretur Baptismus flaminis, quam Baptismum sanguinis, si ille, sicut hic, vim haberet statim iustificandi. Sic et S. Paulus licet mirabiliter conversus, ac proinde habens perfectam Contritionem, nihilominus audivit ab Anania Act. 2.2 Surge et ablue peccata tua: igitur eius Contritio non habuit vim statim peccata remittendi. — NEGO MINOREM; cum enim conversio Magdalenae extraordinaria fuerit, et praestantissima habuerit verae ac perfectae dilectionis signa, non dubito, quin antequam Christus de ea diceret. Remittuntur ei peccata multa, etc. revera eam fuisse a peccatis mundatam virtute Contritionis; unde verba illa non significabant remissionem fieri, sed iam esse factam in instanti dilectionis et Contritionis; sicque erant remissionis factae declarativa, aut saltem illius confirmativa, non secus ac verba Sacramentalis Absolutionis, quando proferuntur super peccatis semel dimissis, quae simul significant peccatum esse revera dimissum quoad reatum culpae; et insuper illud solvunt quoad reatum poenae et indignitatis. Hinc etiam postea, interiecto aliquo temporis spatio, iterum Christus eidem Magdalenae dixit: Remittuntur tibi peccata tua: quae verba non significabant iteratam peccati Absolutionem, sed prioris confirmationem, sicut cum Marci 7. Mulieri iam sanatae a profluvio sanguinis dicebat: Filia, fides tua te salvam fecit. vade in pace, et esto sana a plaga tua. Nec obstat, quod S. Augustinus, Homil. 32. inter 50. de ea dixerit: Accessit ad Dominum immunda, ut rediret mundo, accessit aegra, ut rediret sana, accessit confessa, ut rediret professa. Hoc, inquam, non obstat; loquitur enim de accessu, prout simul complectebatur primam voluntatem accedendi, vel certe de illo tempore, quo forte ad Domini praesentiam accedens, nondum habebat Contritionem caritate perfectam. — Ad exemplum SS. Martyrum Genesii et Emerentianae dico, eorum peccati remissionem potius adscribi Baptismo sanguinis, quam flaminis: tum quia, ut optime inquit Bosco, disp. 6. nu. 829. Baptismus sanguinis certior est, cum sit actus aliquis externus: tum quia efficacior est, utpote delens omnem culpam et omnem poenam debitam: tum denique, quia ordinarie includit, aut certe supponit Baptismum flaminis, quandoquidem mors propter fidem Christi sit actus excellentissimus caritatis, saltem materialis, iuxta illud dictum Christi apud Ioan. cap. 15. v. 13. Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Denique ad exemplum S. Pauli responderi potest Ananiam sic fuisse locutum, vel quod dubius erat, utrum S. Paulus perfectam habuisset Contritionem, quae sufficeret ad obtinendam veniam peccatorum; vel quod iudicabat adhuc superesse eluendas poenas temporales peccatis remissis debitas, quae licet non inficiant animam, tamen dicuntur peccata, eo fere sensu quo concupiscentia dicitur peccatum, quia oritur a peccato. Dicuntur autem eiusmodi poenae ablu in Baptismate, quoniam per Sacramentum Ablutionis relaxantur et condonantur.
OBIECTIO 2. Non maioris est efficacitatis Contritio in poenitente cum voto suscipiendi Sacramenti Poenitentiae, quam in Catechumeno cum voto suscipiendi Baptismatis: sed in hoc non sufficit ad remissionem peccati, donec baptizetur; nam, inquit S. Augustinus, tract. 13. in Ioan. Quantumcumque Catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae portat, non illi dimittitur donec venerit ad Baptismum. Quomodo non caruit populus Israel populo Aegyptiorum, nisi cum venisset ad mare rubrum: sic nec pressuris peccatorum nemo caret, nisi cum ad fontem Baptismi pervenerit. Igitur nec alicui poenitenti quantumvis contrito dimittitur peccatum, donec Sacramentum Absolutionis receperit. — NEGO MINOREM, et ad S. Augustinum dico, vel ipsum loqui de eo quod fit communiter, quia videlicet pauci sunt Catechumeni qui revera perfectam habeant Contritionem ante Baptismum; unde fit, quod ordinarie maneant in peccato, donec baptizentur; vel significare voluit, non posse obtineri peccatorum remissionem quoad poenam et culpam integram nisi per Baptismum; quamvis enim Catechumenus obtineat remissionem culpae virtute contritionis, communiter tamen superest reatus poenae adhuc eluendus: vel denique dico, S. Augustinum ibi loqui de Catechumenis qui negligunt ad Baptismum accedere, ac subinde non habent efficax desiderium et votum suscipiendi Baptismi, nec consequenter perfectam Contritionem. Unde praeclare S. Bernardus, Epist. 77. ait: Sicut nulla ei poenitentia remittitur peccatum, si, cum possit, non restituitur ablatum, sic et huic nulla prodest fides, si, cum possit, non percipit Sacramentum Baptismi, quamquam et fidem convincitur non habere perfectam, si negligit: vera enim et plena fides universa praecepta complectitur: est autem hoc verum, ipsumque praecipuum praeceptum: merito ergo non fidelis, sed plane rebellis atque contemptor reputabitur, quisquis obedire renuerit: quomodo denique fidelis, qui Dei contemnit Sacramentum? Quod autem ea mens fuerit S. Augustini, apparet ex ipso textu, ait enim: Ne quis arrogans eo quod habeat abundantiam alicuius gratiae, indignaretur baptizari Baptismo Domini. Postque statim subiicit: Quantumcumque Catechumenus efficiat, etc.
OBIECTIO 3. Concilium Tridentinum, Sess. 13. cap. 7. loquens de praeparatione ad Eucharistiam, ait: Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacramentali Confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat: et Canone 11. Statuit atque declarat sancta ipsa Synodus illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcumque etiam se contritos existiment, habita copia Confessoris, necessario praemittendam esse Confessionem sacramentalem: sed ad debitam dispositionem praerequisitam ad Eucharistiae sacramentum debite suscipiendum sufficit mundatio a peccatis: igitur cum praeter Confessionem Concilium adhuc requirat absolutionem, signum est, quod non censeat Contritionem habere vim remittendi peccata extra casum necessitatis, absque reali susceptione Absolutionis sacramentalis. — DISTINGUO MINOREM: sufficit mundatio a peccatis vera, concedo: existimata tantum, nego. Concilium autem non negat sufficere veram et perfectam Contritionem ad debitam receptionem Eucharistiae, sed dumtaxat, quod non sufficiat existimata ut talis. Unde etiam non dixit: Quantumvis contritus sit, sed quantumvis contritus sibi videatur: et quantumcumque se contritos existiment: ut nempe removeat et coerceat quorumdam nimis sibi temere confidentium vanitatem et praesumptionem, qui existimantes se habere perfectam Contritionem, quam tamen revera non haberent, negligerent ac spernerent beneficium Absolutionis, quam facili negotio data opportunitate Confessorum, possent obtinere. Adde quod, cum vera Contritio debeat esse actus supernaturalis, vix quis cognoscere potest utrum illam habeat, necne: cum enim intellectus noster pro hoc statu pendeat in suis operationibus a phantasmatibus, nec iudicare possit quando aliquis actus sit supernaturalis: idcirco merito suadet Concilium, ac praecavet, ut ne quis prius accedat ad Eucharistiam, quam adhibuerit media et remedia, quibus certior et securior esse potest, se non esse prorsus indignum participatione tanti sacramenti; « Nam, inquit ibidem Concilium, cap. 7. quo magis sanctitas et divinitas caelestis huius Sacramenti vero Christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad percipiendum accedat ».
