Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio
Tractatus II: De Virtutibus Theologicis
Disputatio I: De virtute fidei divinae
Articulus I: De objecto fidei
COMPERTUM est ex Philosophia, omnem habitum intellectualem ad obiecto suo specificari, nec aliter eius naturam nobis innotescere, quam per ordinem ad obiectum circa quod occupatur; unde congrua methodo Theologi divinae Fidei naturam investigantes, illam ab eius obiecti de- lineatione perscrutantur. Obiectum autem alicuius habitus illud dicitur, quod obiicitur, seu proponitur intellectui cognoscendum per ipsum ha- bitum: illudque solito distinguitur duplex, materiale videlicet, et for- male. Primum ita nominatur, non quod sit corporeum, et materia phy- sica constans, sed vel quia est id circa quod intellectus negotiatur, ut illius veritatem deprehendat, quemadmodum artifex aliquis occupatur circa materiam, quam iuxta suae artis regulas elaborat: vel ratione eiusdem analogiae, ac similitudinis, quam habet cum materia; sicut enim illa est indifferens ad varias formas, a quibus informetur, ita hoc indifferens est ad varias scientias, et diversos habitus, a quibus attingatur et percipiatur: idem enim corpus humanum v. g. simul est obiectum Medicinae ut sanabile, Physicae ut naturale, et Geo- metriae ut extensum est. Obiectum autem formale est illa formalitas in obiecto materiali reperienda, quae ipsum determinat ad certam scien- tiam, et peculiarem habitum; ita quod eadem ratione ab altero habitu non percipiatur; sic naturalitas corporis humani determinat ipsum ad Physicam, sanabilitas ad Medicinam, mensurabilitas ad Geometriam. —
Iterum materiale obiectum dividitur in primarium, et secundarium. Primarium illud est, ad quod omnia, quae mediante isto habitu in- tellectus considerat, revocantur, vel quod est primum primitate per- fectionis, quia caeteris aliis longe nobilius est. Secundarium vero ap- pellatur illud, quod ad primarium ordinatur, vel quod eo ignobilius est. — Similiter obiectum formale dividitur in obiectum formale quod, et in obiectum formale quo. Primum est, quod terminat formaliter habitum, seu actum intellectus elicitum mediante habitu, estque illa obiecti materialis formalitas, quae per se et ratione sui attingitur a potentia, vel habitu, caetera vero ratione illius. Secundum vero est illa ratio, per quam obiectum materiale primo movet intellectum ad assentiendum obiecto; sic v. g. obiectum formale quod potentiae vi- sivae est color, quia ille per se et ratione sui ab oculo percipitur: obiectum vero formale quo est lux, qua mediante visus colores percipit. Quaerimus ergo quodnam sit obiectum tam materiale, quam for- male fidei, de quibus plura veniunt determinanda. Primum quidem, quodnam sit obiectum tam materiale, quam formale fidei Theologicae. Secundum, in quid ultimo resolvi debeat assensus fidei tamquam in motivum assensus. Tertium, an et qualiter omnia credenda invicem ordinentur, et in Symbolo contineantur. Quartum, utrum obiecta fidei ita necessario sint vera, ut nulla ratione quae falsa sunt a Deo re- velari possint, ut pro veris credantur. Quintum, utrum obiecta fidei debeant esse credibilia; et quae sint motiva eorum credibilitatis.
Quaestio I
QUODNAM SIT OBIECTUM MATERIALE FIDEI.