OBIECTIONES. 1. Cathechismum Conc. Tridentini dicentem num. 16. Quoniam pauci admodum ad hunc (Contritionis) gradum pervenirent, fiebat ut a paucissimis hac via peccatorum venia speranda esset: quare necesse fuit ut clementissimus Dominus faciliore ratione communi hominum saluti consuleret: quod quidem admirabili consilio effecit, cum claves regni caelestis tradidit. Igitur paucissimi sunt, qui per Contritionem ante Sacramentum veniam consequantur. — RESPONDEO, nihil inde adversus nostram assertionem elici: quippe licet consideremus paucissimos esse, qui perfectam contritionem eliciant, tamen semper foret verissimum, quod qui perfectae Contritionis haberet actum, sive in necessitate, sive extra necessitatem, revera peccati remissionem obtineret. Ex quibus apparet, quam inanibus et levibus fundamentis nitatur particularis Estii sententia.
Conclusio secunda. — CONTRITIO, UT SIT PERFECTA, DEBET DETESTARI PECCATUM SUPER OMNIA MALA, SI NON INTENSIVE, SALTEM APPETITIVE; AC SUBINDE, UT IUSTIFICET EXTRA SACRAMENTUM, NON REQUIRITUR ALIQUA INTENSIO GRADUALIS. Haec videtur esse sententia Seraphici Doctoris, in 4. dist. 16. par. 1. art. 2. quaest. 1. ubi ait: « Dicendum quod cum quaeritur de quantitate doloris, dolor potest dici displicentia rationis, vel passio ex hac resultans in sensualitate. Si hoc secundo modo accipiatur, dico, quod non est necesse magis dolere de peccato, quam de re temporali. Nec etiam necesse est dolere, quia non est in potestate cuiuslibet: talis enim dolor non consequitur amorem, sed consequitur ipsam affectionem, et affectio experimentalem cognitionem: et quia non omnes habent experientiam divinae dilectionis, ideo non omnes ita sensibiliter dolent de peccatis. Tamen quod magis etiam sensibiliter doleat aliquis de peccato, quam de aliquo damno, hoc est perfectionis, et congruum, non necessarium. Sed in quantum dolor dicitur displicentia rationis, sic dico, quod displicentia mensuratur secundum quantitatem caritatis. Quantitas autem caritatis dupliciter potest accipi, vel in se, vel in comparatione ad alios amores. In se, sic dico, quod est parva, et maior, et maxima. In comparatione ad alios, sic dico, quod vindicat sibi dominium in corde, quamdiu est, nec unquam ibi est, nisi sit domina. Unde dico, quod ad hoc, quod aliquis habeat caritatem, necesse est quod diligat Deum super omnia. Dubitatis, quid sit diligere Deum super omnia? Hoc autem est prosequitur S. Bonaventura diligere Deum super omnia, quod pro nullo damno vel commodo velit offendere Deum. Sic intelligendum de displicentia Contritionis. Unde dico, quod peccatum debet tantum displicere rationi, quod nullo pacto, nullo commodo vel incommodo velit in ipsum consentire, vel consensisse. Quorum voluntas, quae ex aliqua causa consentit in peccatum, iusta non est. Et infra sic ait: si ergo quaeritur, utrum dolorem Contritionis necesse sit esse maximum? Si dicatur de dolore sensualitatis, manifestum est, quod non. Si de displicentia rationis, aut quantum ad intensionem motus absolute; et sic nec hoc modo oportet esse maximum. Si in comparatione ad alios dolores, dico sicut de amore, quod oportet quod habeat praedominium. Illud autem praedominium non consistere in gradibus intensionis perspicue manifestum est ex praecedentibus ».
Igitur ex mente huius sancti Viri, exempli Doctoris Ecclesiae, Contritio iustificativa non requirit determinatum gradum intensionis (ut optime colligit noster Bosco, disp. 6. sect. 2. can. 8.), sed quantumcumque parva, sufficere potest ad peccati remissionem, dummodo eliciatur propter Deum summe offensum, et sit caritate formata.
Quam utique veritatem aperte docet Sanct. Chrysostomus, Epist. 17. ad Theodorum lapsum, et refertur dist. 3. De Poenit., cap. Talis, ubi ait: Talis, crede mihi, talis est erga homines pietas Dei: numquam spernit poenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur. Etiamsi ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam, suscipit et libenter amplectitur: facit omnia, quatenus ad priorem revocet statum: et quod est adhuc praestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantumcumque tamen, et quamlibet brevi tempore gestam non respuit poenitentiam, suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguae conversionis perdere mercedem.
Probat autem Conclusionem Seraphicus Doctor, loco supra laudato: primo, quia maior ille dolor est, qui nullum habet gaudium annexum: sed dolor Contritionis habet aliquod gaudium annexum; siquidem poenitens de peccatis dolere debet, et de dolore gaudere, ut dicit S. Augustinus. Et revera contritus gaudet de sua liberatione a peccato, et aliis eiusmodi: dolor vero de amissione vel parentis3, vel filiorum non habet gaudium annexum: igitur ille non debet esse intensissimus secundum intensionem gradualem. Secundo, magis dolendum est de eo, quod deperditum non potest reparari, quam de eo, quod recuperari potest, et revera recuperatum est: sed perditi parentes, aut filii hoc in mortali statu, nisi interveniente miraculo, restitui non possunt: Deus autem per peccatum deperditus a poenitente potest recuperari, et de facto per Contritionem iterum possidetur: igitur, etc. Tertio, quantumcumque parva sit gratia sanctificans, delet omnem culpam: ergo similiter quantumcumque parvus sit dolor Contritionis, si gratiam et caritatem habeat annexam, sufficiens erit ad delendam omnem culpam. Quod utique confirmatur, quia Contritio se habet ut gratia sanctificans, ad quam disponit; ultima quippe dispositio debet aequari formae, ad cuius receptionem praeparat vel disponit subiectum: sed gratia sanctificans remissiva peccatorum, ad quam Contritio disponit, neque necessario est intensissima, neque certum exigit intensionis modum, aut gradum, infra quem non esset sufficiens ad delendum peccatum: igitur etiam quantumvis modica et parva sit Contritio, sufficiens erit ad efficiendam peccati remissionem. Denique, quod dolor Contritionis non debet esse intensissimus, aut intensive maximus, nec habere certum intensionis gradum, apparet et suadetur exemplis; quia Contritio vera fuit in Davide de peccatis adulterii, homicidii, et inanis in enumeratione populi gloriae: ea Contritio non erat intensive maxima, nam intensiorem in Absalonis filii morte dolorem ostendit. 2. Reg. 9.4 Vera fuit in S. Paula Contritio, erat enim sanctissima mulier et poenitens: atqui Contritionis in ea dolor non erat intensissimus; experiebatur enim intensiorem in morte filiorum; Hieronymus enim ait in eius Vita, sic eam affici solitam in obitu filiorum, ut ea semper de vita periclitaretur; at eiusmodi dolorem numquam sensit ob suas in Deum offensas.
Ratio est, quia quod est intensissimum non est in uno intensius, quam in altero: sed in uno poenitente dolor est intensior, quam in altero, ut in Davide, Magdalena, et Petro. Non certus intensionis gradus aut modus exigitur; quia Deus in Scriptura contritis absolute promittit veniam, nulla facta limitatione gradus intensionis tristitiae, seu doloris. Zachariae 1. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Traditio quoque nusquam assignat certum Contritionis gradum, aut modum intensionis: ergo nullus est omnino determinatus, infra quem non sufficit Contritio, si forte motivum et obiectum habeat. Ratio est, quia si certus intensionis gradus, aut modus in Contritione requiratur, poenitens habebit iustam doloris mensuram casu fortuito, non ex electione, quod est absurdum.
Huic autem veritati non refragatur Doctor, ut contendit Hiquaeus in Commentario, ad dist. 14. quaest. 2. n. 97. ubi ipse oppositam sententiam tuetur: si enim alicubi Doctor assereret necessario requiri aliquam intensionem in actu Contritionis, maxime dist. 27. n. 19. ubi loquens de habitu infuso et actu supernaturali, videtur eum distinguere ab actu naturali per ulteriorem intensionem: De tertio dico, inquit, sicut dictum est dist. 17. primi libri, quod ille habitus caritatis, quantum ad substantiam actus, dat aliquam intensionem ulteriorem, quam eadem potentia, et ex aequali conatu dare non potest actus actui suo. At revera contrarium ex illo non evincitur. Nam Doctor Subtilis, eadem dist. n. 16. sic discurrit: « de primo dico, quod illud, Super omnia, potest intelligi extensive, puta plus diligat Deum, quam omnia alia, ut citius vellet omnia alia non esse, quam Deum non esse; et intensive, puta ex maiori affectu vult Deo bene esse, quam alicui alteri. De primo membro conceditur communiter, quod nihil aliud a Deo, nec omnia simul sunt aeque appetienda, sicut Deus. De secundo ponitur una distinctio, quod amor excedit amorem, vel quia est ferventior sive tenerior, vel quia fortior sive firmior; et dicuntur isti amores sese excedere, sicut mater dicitur tenerius et ardentius diligere filium, pater vero fortius et firmius, quia maiori periculo se exponeret pro amore filii. Hoc modo dicitur, quod dilectio Dei debet esse super omnia quantum ad firmitatem, ne scilicet aliquid aliud possit ab hoc evellere: sed non oportet, quod sit super omnia, quantum ad fervorem et teneritudinem et dulcedinem, quia aliquando invenit se quis ferventius diligere creaturam, quam alius Deum. Verum cum haec distinctio ei non placeat, contra eam arguit hoc modo: quia solum hoc magis diligitur, quod firmius diligitur: haec enim magis diligo, cui minus volo malum accidere, et pro cuius bono salvando magis me expono ex amore, quia exponere sequitur amorem, et hoc loquendo de amore, qui est actus voluntatis, non de illo, qui est passio appetitus sensitivi. Etsi igitur aliqui dicantur diligere ferventius vel tenerius, qui tamen firmius non diligunt, hoc non est ex aliquo excessu amoris intellectivi in eis, sed forte alicuius passionis amoris sensitivi, sicuti aliqui, qui dicuntur devoti, sentiunt aliquam maiorem dulcedinem, quam alii, multo solidiores in amore Dei, qui centuplum promptius sustinerent martyrium. Nec dulcedo est actus voluntatis elicitus, sed passio quaedam actui retributa, qua Deus allicit et nutrit parvulos, ne deficiant in via ». Inde concludit Doctor: dico igitur, quod illud (super omnia) debet intelligi utroque modo (scilicet extensive, et intensive). Sicut enim teneor diligere Deum super omnia alia extensive, ita etiam maiori affectu, quam aliquod aliud. Dubitas an maiori affectu ex parte subiecti, idest, secundum gradus intensivos, an vero maiori ex parte obiecti, idest, secundum essentiam? « Et dico (prosequitur Scotus) maiori simpliciter, quia scilicet magis repugnat effectui posito, quia facilius posset inclinari ad oppositum dilectionis cuiuscumque alterius, quam Dei ». Ille igitur diligit Deum super omnia intensive, iuxta mentem Doctoris, qui facilius posset inclinari ad appositam5 dilectionis cuiuscumque alterius, quam Dei: ergo non requiritur maior affectus ex parte obiecti, idest, secundum essentiam.
Confirmatur haec nostra explicatio ex Scholio praefixo n. 16. iamiam citato: ait, inquit, Scotus, Deum esse diligendum super omnia intensive et extensive, et ideo tribuitur ei, quod velit nos teneri ad amorem Dei intensiorem omni alio. Et Valentia 2. 2. dist. 3. quaest. 1. part. 1. dicit neminem praeter Scotum hoc tenere. Sed Scotus hoc non tenet, et alii multi tenent... Scotus vero tantum ait, Deum super omnia amandum esse extensive, et intensive, sicut explicantur haec ab aliis; idest, tenerius et firmius Deum plus ceteris amandum; quia intensive illis duobus modis pro uno et eodem reputat; sed non dicit maiori amore graduali eum esse amandum, sed solum maiori affectu, ad quem sufficit maioritas appetitiva, seu affectus magis exclusivus oppositi. Hucusque Scholium. Ex quibus inferre licet, Doctorem praefato n. 19. per intensionem ulteriorem, quam dicit habitum caritatis conferre actui supernaturali, non intelligere intensionem ex parte subiecti sive gradualem, sed intensionem ex parte obiecti sive essentialem. Quantum, inquit, ad substantiam actus (idest rationem eius genericam, quae desumitur ex obiecto, et modo tendendi naturali lumine noto), dat aliquam intensionem ulteriorem, idest, commensurationem cum obiecto, per quam constituitur actus in ratione specifica supernaturali. — Quam utique interpretationem optime confirmat Bosco, n. 246. et sequentibus ubi ait: huius assertionis ratio alia congruentior subesse non potest, quam quia non videtur hominibus praescribenda obligatio, quin huiusmodi fundamentum appareat et colligi possit, vel ex Scriptura, vel ex Conciliis, vel ex SS. Patribus: sed ex neutro illorum capitum colligitur illa necessitas intensionis in actu Contritionis, ut apparebit ex solutione obiectorum et fundamentorum sententiae adversae.
OBIECTIONES ITAQUE 1. Cum Hiquaeo n. 97. varios Scripturae sacrae textus, quibus insinuari videtur, non quemlibet dolorem sufficere ad veram Poenitentiam, sed summum et maxime intensum esse necessarium; quod apertum fit ex illo Ioelis 2. Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et fleto, et planctu, et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, etc. Similiter Deut. 4. Si quaesieris Dominum Deum tuum, invenies illum; si tamen quaesieris ex toto corde, et ex tota tribulatione animae tuae. Et Deut. 30. Si ductus poenitudine cordis.... reversus fueris ad Dominum in toto corde tuo, et tota anima tua.... miseretur tui. 3. Reg. 8. Si peccaverint tibi.... et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua.... propitiaberis populo tuo. 2. Paralip. 30. Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt eum. Hieremiae 29. Quaeritis, et invenietis me, cum quaesieritis me in toto corde vestro. — RESPONDEO, his et similibus Scripturae locis colligi quidem, quod ad peccatoris iustificationem necessario requiratur aversio a peccato, et conversio ad Deum: ita ut necessum sit, quod revera homo omnem suum affectum peccandi exuat, et ex toto corde avertatur a creaturis, quae ipsi erant in peccati occasionem, et ad Deum convertatur: non autem necessum est, quod id fiat ex summo affectu et animi Contritione. Unde ex eiusmodi locis colligitur, quod conversio ad Deum ex toto corde includat quidem revocationem cordis ab omni amore opposito dilectioni Dei, et involvat detestationem omnium peccatorum propter Deum cum proposito non peccandi de cetero: et talis conversio fit toto corde, licet per actum remissum id fiat; fit enim integro corde, nulla cordis parte remanente in affectu peccati: adeo quod diligere Deum toto corde, nihil aliud sit, quam diligere eum plus amoribus finitis, tunc enim integrum cor damus, quando nihil prae illo diligimus: poenitere autem tota animae tribulatione est displicere de peccatis, et de nullo complacere.