Notandum 1. Fidei nomen variam habere significationem tam in Scriptura, quam apud SS. Patres. Primo namque sumitur pro vera- citate in servandis promissis: sic ad Rom. 3. Numquid incredulitas illorum fidem evacuabit? absit, est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, etc. Qua ratione Christus Dominus Apocalyp. 1. dicitur testis fidelis, idest, verax: consonatque etymologia vocis, fides, quae de- ducitur a verbis fin, et dien, quia fit, quod dicitur, ut observat S. Au- gustinus, Epist. 19. ad S. Hieronymum ex Cicerone, lib. Offic. — Se- cundo, fides usurpatur pro fideli executione ministerii commissi: sic Isaia 11. de Messia venturo praenuntiatur: Erit fides cinctorium renum eius. Et iuxta hanc acceptionem, Lucae 12. Oeconomus appellatur fi- delis dispensator. Et idem cap. 16. Christus Dominus ait: Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est. — Tertio, usurpatur pro con- scientia, seu iudicio practico de agendis: quo sensu communiter ac- cipitur illud ad Rom. 14. Omne quod non est ex fide, idest (quod est contra dictamen conscientiae), peccatum est. — Quarto, accipitur inter- dum pro fiducia; sic Christus Matth. 8. Apostolos alloquens ait: Quid timidi estis modicae fidei? Ibi autem est sermo de Apostolis naufragium timentibus: at timor opponitur fiduciae: ac subinde ibi fides pro fiducia accipitur; hinc S. Iacobus monet fidelem orantem, ut po- stulet in fide nihil haesitans. Idque conformiter ad illud Marci 11. Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Quam utique fidei acceptionem genuinam esse volunt haeretici, usurpantes fidem christianam et iustificantem pro ipsa fiducia, qua quis credit sibi a Deo peccata condonari. — Quinto, fides interdum sumitur pro fidei obiecto, seu doctrina; sic Act. 6. dicitur: Multa etiam turba Sacerdotum obediebat fidei. Et Apocalypsis 2. Episcopo Ecclesiae Pergami dicitur: Tenes nomen meum, et non negasti fidem meam: hinc S. Athanasius ubi in Symbolo suo expressit, et declara- vit praecipuas veritates mysteriorum Trinitatis et Incarnationis, subdit: Haec est fides Catholica, quam nisi quisque fideliter, firmiterque crediderit, salus esse non poterit. — Sexto, magis proprie fides sumitur pro habitu, vel actu supernaturali intellectus, quo verita- tibus a Deo revelatis, propter ipsius revelationem, et auctoritatem certo quidem, sed inevidenter assentimur. Quo sensu Apostolus ad Hebraeos 11. fides sic describit: Est autem fides sperandarum sub- stantia rerum argumentum non apparentium. Quae descriptio fit per ipsius fidei proprietatem et effectum: fides namque est basis et fun- damentum spei, ideo enim certo speramus bona temporalia, quia per eam novimus a Deo nobis esse repromissa. Est pariter argumentum non apparentium, idest convictio et certissima persuasio earum re- rum, quae non videntur, neque sciuntur, neque creduntur aliunde, quam quia a Deo revelatae sunt. Hinc fides recte definiri potest; habitus, vel actus supernaturalis intellectus, quo firmiter, sed obscure assentimur iis, quae Deus revelavit sive immediate, sive mediate.
Notandum 2. Obiectum alicuius habitus vel scientiae esse vel ina- daequatum, vel adaequatum. Primum dicitur, quod tantum partialiter ab ipso habitu attingitur; sic corpus humanum dicitur obiectum ina- daequatum Physicae, quia dumtaxat est veluti pars corporis naturalis, circa quod tota Physica occupatur. Hoc autem iterum est duplex: nempe vel primarium ratione dignitatis; sic Deus dicitur obiectum primarium Metaphysicae, et anima rationalis censetur obiectum primarium Physicae, quatenus agit de homine; cetera namque sunt vel Deo, vel anima ignobiliora; vel secundarium, quatenus scilicet attin- gitur quidem ab habitu, sed non cum tanta nobilitate ac dignitate propter minorem sui perfectionem. Obiectum adaequatum illud dicitur, ad quod revocantur omnia quae per habitum attinguntur, et ad ipsum ordinantur. Possunt autem dupliciter ordinari, nimirum vel per ordi- nem intrinsecum, vel dumtaxat per extrinsecum. Priori modo sic di- cuntur ordinari, quando videlicet omnes actus, qui eliciuntur mediante habitu, sic versantur circa huiusmodi obiectum, ut in sua entitate, seu in modo intrinseco tendendi in ista obiecta, dicant etiam ordinem, et respectum intrinsecum ad obiectum attributionis; quemadmodum v.g. omnes creaturae, quae videntur in Verbo ab intellectu beatifico, sic ab eo percipiuntur, ut cum eis Deus ipse videatur: vel sic ordinari pos- sunt illa obiecta, ut tamen etiam possint attingi per actus, qui vel nullum ex se dicant ordinem ad obiectum attributionis; sic v. g. licet cognitio, qua Medicus investigat naturam, et virtutem alicuius plantae, conducere possit ad sanitatem infirmo restituendam, tamen non sic ad id ordinatur, quin etiam possit ob alium finem, ad quem illius plantae natura et virtus deservire posset: illa quippe cognitio solum repra- sentat naturam, et virtutem plantae, quae ex se indifferens est, ut or- dinetur et applicetur ad sanitatem hominis, vel ad alium finem, ad quem posset ordinari; unde illa ordinatio est potius extrinseca, ex parte videlicet habentis illam cognitionem, non vero intrinseca, et ex parte illius cognitionis. Quaeritur ergo utrum Deus, vel aliud a Deo sit obiectum adaequatum attributionis fidei, ita quod omnes ipsius actus necessario dicant ordinem ad Deum, nec possint per fidem at- tingi, quin pariter Deus ab eo actu percipiatur.