OBIECTIONES 2. Varias SS. Patrum auctoritates, qui ad veram Contritionem et Poenitentiam videntur summum animi dolorem exigere, maxime pro gravioribus peccatis. Sic S. Cyprianus, tract. De lapsis. ubi inter cetera ait: Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens, et longa medicina non desit; Poenitentia crimine minor non sit... orare oportet impensius, et rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrimosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere cineri, in cilicio, et cordibus volitari, etc. Similiter S. Ambrosius, Exhortatione ad virginem lapsam, cap. 8. ubi ait: Sed quanta putas, et qualis necessaria Poenitentia, quae aut aequet crimina, aut certe excedat? Vide ergo si simplex hoc peccatum adulterii est, an duplex sit per illam necem, quae facta sit in occulto, et secundum conscientiae molem adhibenda est Poenitentiae magnitudo. Et infra: Cor vero sit liquescens sicut cera, ieiuniis inquietantus seipsum, etc. Ac post pauca subiungit: Grande scelus grandem habet necessariam satisfactionem. Fortius est dolendum, quia peccatum est fortius. Item S. Augustinus, Epist. 54. ad Macedonium et refertur, dist. 3. De Poenitentia, cap. 33. ubi inducit peccatorem sic loquentem: Aut date mihi eumdem iterum poenitendi locum, aut desperatum me permitte, ut faciam quidquid libuerit... Aut si me ab hac nequitia removatis, dicite utrum mihi aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si libidinum incitamento frenavero, si ad castigandum corpus meum, multa mihi etiam licita et concessa substraxero, si me poenitendo vehementius quam prius exercuiero, si vehementius ingemuero, si flexero uberius, si vixero melius, si pauperes sustentaro largius, si caritate, quae operit multitudinem peccatorum, flagravero ardentius. Quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nil tibi isto proderunt imposterum; vade, saltem huius vitae suavitate perfruere? Avertat Deus tam immanem sacrilegii dementiam. — RESPONDEO, his et aliis similibus Patrum oraculis suaderi quidem quod in agenda Poenitentia peccator consulto adhibeat omnem conatum et affectum, non solum, ut pro viribus satisfaciat tam pro culpa, quam pro poena temporali, quae remissa culpa remanet solvenda, vel in hoc saeculo, vel in Purgatorio, sed etiam ut sit securior, ne forte dum minus contendit Deo satisfacere, sufficientem satisfactionem non impendat, maxime cum certissimum sit, quod ad deletionem poenae correspondentis maiori culpae, maior requiratur satisfactio, tam interna per dolorem, quam externa per opera bona et poenalia. Cum enim pro peccatis satisfacere possimus, non solum per poenas arbitrio et iudicio Sacerdotis pro mensura debiti impositas, sed etiam per eas, quae sponte a nobis suscipiuntur. Ideo prudenti consilio monent SS. Patres, ut iuxta gravitatem criminum, graviores poenas pro eis expiandis assumant. — Simili modo fit satis Concilio Tridentino, Sess. 14. cap. 1. ubi ait: Alius est praeterea Baptismi, et alius Poenitentiae fructus: per Baptismum enim Christum induentes nova prorsus in illo efficimur creatura, plenam et integram peccatorum omnium remissionem consequentes: ad quam tamen novitatem et integritatem per Sacramentum Poenitentiae sine magnis nostris fletibus et laboribus, divina id exigente iustitia, pervenire nequaquam possimus, ut merito Poenitentia laboriosus quidam Baptismus a SS. Patribus dictus fuerit. Ubi Concilium loquitur non de remissione culpae, sed totius poenae, quae gratis quidem dimittitur per Baptismum, sed in Poenitentia tantum relaxatur per ingentes gemitus et labores. Unde, Sess. 6. cap. 11. discrimen pariter assignans inter Poenitentiam et Baptismum, dicit, in Poenitentia non solum requiri cessationem a peccatis, et eorum detestationem, aut cor contritum et humiliatum, Verum etiam eorumdem sacramentalem Confessionem, saltem in voto, et suo tempore faciendam, et Sacerdotalem Absolutionem, itemque satisfactionem per ieiunia, eleemosynas, orationes, et alia pia spiritualis vitae exercitia, non quidem pro poena aeterna, quae vel Sacramento, vel Sacramenti voto una cum culpa remittitur, sed pro poena temporali, quae, ut sacrae Litterae docent, non tota semper, ut in Baptismo fit, dimittitur illis. Igitur nec SS. Patres, nec Concilium exigunt ad perfectam Contritionem dolorem intensum, et summum poenitentis conatum pro obtinenda remissione culpae, sed dumtaxat pro consequenda relaxatione totius poenae, quae, remissa culpa, ordinarie superest luenda.
OBIICIES 3: Deus non confert suam gratiam, nisi facienti quod in se est: sed promittit suam gratiam habendi Contritionem: igitur ut quis sit vere contritus, debet omnem suum conatum et affectum adhibere. — Respondeo, maiorem non esse sic intelligendam, quod ut quis gratiam consequatur, omnem suum conatum ad id debeat impendere: vix enim est inter mortales aliquis, qui ita perfecte operetur et exequatur quae sibi praecepta sunt, quin adhuc praestantiori modo posset id exequi, si omnem omnino conatum ad id intenderet: sed dumtaxat hoc sensu est accipienda, quod ut quis gratiam sanctificantem per Poenitentiam a Deo obtineat, debeat ex parte sua omnia adhibere, quae ad huius beneficii praeparationem necessaria sunt. Vel dico, quod ipse debeat facere totum quod in se est, diligendo Deum magis appetitative, quam creaturas, quamvis non eum intensius diligat.
URGEBIS: Amor ille, aut dolor appetitivus enervat sollicitudinem peccatorum, Contritionem attenuat: igitur est improbandus. — Nego antecedens: nam peccatores solliciti esse debent, non solum de remissione peccatorum quoad culpam, sed etiam quoad poenam; unde cum dolor appetitivus tantum conferat ad remissionem peccatorum quoad culpam, poenitens, qui eiusmodi remissionem obtinuit, debet adhuc satagere, ut per dolorem intensum, et opera poenalia possit pariter consequi relaxationem poenae peccatis debitae.
OBIICIES 4. Ex Catechismo Romano, num. 36. Contritio debet non solum esse maxima, sed vehementissima: at vehementissima Contritio est intensissima: siquidem vehementia doloris est eiusmodi intensio: igitur, etc. — Nego minorem: ibi quippe per vehementissimam Contritionem, nil aliud intelligit Catechismus, quam efficacem et actualem, non autem inefficacem et ignavam; unde statim subdit: Omnemque ignaviam et socordiam excludat; etenim in Deuteronomio scriptum est: Cum quaesieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae. Et apud Ieremiam, cap. 29. Quaeritis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro: et inveniar a vobis, ait Dominus. Quamquam si id minus consequi nobis liceat, ut perfecta sit, vera tamen et efficax Contritio esse potest; saepe enim usu venit, ut quae sensibus subiecta sunt, magis quam spiritualia nos afficiant. Quare nonnulli interdum maiorem ex filiorum obitu, quam ex peccati turpitudine, doloris sensum capiunt. Idem etiam iudicium faciendum est, si lacrimae doloris acerbitatem non consequantur; quae tamen in Poenitentia summopere optandae et commendandae sunt. Unde etiam ad marginem habet hanc notam: Contritio etsi non tanta, vera tamen est.
Ex his sequitur veritas secundae partis, nempe quod Contritio debeat esse dolorum maximus appretiative, vel aestimetive: siquidem ex laudatis Scripturae oraculis constat, Deum praecipere peccatori, ut convertatur ad se ex toto corde, sicut et iubet ut ea conversio fiat in fletu et planctu: porro iubet eam solum fieri secundum affectum; quia flere, plangere, ieiunare, etc. non est unicuique liberum semper, et possibile, vel propter naturalem indolentiam, vel propter aegritudinem. Insuper iubemur eo modo toto corde conteri, sicut et Deum diligere; nam, inquit Catechismus Trident., num. 37. Uti Deus summum bonum est inter omnia, quae diligenda sunt, ita etiam peccatum summum est malum inter omnia, quae odisse debent homines: unde sequitur, ut quam ob causam Deum summe diligendum esse confitemur, ob eamdem rursus peccati summum odium nos capiat necesse est: atqui tenemur tantum habere maximam Dei dilectionem appretiative, vel aestimetive, Deum omnibus in amore praeferentes, malentesque quidvis aliud omittere, quam Deum aut amicitiam Dei, licet eius amorem intensissimum non habeamus: ergo tenemur tantum odisse peccatum super omnia mala, licet odium et dolorem summe intensum non habeamus. Hinc prosequitur Catechismus: Omnibus vero rebus Dei amorem anteponendum esse, ita ut nec vitae quidem conservandae causa peccare liceat, aperte nos docent illa Domini verba, Matth. 10. Qui amat patrem, aut matrem plusquam me, et filium, aut filiam super me, non est me dignus... Et qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Et quemadmodum (Sancto Bernardo teste) nullus caritati finis et modus praescribitur, quia modus diligendi Deum est ipsum diligere sine modo; ita peccati detestationi nullus modus definiatur. Ratio est, quia dolor ille maximus est appretiative, quo detestamur aliquid, ut maximum omnium malorum, et super omnia detestandum; et amor ille maximus est appetitive, quo diligimus aliquid, ut maximum omnium bonorum, super omnia diligendum: atqui dolor in Contritione de peccato a nobis commisso debet esse eiusmodi; nullum enim malum peccato mortali maius aut deterius, cuius detestationem debemus pluris aestimare, quam assecutionem cuiusque boni, vel evitationem omnis alterius mali: quia malum est, quod nos avertit ab ultimo fine.
Dices 1: Omnis dolor appetitative maximus est etiam maximus intensive; quia quo pluris aestimamus rem amissam, eo maiori conatu de illius amissione dolemus; dolor enim de re amissa oritur ex aestimatione et amore bonitatis eius: atqui Contritio non est dolor intensive maximus: ergo nec appetitative. — Nego maiorem: etsi enim ut plurimum intensiva magnitudo doloris oriatur ex eius appetitiva magnitudine, tamen id absolute necessarium non est; quia magnitudo intensiva doloris oritur ex parte subiecti, et ex conatu, quo dolor intenditur ad alicuius mali detestationem: appetitiva oritur ex parte obiecti, quod super omnia doloris obiecta odio habetur: saepius autem accidit, ut de re aliqua magis intensive doleamus, de qua minus appetitative dolemus, et e contra; nam et ipsi saepe Sancti magis intra se dolent de amissione liberorum, quam de reatu peccatorum, ut Iacob, qui nolebat admittere consolationem super amissionem Iosephi; sed illi non habent maiorem appretiative dolorem de liberorum amissione, quam de suis peccatis; mallent enim amisisse liberos, quam Deum offendisse mortaliter. Et in ipsis rebus corporeis magis saepe dolemus de eo, quod minus aestimamus: acrior enim est dentium dolor, aut ustio digiti, et intensior, quam lenta febris, aut pestifera: sed ex ea febrili dolor est appretiative maior. Patet etiam in amore; quia pater senex saepe filium natu minorem intensius et tenerius amat, quam primogenitum; at hunc magis appretiative, quia maiora primogenito vult, facitque bona.
Dices 2.: Causa innotescit per effectum: sed in Contritione non est tantus doloris effectus, ac aliorum dolorum; nam lacrimae sunt doloris effectus et testes: at per Contritionem non effunduntur tot lacrimae, ac in aliis plerisque doloribus, puta ex amissione filiorum, aut opum, ex dedecore, vulnere, et similibus: ergo dolor Contritionis non est appretiative maximus. — Distinguo maiorem: per effectum proximum et immediatum, concedo: remotum et mediatum, quales sunt lacrimae respectu doloris animae, nego: corporales enim mutationes immediate sequuntur ex passionibus sensitivae partis, et eius affectionibus. Hinc ex dolore sensibili, seu sensibili obiecto nocivo, citius effluunt lacrimae, quam ex dolore spiritali Contritionis. Optandae sunt equidem in Contritis lacrimae; nam ex S. Augustino, Non sunt in te christianae caritatis viscera, si luges corpus, a quo recessit anima, nec luges animam, a qua recessit Deus. Et sancti poenitentes lacrimis veniam impetrarunt a Deo. Sine lacrimis tamen potest esse vera Contritio: quia lacrimae non sunt in nostra potestate. Quare debet esse perfecta; quia perfectio doloris animi sumitur ex electione: sed electionis in dolore perfectio sumitur ex eo, quod doleamus de re maxime dolenda, detestemurque malum super omnia detestabile, puta peccatum.