Notandum 3. Deum per ordinem ad fidem, variis modis posse considerari: Primo quidem, sub ratione Deitatis, seu divinae essen- tiae, quatenus videlicet illa est fons et origo non solum omnium di- vinarum perfectionum, sed etiam omnium prorsus entium creatorum, quae ab ipso entitatis Oceano, quasi fluvioli quidam emanant, et in eam velut in suum finem refluunt ac ordinantur. Secundo, sub ratione supremi Domini, quatenus videlicet auctoritatem habet in omnia prorsus entia creata, quae ipsi ad nutum debent obsequi. Tertio, sub ratione prima veritatis, idque tripliciter: nimirum, vel in essendo, vel in cognoscendo, vel in dicendo; triplex enim distinguitur veritas: prima quidem in essendo, quae est ipsamet infinita Dei entitas omnimodam ac realissimam entis infiniti rationem ab aeterno sibi vindicans; ratione cuius dicitur verus Deus, idest, veram habens Deitatem, et distinguitur a falsis et ementitis Diis. Veritas in cognoscendo est ipsa summa et infinita Dei sapientia, qua res cognoscit ut sunt in se, ita ut impossibile sit illum in earum apprehensione ullatenus decipi. Denique veritas in dicendo, seu revelando, quae in nobis est virtus moralis, seu propensio, et inclinatio ad dicendum verum; in Deo autem est summa illius inclinatio ad dicendum verum in iis omnibus, quae vel per se, vel per alios enuntiat, ita ut neminem possit fallere; quae quidem inclinatio etiam veracitas appellatur.
Ex hac autem multiplici Dei consideratione, varia exsurgit Auctorum sententia de obiecto formali fidei. Aliqui enim cum Aureolo nostro volunt Deum esse obiectum formale fidei sub ratione Deitatis. Nonnulli cum Guillelmo Parisiensi, Tract. De Fide, existimant Deum esse obiectum ipsius fidei, sub ratione Domini, seu quatenus praecipit aliquid, licet inevidens, esse firmiter credendum. Caeteri vero volunt Deum assignari obiectum fidei sub ratione prima veritatis, idque vel in essendo, vel in cognoscendo, vel in dicendo.
Quatuor igitur maxime occurrunt hic determinanda: Primum quidem, quodnam sit obiectum adaequatum attributionis fidei. Secundum, an Deus sit obiectum primarium, et magis praecipuum, idque vel sub ratione Deitatis, vel sub ratione Redemptoris, ac Salvatoris. Tertium, utrum Deus censeri possit obiectum formale fidei, sub ratione primae veritatis in essendo. Quartum, quodnam sit obiectum formale sub quo, seu motivo fidei.
Conclusio prima. — OBIECTUM MATERIALE FIDEI DIVINAE GENERATIM ET ADAEQUATE SUMPTUM EST OMNE ENS REVELABILE A DEO. Ita Doctor in 3. dist. 23. num. 6. ubi ait: Teneri potest, quod sit una fides omnium credibilium, quia non respicit credibile sub propriis rationibus illorum, sed ut revelata sunt a Deo, et credit omnia revelata ab ipso tamquam vera esse, eodem habitu quo credit revelantem esse veracem.
Probatur autem Conclusio: Illud dicitur obiectum attributionis alicuius habitus, in quod omnes actus ab eodem habitu eliciendi directe et per se tendunt: sed omnes omnino actus fidei tendunt immediate et directe in ens revelabile a Deo: igitur, etc. Maior constat ex dictis in 2. Notabili. Minor etiam per se patet; nullus est enim fidei actus, qui directe non tendat in id quod a Deo revelatum est, idque non alia ratione, quam quia revelatum est a Deo, qui nec fallere, nec falli potest.
Deinde, illud est obiectum adaequatum attributionis alicuius habitus, circa quod operari potest: sed fides non potest operari, nisi circa obiectum revelatum a Deo, ut constabit infra: ergo necessum est, quod ens revelabile sit obiectum attributionis fidei. Patet: nam omnis materia, quae informari potest a ratione formali alicuius habitus, pertinet ad ipsius obiectum materiale, et sub eo comprehenditur: at omne ens revelabile potest informari testimonio divino, quod est obiectum formale fidei divinae.