Quaestio III: Quomodo Contritio detestari debeat peccata
NOTANDUM 1. Theologos invicem convenire, quod Contritio detestari debeat omnia prorsus peccata, ita quod si poenitens haberet complacentiam in aliquo peccato, eius dolor et contritio omnino foret inutilis; quoniam, ut ait S. Iacobus, Qui peccat in uno, factus est omnium reus; cum enim Contritio sit ultima dispositio ad gratiam sanctificantem, quae obtineri non potest sine conversione perfecta hominis ad Deum, et aversione ab omnibus quae a Deo removent; idcirco necessum est, quod, quemadmodum per quodlibet peccatum mortale homo avertitur a Deo, ita per Contritionem ab omnibus peccatis revocet animum, ac subinde quod illa detestetur. Idipsum aperte docet Scriptura sacra variis locis, maxime apud Ezechielem, cap. 18. v. 21. Si impius, inquit, egerit Poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea.... vita vivet, et non morietur. Et v. 28. Considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est. vita vivet, et non morietur. Item v. 30. Convertimini, et agite Poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Hinc Innocentius II in Concilio Romano, cap. 22. et refertur De Poenit., dist. 5. cap. 8. Fratres, inquit, nostros Episcopos, et Presbyteros admonemus, ne falsis Poenitentiis Laicorum animas decipi, et ad infernum pertrahi patiantur. Falsam autem Poenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo Poenitentia agitur, aut cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. Item S. Augustinus vel quicumque est Auctor lib. De Vera et Falsa Poenit., cap. 9. et habetur De Poenit., dist. 3. cap. 42. Sunt plures, quos poenitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quaedam, in quibus delectantur; non animadvertentes Dominum simul surdum et mutum a demonio liberasse, per hoc docens nos numquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet ex parte peccata reservari, habens septem demonia, manente uno proficere potuerat sex expulsis. Expulit autem septem, ut omnia crimina simul eicienda doceret. Legionem autem ab alio eiiciens, neminem reliquit ex omnibus, qui liberatum possideret, ostendens, quod etsi peccata sint mille, oporteret de omnibus poenitere. Suadet etiam ratio: tum quia quando quis detestatur unum peccatum ex amore Dei super omnia, idest, quatenus est offensa bonitatis divinae a se super omnia amatae. fieri non potest, ut similis offensa propter eamdem rationem ipsi non displiceat, in quocumque obiecto ipsa reperiatur, sive formaliter et expresse, si offensa explicite proponatur, sive implicite et virtualiter, si specialiter non occurrat: tum quia eo modo Contritio tendit in peccata detestanda, quomodo fides in obiecta credenda: sed haec non potest tendere in unum obiectum negando aliud: igitur neque illa peccatum aliquod detestari, si poenitens in aliis complaceat; quia est idem omnino motivum in omnibus: et sicut non potes servare fidem si neges unum articulum, ita nec habere perfectam Contritionem, si in aliquo peccato complaceas. Verum difficultas est, qualiter haec detestatio fieri debeat, utrum videlicet necessum sit ad perfectam Contritionem quod quis in speciali doleat de singulis peccatis sigillatim: an vero sufficiat ea generatim detestari.
NOTANDUM 2. Doctores pariter invicem consentire, quod si occasio urgeat, et desit tempus aut opportunitas recogitandi singula peccata mortalia, ac imminat evidens mortis periculum, sufficiat ad perfectam Contritionem, quod detestetur peccata omnia universim et confuse cogitata; dolor autem de peccatis in confuso, nihil aliud est, quam dolor ille, quo peccator afficitur, propterea quod noverit Deum offendisse, sine ullo praevio ac praemisso conscientiae examine, huncque aut similem efformat actum: Poenitet me Deum offendisse, propter summam illius bonitatem et gloriam, quomodocumque istud fecerim, et habeo firmum propositum non peccandi de cetero, ac eiusmodi peccata confitendi, si opportunitas adsit. Quod vero iste dolor sufficiat in ea angustia, apparet; alias homo ille non haberet medium sufficiens ad salutem, nec verum esset, quod Deus toties in divinis Scripturis inculcat, scilicet quod in quacumque hora ingemuerit peccator, vita vivet. Difficultas autem est utrum, cum tempus et opportunitas adsunt, adestque Sacerdotis praesentia, cui confiteri possit, teneatur homo singula peccata tam quoad species, quam quoad numerum distincte in memoriam revocare, atque ita de eis dolere. Circa quod duplex est capitalis Auctorum sententia: prima quidem Alensis, part. 4. qu. 17. memb. 3. art. 2. quem plurimi Recentiores sequuntur, affirmantes ad perfectam Contritionem necessarium esse, quod poenitens de singulis peccatis doleat sigillatim. Secunda vero sententia est Doctoris Subtilis, dist. 15. qu. 1. num. 9. contendentis, ad veram Poenitentiam non esse necesse, quod de singulis peccatis sigillatim fiat Contritio et Satisfactio, sed ad id sufficere, quod ea fiant generatim et confuse de omnibus omnino peccatis.
NOTANDUM 3. Quod habere dolorem seu detestationem de singulis peccatis, contingere possit ac fieri duobus modis: primo quidem, ita quod cuilibet peccato secundum numerum vel speciem correspondeat singularis dolor ac detestatio, sicque tot sint detestationis actus, quot occurrunt memoriae peccata commissa: secundo modo potest intelligi, nempe quod praemisso conscientiae examine, et peccatis, quantum poenitenti libuit, omnibus in memoriam revocatis, unico actu de eis doleat, eaque detestetur generatim. Quaeritur autem, utrum poenitens, sive extra Sacramentum Poenitentiae, sive in illius susceptione, debeat sigillatim, et per distinctos actus singula peccata in memoriam revocata detestari, et utrum magis dolere debeat de gravioribus, et minus de levioribus peccatis.
Conclusio prima. — AD CONTRITIONEM PERFECTAM NON EST NECESSE, QUOD PECCATOR DE SINGULIS PECCATIS SIGILLATIM DOLEAT, AC EA DETESTETUR. Haec est Doctoris, loco supra laudato, ubi cum dixisset, non necessario desiderari ad perfectam satisfactionem quod singularis fiat, tam secundum speciem, quam secundum numerum, subdit: « Quod secundum speciem, patet, quia Contritio potest correspondere huic, et illi: et illa est eadem secundum speciem, maxime si obiecta sunt eadem secundum speciem. Quod secundum numerum, patet, quia Contritio de pluribus simul in generali, potest una correspondere pluribus illis; sed tunc oportet ad hoc, quod Satisfactio sit totalis, non diminuta, quod aliquid eius sufficiat pro uno peccato, et aliquid pro alio; aliquid, inquam, et aliquid, non de partibus integralibus in actu; sed de gradibus intensionis, ita scilicet quod sit in tanto gradu intensionis, quod in longe minori sufficeret pro uno, et in gradu quem superaddit ultra, sufficeret pro alio. Possunt etiam plures satisfactiones, totales vel partiales, correspondere uni peccato. Totales quidem, quia non est peccatum, quod non possit remitti per solam Contritionem, et tunc illa sola est totalis satisfactio. Potest etiam idem remitti per Contritionem remissam, et alias poenas suppletas imperfectionem Contritionis. Contritio autem intensa ex una parte, et ipsamet remissa cum aliis poenis ex alia parte, differunt etiam specie, licet sint aequivalentes in acceptatione divina. Breviter ergo, non correspondet cuicumque peccato propria Satisfactio, quae scilicet nulli alii correspondeat; nec aliqua alia isti correspondeat, sed cuilibet correspondeat satisfactio pro tunc propria, licet alia posset esse propria. Intelligo pro tunc propria, vel ut in se distincta, vel ut aliquid virtualiter inclusum in Satisfactione ». Haec Doctor, quibus verbis aperte nostram assertionem explicat.
Probatur autem: Primo quidem ex Catechismo Tridentino, De Poenitentia, n. 29. ubi ait: Maxime hortandi et monendi sunt fideles, ut ad singula mortalia crimina proprium Contritionis dolorem adhibere studeant: ita enim Ezechias Contritionem describit, cum ait: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Etenim recogitare omnes annos, est sigillatim peccata excutere, ut ea ex animo doleamus. Sed apud Ezechielem quoque scriptum legimus: Si impius egerit Poenitentiam ab omnibus peccatis suis, vita vivet. Atque in hanc sententiam Augustinus inquit: consideret peccator qualitatem criminis in loco, in tempore, in varietate, in persona. Ne tamen aliquis crederet, haec sic dicta esse, quasi forent necessaria ad remissionem peccatorum, exemplo subiungitur: Neque tamen hac in re desperent fideles de summa Dei bonitate, et clementia: is enim, cum nostrae salutis cupidissimus sit, nullam moram ad tribuendam veniam interponit, sed peccatorem paterna caritate complectitur, simul atque ille se collegerit, et universa peccata sua detestatus, quae deinde alio tempore si facultas erit, singula in memoriam reducere, ac detestari in animo habeat, ad Dominum se converterit: ita enim nos per Prophetam iubet sperare, cum inquit: Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua. Hactenus Catechismus.
Probatur etiam ratione: tum quia nihil est asserendum in re maximi momenti spectantis ad hominum salutem, quin fundamentum aliquod habeat aut in Scriptura sacra, aut in Conciliis, aut in SS. Patribus: at nihil eorum suadet necessarium esse ad perfectam Contritionem, quod quis singula peccata per se, et regulariter in memoriam revocet, ac de ipsis doleat: igitur, etc.
Deinde, perfecta Contritio et sufficiens ad remissionem peccatorum fieri potest in instanti: sed in instanti non potest aliquis recogitare singula peccata, ac de eis dolere: igitur non est necessaria eiusmodi Contritio singularis de singulis peccatis. Minor constat. Maior probatur: tum quia ad veram et perfectam Contritionem non requiritur temporis diuturnitas, ut diximus in priori Quaestione: tum quia pessimi peccatores brevi temporis compendio possunt de peccatis suis dolere, et eorum veniam ac indulgentiam assequi, ut constat exemplo latronis cum Christo Domino crucifixi; unde praeclare Caelestinus summus Pontifex, Epist. 2. Ad Episcopos Galliae, cap. 2. scribit: Desperet de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere, vel in momento posse non credit: perdidisset latro praemium in cruce ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae Poenitentia non iuvisset, cum esset in poena poenitens, et per unius professionis sermonem habitaculum paradisi, Deo promittente, promeruit: vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum, mente potius est aestimanda, quam tempore. Propheta hoc taliter asserente: cum ingemueris, tunc salvus eris. Nec obstat quod loquatur dumtaxat de homine in extremis constituto: nam si Contritio eo in casu sufficiens sit ad salutem, licet instantanea, nec supponens omnium peccatorum recordationem et detestationem singularem, quidni pari ratione sufficiens erit quoties peccator propter Deum offensum peccata sua generatim detestabitur?
Denique, poenitens, dum recogitat aliquod peccatum sigillatim, et de eo perfectam Contritionem efformat, vel reconciliatur Deo antequam alia peccata sigillatim in memoriam revocet, et de eis doleat, vel non. Si reconcilietur: igitur cetera peccata ei dimittuntur: fieri enim non potest, saltem de via ordinaria, ut homo simul sit Dei amicus, et inimicus. Si non reconcilietur, igitur inutilis est praecedens Contritio, utpote quae suo frustretur effectu: quod utique dici non potest, maxime cum Contritio ex se sit ultima dispositio ad gratiam sanctificantem, per quam efficimur Dei amici, et constituimur divinae consortes naturae: igitur ad veram et perfectam Contritionem non est necesse, quod fiat de singulis peccatis sigillatim.
Neque huic assertioni repugnat Angelicus Doctor; quamquam enim 2. p. quaest. 114. art. 5. et 3. part. quaest. 87. art. 1. videatur exigere ad perfectam Contritionem, quod poenitens revocet in memoriam singula peccata, saltem subsequenter propter obligationem ea confitendi, quantumvis per Contritionem prius fuerint remissa; attamen non negat, Contritionem generatim formatam de peccatis sufficere ad veram peccati remissionem: nam q. 28. De Veritate, art. 5. ad 4. ait: Omnia peccata conveniunt in aversione a Deo ratione cuius gratiam impediunt: unde ad iustificationem non requiritur, quod in ipso iustificationis momento peccata singula cogitentur: sufficit, quod peccator cogitet, se per culpam suam esse aversum a Deo: recogitatio autem singularis debet praecedere, aut saltem subsequi iustificationem.
Non etiam huic assertioni contradicit Seraphicus Doctor; nam dist. 16. p. 2. art. 2. q. 1. hanc eamdem agitans quaestionem, ait: « Dicendum, quod poenitere de aliquo est dupliciter: scilicet in generali, et speciali. In generali, quando homo dolet in generali de omni offensa Dei, quam fecit. In speciali, quando dolet de hac, vel illa. Dico ergo, quod de peccatis commissis per ignorantiam debet poenitere in generali, et dicere cum Propheta: Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas, etc. In speciali vero non tenetur poenitere, sed tenetur facere, quod in se est, ut sciat, et peccata recognoscat. Committuntur enim peccata per ignorantiam iuris, et tunc cognito iure cognoscit se peccasse, ut puta qui fornicatus est, ignorans illud esse peccatum. Committuntur etiam per ignorantiam facti, diligentia debita non adhibita: et tunc cognoscuntur Domino revelante, unde tenetur orare, ut Dominus parcat ei, vel revelet ». Haec Seraphicus Doctor ubi licet loquatur tantum de peccatis non cognitis, tamen sufficienter significat se nostrae assertioni non refragari.
OBIICIES 1. Varios Scripturae textus, quibus suadetur recogitatio de singulis peccatis tamquam necessaria ad veniam obtinendam. Sic Psal. 76. Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercebar, et scopebam spiritum meum. Isaïe 38. Ezechias Rex de Contritione sermonem faciens ait: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Ezechielis 8.1 Si impius egerit Poenitentiam ab omnibus peccatis suis, ipse animam suam vivificabit; considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, vivet. Sed haec consideratio nihil aliud est, quam revocatio singulorum peccatorum in memoriam: igitur, etc. —
Respondeo cum Catechismo Tridentino supra, his et similibus Scripturae oraculis significari utile quidem ac saluberrimum esse singula peccata in memoriam revocare, quantum ad remissionem totius poenae peccatis debitae: quo enim magis peccator dolet de peccatis propter laesam summam Dei bonitatem, eo etiam dignior fit, cui eiusmodi peccata dimittantur, non solum quoad culpam, sed etiam quoad poenam.
OBIICIES 2. Contritio est motus conversionis hominis ad Deum oppositus ipsius aversioni, quae facta fuit per peccatum: sed per quodlibet mortale peccatum homo fuit aversus a Deo: igitur etiam per singularem Contritionem, etc. — Respondeo, quod si argumentum hoc valeret, consequens esset. fieri non posse peccati remissionem absque eo quod tot fierent actus Contritionis, quot admissa fuerunt peccata, sicque peccator plurium criminum reus, instante et urgente mortis periculo, non posset de suis peccatis conteri: quod utique negant omnes: igitur ex eiusmodi argumento solum deducitur, quod Contritio, ut perfecta sit, debeat fieri ex motivo caritatis, quae est perfecta hominis ad Deum conversio; ac subinde poenitens per Contritionem sufficienter avertitur ab omnibus peccatis, et ad Deum convertitur.