- Denique, quamquam de facto omnia non solum obiecta, quae per divinam fidem percipiuntur, sed etiam omnes actus, qui eliciuntur per eam, ad Deum directe, vel saltem indirecte possint ordinari, attamen certum est, quod Deus possit plures veritates revelare per fidem cognoscendas, quae non magis ad Dei gloriam, aut notitiam ordinantur, quam illae veritates naturales, quas Philosophus speculatur. Fateor tamen Deum aliquo sensu posse dici obiectum adaequatum attributionis fidei, quatenus videlicet omnia, quae per divinam fidem percipiuntur, directe, vel indirecte, referuntur ad Dei notitiam. Siquidem omnia, quae divina fide creduntur, revera conferunt ad Dei essentiam vel perfectiones vel operationes perspicacius et evidentius manifestandas; enim vero in mysteriis, quae ad Divinitatem ipsam immediate spectant, res est aperta: similiter mysteria, quae ad Incarnationem Verbi pertinent, versantur circa Deum ut existentem et operantem in nostra humanitate: quae vero sermonem faciunt de Angelis et hominibus, etiam in Deum collineant; quippe Angeli et homines illius sunt imagines, servi, filii, et haeredes. Caetera denique ad Deum mediate vel immediate ordinantur, non solum tamquam ad finem ultimum, sed etiam ut per eorum cognitionem et notitiam, veluti facem praeférant ad Deum praestantius cognoscendum.
Dices. Fides versari non potest circa omne ens revelabile: igitur ens revelabile ut sic non est obiectum attributionis fidei. Consequentia patet: obiectum enim adaequatum alicuius habitus non debet ipsius habitus attingentiam et virtutem excedere. Probatur antecedens: fides enim non potest tendere, nisi in quod de facto revelatum est. Nam, inquit Apostolus, fides ex auditu: auditus autem per verbum Dei: suntne revelabilia, quae non sunt de facto revelata? igitur, etc.
Distinguo antecedens: fides non potest actu versari circa omne revelabile, transeat; virtute et aptitudine, nego. Fateor equidem non posse actum assensus elicere, nisi circa quae revelata sunt: tamen ipse fidei habitus ex se capax est, ut intellectum, cui inest, inclinet ad assensum cuiusvis revelabilis, ubi de eo revelatum tuerit. Consulto autem diximus potius ens revelabile esse obiectum attributionis fidei, quam ens revelatum, ut videlicet fidei virtutem et efficaciam explicaremus apertius, significaremusque tantam esse vim illius divinae virtutis, ut quamquam modo inclinet dumtaxat intellectum ad assentiendum determinatis articulis et definitionibus quibusdam, tamen ex se sufficiens est, ut intellectum inclinet et adiuret ad assentiendum infinitis syncategorematice propositionibus, si totidem successive per aeternitatem intellectui a Deo proponerentur et revelarentur. Hoc enim, inquit Doctor loco supra laudato, non excedit virtutem, nec capacitatem potentiae, aut habitus finiti.
Conclusio secunda. — DEUS EST OBIECTUM PRIMARIUM ET MAGIS PRAECIPUUM DIVINAE FIDEI IDQUE PRAECISE SUB RATIONE DEITATIS. Haec est Doctoris in 3. d. 23. num. 15. ubi ait: Oportet ponere fidem infusam propter firmum assensum, ut respiciat Deum pro obiecto primo, de quo sicut de obiecto formantur aliquae certitudes, quae eminentur in articulis mediatius vel immediatius, secundum quod ipsum sic est sic respiciunt. Dixerat prius num. 10. Sic Deus infudit nobis habitum fidei inclinantem intellectum nostrum in assensum articulorum, ita quod fides respiciat ipsum Deum, de quo formantur articuli, quibus sicut obiectis secundariis assentimus ⟦illegible: a few words appear lost in the scan here⟧ per ha-
Probatur prima pars Conclusionis: Primo quidem ex Scriptura sacra, quae diserte significat fidem in Deum tendere, ac praecipue circa ipsum versari; hinc appellatur fides Dei: monet namque Christus Marci 11. Habete fidem Dei. Quapropter S. Paulus 1. ad Thessal. ait: Fides vestra, quae est ad Deum: unde ad Hebr. 11. monet: accedentem ad Deum oportet credere quia est: quibus verbis significat primum fidei actum maxime tendere in Dei existentiam: quod utique praeclare docet S. Augustinus, lib. 1. De Civit. Dei, c. 29. Fidei primum et maximum officium est, ut in verum Deum credatur: quibus omnibus apparet fidem in Deum tendere tamquam in primarium ac praecipuum obiectum, ad quod caetera quae illa percipit ordinantur ac referuntur, non solum in ratione entis, sed etiam in ratione obiecti credibilis. — Deinde, illud censetur alicuius scientiae aut habitus praecipuum obiectum, quod in praecipuis conclusionibus aut articulis et sanctionibus habet rationem subiecti: at ita est de Deo respectu fidei; enimvero constat Deum, ut Unum, Trinum, Creatorem, Redemptorem, etc. esse subiectum in praecipuis fidei articulis: igitur, etc. — Denique, illud dici debet praecipuum obiectum alicuius habitus intellectivi, ad cuius praestantiorem cognitionem ea omnia revocantur quae per illum habitum cognoscuntur ab intellectu: omnia quae per divinam fidem innotescunt eo referuntur, ut cognoscamus quis, qualis, et quantus sit Deus in se, et qua ratione eum colere, ac in eum tendere debemus, ut eius aeterna felicitate donemur: igitur Deus revera est praecipuum fidei obiectum.