OBIICIES 3. Poenitens per Contritionem exercet actum iustitiae, per quem satisfacit Deo pro peccatis: igitur tot debent esse actus Contritionis, quot sunt peccata. Deinde, Contritio est animae medicina, qua sanari debet a peccatorum vulnere: ergo totuplex debet adhiberi, quot sunt peccati vulnera. — Negando utramque consequentiam; primam quidem, quia per unicam satisfactionem potest peccator in se punire et vindicare peccata omnia a se commissa, quemadmodum reus plurium homicidiorum dicitur sufficientem poenam luere, cum pro eis expiandis damnatur ad mortem. Ad secundam consequentiam dico, non opus esse ad curationem morbi medicina multiplici, dum una per se sufficientissima est: unicus autem Contritionis actus sufficit ad restituendam animae sanitatem, et ad diluenda omnia peccata: igitur non opus est varios Contritionis actus adhibere.
Conclusio secunda. — CONTRITIO PERFECTA DETESTARI DEBET PECCATA INAEQUALIA INAEQUALITER, ET MAGIS PROPRIA QUAM ALIENA. Haec est communis, maxime
Prima pars, cuius utique ratio est aperta; omnis enim actus conformari debet ac proportionari obiecto per se motivo: sed peccata inaequalia inaequaliter participant obiectum motivum detestationis, quod aliud non est, quam offensa Dei: igitur maior debet esse Contritio de peccatis gravioribus, quam de levioribus.
Patet etiam secunda pars, nempe quod magis etiam detestari debeat propria peccata, quam aliena, ita ut maiori dolore debeat homo affici de peccato mortali, et etiam veniali a se commisso, quam de peccato mortali commisso ab altero; patet, inquam, quia peccatum illud est magis detestandum quod magis est cavendum: at magis est cavendum peccatum proprium, etiam tantum veniale, quam mortale alienum. Sicut aperte docet S. August., lib. De Mendacio, c. 9. ubi ait: Si quaeritur, quid horum potius debuit evitare, qui utrumque non potuit? Respondebo, suum peccatum potius, quam alienum, et levius potius quod suum, quam gravius quod alienum. Ex quibus concludere licet, quod peccatum veniale etiam minimum, ut est mendacium officiosum, magis sit detestandum, quam maximum peccatum mortale alienum.
REPONES: Caritas magis stimulat ad id faciendum, quod magis cedit in gloriam Dei: sed magis cedit in gloriam Dei, quod caveatur peccatum mortale, quam veniale, a quocumque fiat: igitur caritas magis inclinat, ut fiat peccatum veniale, quam quod permittatur proximus peccare mortaliter. — DISTINGUO maiorem: Caritas ad id magis stimulat, quando utrumque a Deo directe ordinatur, et ipse conducit ad eius gloriam, concedo: quod tantum ad eam conducit indirecte, et per accidens. nego. Evitatio autem peccati mortalis a proximo committendi per peccatum veniale a me faciendum, non intenditur a Deo: tum quia peccatum veniale non est medium ordinatum per se ad impediendum peccatum gravius alienum: ac subinde inordinate ad eiusmodi finem assumeretur; tum quia Deus vult me magis diligere propriam sanctitatem, tametsi parvam et modicam, quam alienam, quantacumque illa sit: unde maior Deo ex me accedit gloria, cum quodlibet peccatum caveo quam si peccarem leviter, ne proximus gravius Deum offendat: tum quia licet peccatum alienum apprehendatur ut maius malum Dei, attamen cum Deus apprehendatur hic et nunc nolle quod ego peccem venialiter ad vitandum grave peccatum proximi, cumque lex verae amicitiae inclinet omnino ad non displicendum amico in his, quae ipse rationabiliter et prudenter vult. inde fit, quod mihi non liceat levius peccatum admittere, ne proximus gravius committat. Tum denique, quia ut S. August. ibidem luculenter explicat, Si hanc peccatis aperimus viam, ut permittamus minora, ne alii maiora committant, lato limite, imo nullo limite, sed convulsis et remotis omnibus terminis in infinito spatio cuncta intrabunt, atque regnabunt. Quando enim fuerit definitum, peccandum esse homini minus, ne alius peccet amplius, profecto et furtis nostris stupra cavebuntur aliena: et si qua impietas visa fuerit, etiam peior incestis, incesta quoque faciendo dicentur a nobis, si eo modo agi potuerunt, ut illa impietas non committatur ab aliis... Hoc sapere quid est aliud, nisi desipere, vel potius insanire? A mea quippe iniquitate, non ab aliena, sive in me, sive in aliis perpetrata, mihi est cavenda damnatio.
URGEBIS: Licet Sanctorum exempla sectari: sed aliquando leviora peccata voluerunt admittere, ut graviora vitarent in proximo, ut constat exemplo Loth, qui Gen. 19. dicebat Sodomitis: Habeo duas filias, quae nedum cognoverunt virum, educam eas ad vos, et abutimini eis, sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis: igitur, etc. — Respondet ibidem S. Augustinus: Aliena ille vir iustus timendo peccata, quae nisi consentientes inquinare non possunt, perturbatus non attendit suum, quo voluit subdere filias libidinibus impiorum. Haec quando in Scripturis sanctis legimus, non ideo, quia facta credimus, etiam facienda credamus, ne violemus praecepta, dum passim sectamur exempla. An vero quia iuravit David se occisurum esse Nabon, et clementi consideratione non fecit, propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere iuremus non esse facturos, quod non esse faciendum postea videamus? Sed sicut illum (Loth) timor impulit, ut prostituere filias vellet, sic iustum (Davidem) ut temere iuraret, ira turbavit. Ceterum, non adeo difficile erit Loth virum iustum excusare ab omni peccato, teste S. Augustino supra, ubi ait: Nisi forte pro defensione huius viri in eas se quispiam coarctet angustias, ut dicat, quoniam accipere, quam facere praestat iniuriam pati: hospites autem illi non erant utique facturi iniuriam, sed passuri: maluit vir iustus filias suas iniuriam pati, quam hospites suos eo iure, quo filiarum dominus erat, et noverat non eas peccare si id fieret, quia peccantes potius, quibus non consentirent, sine peccato proprio sustinerent. Denique, non seipsae stuprandas, quamvis pro masculis feminas pro illis hospitibus obtulerunt, ne eas faceret non permissio libidinis alienae, sed suae consensio voluntatis. Nec pater eorum hoc in se fieri permittebat, cum hoc facere conarentur, quibus hospites non prodebat, quamvis minus mali esset, quod in uno, quam si fieret in duobus. Sed quantum poterat resistebat, ne ipsum quoque illius proprius macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi praevaluisset viribus corporis, tamen non consentientem non maculasset alienus. In filiabus autem non peccantibus, nec ipse peccabat, quia non eas peccare si opprimerentur incitavit, sed peccantes ferre faciebat, tamquam si ab improbis, ut sui servi cederentur offerret, ne hospites eius paterentur caedis iniuriam. Hucusque S. Augustinus, excusans factum Loth a peccato, quia solum fuerit permissio minoris peccati ad impediendum maius peccatum. Hinc, ut bene notandum est, non suasit simpliciter et absolute Sodomitis stuprum suarum filiarum, sed comparative dicens: Abutimini eis, sicut vobis placuerit, dummodo viris istis mali nihil faciatis. Quasi diceret, si alterutrum velitis facere, potius facite quod minus est, quam quod maius est.