Probatur etiam secunda pars, nempe quod Deus sub ratione Deitatis habeat rationem obiecti fidei; non vero sub ratione alicuius extrinsecae denominationis, puta Redemptoris, Sanctificatoris, aut Glorificatoris: Tum quia idem est obiectum Theologiae, ac fidei divinae, inquit Doctor in Prologo q. 3. quaestiuncula 2. laterali n. T. siquidem Theologia maxime fidei principiis ac lumine nititur, et utraque circa Deum, ut Deus est, tendit, quamquam diversimode; nam fides tendit in Deum per simplicem assensum, quem exhibet rebus a Deo revelatis, Theologia vero per illationem, quam elicit ex ipsa Dei notitia accepta per fidem, quae est veluti ipsius Theologiae ad Deum manuductio: tum quia Deus censeri debet obiectum adaequatum fidei secundum eam rationem, quae primario et principaliter per fidem intenditur: sed Deus prius intenditur sub ratione Deitatis, quam sub qualibet alia ratione: igitur censeri debet obiectum adaequatum fidei sub ratione Deitatis. Maior constat. Minor probatur: plures sunt perfectionum ordines in Deo, quarum quaedam sunt omnino intrinsecae, ut esse unum, trinum, bonum, etc. aliae vero etiam extrinsecae, ut esse de facto Creatorem, Iustificatorem, et Glorificatorem: sed prior ordo divinarum perfectionum, quae maxime Dei entitatem ac Divinitatem instituunt ac illustrant, per fidem prius attingitur, quam perfectiones posterioris ordinis, siquidem divina fides in Deum fertur, primo quatenus Deus est, idque primo de Deo credit, quod in ipso prius est credibile: at perfectiones prioris ordinis sicut sunt priores in esse rei, quia prius est rem absolutam esse se- cundum se, quam per ordinem ad aliud, ita sunt priores secundum rationem credibilis, nam ratio credibilis sequitur ad rei veritatem, veritas autem ad entitatem: igitur cum Deus sit prior secundum ra- tionem Divinitatis, quam sub quavis alia ratione, etiam est prius at- tingibilis per fidem, et consequenter sub ratione Divinitatis obiectum adaequatum fidei.
Obiicies 1. Tam Christi humanitas censeri debet obiectum fidei, quam Divinitas: igitur haec non est fidei obiectum adaequatum. Probatur antecedens ex illo Ioan. 17. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Quae verba non solum sunt intelligenda de cognitione beatifica, sed etiam de notitia fidei, cui concordat illud Ioan. 20. Haec autem scripta sunt, ut credatis, quia Iesus est Christus Filius Dei, et ut cre- dentes vitam habeatis in nomine eius. Hinc ipsemet Christus Dominus Ioann. 14. monebat: Creditis in Deum, et in me credite. Igitur tam humanitas Christi Domini spectat ad obiectum fidei, quam Divinitas.
Nego antecedens, et ad eius probationem dico, ex his divinis oraculis solum elici, quod Christi humanitas proximius spectet ad obiectum fidei adaequatum, quam caetera quaeque creata, quae sub obiecto fidei comprehenduntur, tum propter intimiorem sui cum Divinitate coniun- ctionem, tum quia primum et praecipuum est medium nostrae salutis, et potissimum Dei in homines beneficium: unde sequitur eam perti- nere ad fidem tantum secundario, sicut caetera beneficia Dei, et sicut alia media nobis collata ad salutem, scilicet ut ex eius cognitione melius innotescat summa Dei erga nos bonitas et misericordia. Hinc stolide Calvinus Doctores scholasticos arguit, quasi in divinas Scri- pturas aperte militarent, cum asserunt Deum esse primarium fidei obiectum non item Christum, quem, inquit, contra divina oracula ab obiecto fidei secernunt, et excludunt; quod quam calumniosum sit, aperte constat; siquidem Christum Dominum veluti primarium inter secun- daria fidei obiecta censendum esse non abnuimus; ita quod fides prius in Deum ut Deus est, quam in Deum ut homo est intellectum hu- manum dirigat, quod utique a mente ipsius Christi Domini non est alienum; siquidem ex mox laudatis oraculis et aliis similibus constat Christum insinuasse fidem prius esse dirigendam in Deum, quam in seipsum.
Obiicies 2. Omnis scientia et habitus intellectivus supponit de suo subiecto, aut obiecto quod sit, et quid sit, ut docet Arist. lib. 1 Posteriorum: sed fides est habitus intellectivus: igitur supponit Dei existentiam et essentiam, et consequenter supponit Deum sub ratione Divinitatis, ac proinde sub ea ratione circa Deum non occupatur, nec in eum tendit.
Respondeo. 1. Negari potest maiorem universaliter loquendo; nec enim illa praenotio de subiecto et obiecto, quod sit, exigitur ab Arist. ad omnem prorsus scientiam et habitum intellecti- vum, sed tantum ad demonstrationem perfectissimam, qua prima pro- prietas demonstratur de sua essentia; plures enim sunt demonstratio- nes, quibus ipsa subiecti aut obiecti existentia probatur saltem a posteriori; cognitio vero distincta illius essentiae potius intenditur, quam supponatur per scientiam: unde maior generaliter loquendo non est vera.
Respondeo 2. Distinguendo maiorem: omnis habitus intellectivus supponit obiectum suum, tam quoad an sit, quam quoad quid sit, quando obiectum concurrit ad illius productionem una cum intellectu, concedo: secus, nego. Similiter distincta minore, neganda est consequentia: fides enim cum sit habitus divinitus infusus, ut di- cemus intra, a solo Deo producitur, ut causa efficiens, non vero par- tim ab intellectu, partim a Deo, ut obiecto: et subinde non debet supponere Dei essentiam et existentiam, sed circa utramque legitime occupatur.
Obiicies 3. Plurima sub fidei cadunt, et per illam certo credun- tur, quae nulla ratione ordinari possunt ad praestantiorem Dei notitiam, aut eius gloriam manifestandam, puta quod Tobias habuerit canem, quodque canis iste quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat, ut legimus Tobiae 11: igitur Deus censeri non potest obie- ctum adaequatum fidei sub ratione Divinitatis.
Nego antecedens. Et ad eius probationem dico historiam illam canis Tobiae, et similia ordinari ad Deum, tum quia conducunt ad manifestandam veracita- tem Dei, quae nec in re levissima decipere potest: cum enim fides Deum in omnibus veracem profiteatur, et eius veritati in dicendo ma- xime innitatur, hinc quidquid illa percipit absolute, in Deum ordi- nat: hic enim est virtualis fidei discursus: Quidquid Deus dicit est verum: sed Deus mediante saltem scriptore Canonico libri Tobiae dixit ipsum Tobiam habuisse canem: igitur id verum est. Id etiam con- ducit ad commendandam eximiam Dei bonitatem erga sibi fideles clientes, qualis erat Tobias: cuius historiae gratissima aliqua pars fuit adventus ille canis praecedentis et nuntiantis accessum Tobiae iunioris, a cauda gestientis. Conducit denique ad significandam sa- pientem illam divinae Providentiae ordinationem, qua post varias ae- rumnas, diversasque probationes ac tribulationes prosperitatem in- ducit, et laetitiam non solum in maximis, sed etiam in minimis ubertim effundit. Caetera, quae possent adversus hanc Conclusionem obiici, iam expensa sunt, et dissoluta in supra laudata Quaestione proemiali nostrae Theologiae. Ideo sit
Conclusio tertia. Deus sub ratione primae veritatis in essendo est obiectum formale fidei divinae.
Probatur. Illud est obiectum formale, a quo specificatur, et per quod ab aliis habitibus distinguitur: at fides versatur circa Dei ve- ritatem in essendo, et per eam distinguitur ab aliis habitibus intelle- ctualibus: igitur, etc. Maior constat. Minor probatur quantum ad pri- mam partem auctoritate S. Dionysii, lib. De divinis nominibus, c. 1. ubi ait: Fides est circa simplicem et semper existentem veritatem: sed veritas simplex et semper existens non est alia quam ipsa Dei ve- ritas in essendo: igitur, etc. Probatur etiam quantum ad secundam: Deus enim sub alia ratione est obiectum fidei, quam spei ac charitatis: sed est obiectum spei ut fidelis, charitatis vero ut summe bonus: igitur debet etiam esse obiectum fidei ut summe verus. Confirmatur: si Deus sub aliqua alia ratione censeri posset obiectum fidei, maxime, ut volunt plurimi ex nostris, sub ratione prima veritatis in cognoscendo, et dicendo: sed id non videtur admittendum: tum quia obie- ctum formale unius habitus debet esse unum: sed veritas Dei in co- gnoscendo et revelando non est quid unum; siquidem veritas Dei in cognoscendo est ipsius perfectio intrinseca realissima et omnino di- vina; veritas autem in dicendo seu revelando est quid extrinsecum, contingens, et respectus rationis: tum quia obiectum formale habitus realis debet etiam esse reale, seu, inquit Doctor in 3. dist. 23. n. 6., Ratio formalis habitus non est ratio vel ens rationis: sed esse revelatum Deum esse Trinum et Unum, non dicit ultra Deum Tri- num et Unum, nisi respectum rationis, sicut esse cognitum, non dicit nisi respectum rationis ultra rem quae cognoscitur: igitur assensio Deo trino quia revelationi, formalis ratio obiecti, cui assentio per ha- bitum realem est ens rationis, quod est inconveniens, cum habitus realis habeat obiectum formale reale, sicut potentia realis obiectum formale reale: igitur revelari passive, cum sit res rationis, non potest esse for- malis ratio tendendi in hoc Deus est trinus et unus: tum denique quia obiectum formale debet esse aliquid intrinsecum obiecto mate- riali: sed veritas Dei, seu revelatio divina, non est quid intrinsecum Deo, neque divina perfectio afficiens illius essentiam: igitur, etc.
Dices 1. Illud est obiectum formale fidei, in quod ipsa resolvitur, seu quod est ratio, propter quam credimus Deo: sed ratio, propter quam Deo revelanti credimus, non est ipsa veritas Dei in essendo, sed veracitas seu veritas in dicendo: igitur Deus sub ratione primae veritatis in essendo non est obiectum formale fidei.
Distinguo maiorem. Est obiectum formale motivum, et respectu credentis, concedo: specificativum, et respectu fidei, nego. Obiectum enim formale speci- ficativum, et motivum in hoc discrepant, quod primum maxime spectet ad habitum, qui circa ipsum versatur; motivum autem ad facultatem et potentiam, quae per habitum in obiectum tendit; hinc obiec- tum specificativum debet esse quid intrinsecum obiecto materiali; motivum autem potest esse quid extrinsecum; quippe id omne potest habere rationem obiecti motivi, quod facultatem pellicere potest, ut occupetur circa obiectum.
Dices 2. Fides est habitus practicus; non enim ordinatur dumtaxat ad verum supernaturale cognoscendum; sed etiam ad illud amandum, et bonis operibus obtinendum; fides enim sine operibus mortua est, ait S. Iacobus: igitur debet habere obiec- tum practicum et operabile: at Deus sub ratione primae veritatis in cognoscendo non est obiectum practicum: igitur sub hac ratione non est obiectum fidei.
Nego minorem. Deus enim, ut prima veritas, non solum repraesentatur per fidem ut obiectum speculabile, sed etiam ut practicum; quia ut obie- ctum aliquod censeatur practicum, non est necesse, quod sit a nobis operabile, sed sufficit, quod a nobis possit obtineri, et quod ex illo tamquam ex prima regula omnis morum rectitudinis ac probitatis de- sumi possit ratio agendorum: hac autem ratione Deus, ut prima veritas in essendo, spectari potest, ut sic enim est noster finis ultimus, ex
Conclusio quarta. — OBIECTUM FORMALE QUO, SEU RATIO FORMALIS QUA FIDES IN DEUM TENDIT, EST VERITAS DEI NON SOLUM IN DICENCENDO, SED ETIAM IN COGNOSCENDO. Haec videtur esse conformior menti Doctoris in 3. distinct. 23. ubi ait:
Potest dici, quod fides acquisita similis est in aliquo fidei infusae, imo in multis. Nam sicut fides acquisita assentit, vel credit dicto alicuius, quia credit veracitati asserentis illud esse verum, sic fides infusa assentit alicui revelato, quia credit Deo, vel veraci- tati Dei asserenti illud. Et quia quod Deus asserit supernaturaliter revelat, ideo fides assentiens illi revelato, quia assentit veraci- tati revelantis, est habitus supernaturalis: revelat autem credibi- lia, quando infundit habitum: et hoc modo dicendo, fides non habet certitudinem ex obiecto, sed ex veracitate testis, scilicet Dei.
Quibus Doctor significat veritatem divinam esse motivum, seu ra- tionem sub qua fides in Deum tendit, ita quod quantumcumque Deus esset prima veritas in essendo, tamen in eum fides non tenderet, nisi pariter esset prima veritas in cognoscendo et dicendo, quae neminem fallere potest.
Probatur autem Conclusio: Sub ea ratione fides circa Deum oc- cupatur, sub qua Deus movet intellectum creatum, ut assensum prae- beat revelatis: at id Deus praestat per utramque veritatem, in cogno- scendo et dicendo. Probatur: sub ea namque ratione intellectum creatum allicit, ut assentiatur rebus revelatis, sub qua apprehenditur omnino verax et infallibilis in proponendo et revelando: sed ad id necessum est, quod cognoscatur ut prima veritas in cognoscendo et dicendo: haec enim utraque veritas necessario praerequirit, ut intelle- ctus absque ulla hesitatione, aut erroris et deceptionis formidine, assensum praebeat rebus revelatis: etenim si alterutra desit, dubius haerebit intellectus circa res propositas: quantumvis enim Deus sit verax, et habeat propensionem ad dicendum verum, si intellectus in- certus sit de eius infinita sapientia, ac infallibili apprehensione eorum quae cognoscit, anceps erit, an id quod Deus proponit sit reipsa ve- rum, non secus, ac quantumvis noverit hominem veracem, tamen quoniam propter limitatam eius intelligendi facultatem, plerumque errori subiacet; et res aliter quam sint apprehendit, inde fit, quod non ita firmiter credat id esse verum, quod ab homine proponitur: igitur quemadmodum necesse est, quod certo noverit intellectus Deum non posse fallere quemquam, quoniam est infinitus bonus et verax, ita opus est, ut etiam noverit eum non posse falli, quia summe sapiens, ut hac utraque concurrente notitia firmum assensum praebeat rebus revelatis.
Confirmatur: ut testimonium Dei sit ratio formalis sub qua credit fides, debet apparere omnino infallibile: at ita apparere non po- test, nisi Deus apprehendatur ut prima veritas tam in dicendo, quam in cognoscendo: igitur, etc. Maior constat; cum enim fides sit omnino infallibilis, etiam niti debet motivo omnino infallibili. Minor vero pro- batur: ut testimonium Dei sit omnino infallibile, non sufficit, quod Deus non possit fallere in dicendo, sed insuper requiritur, quod non possit falli in cognoscendo; ille enim qui potest falli in cognoscendo, potest etiam alios fallere, si non ex malitia, saltem ex ignorantia: igitur ad hanc divinam infallibilitatem adstruendam tam necessum est, quod Deus cognoscatur ut verus et infinite sapiens in cognoscendo, quam verax et summe bonus in dicendo.
Dices 1. Diversorum habituum debet esse diversum obiectum quo, seu diversa ratio sub qua tendunt in suum obiectum: at fides et Prophetia sunt distincti habitus, et subinde diversae sunt illarum rationes, quibus tendunt in obiectum: sed Prophetia tendit in Deum, ut in primam veritatem infallibilem in cognoscendo et revelando: igitur sub hac ratione fides in eum tendere nequit.
Distinguo minorem: Prophetia tendit in primam veritatem infallibilem in cognoscendo, et dicendo eo modo quo fides, nego: alio, concedo. Fides enim tendit quidem in primam veritatem, sed modo inevidenti et obscuro, ita quod si obiecti manifestatio fieret evidenter, assensus qui fieret illi obiecto proposito non esset actus fidei, sed vel scientiae, vel alterius habitus. Prophetia autem indifferenter se habet ad obscuram, vel evi- dentem obiecti propositionem. Hinc est quod etsi fides in Christo Do- mino locum non habuerit, tamen in eo fuit Prophetiae donum. His adde quod Prophetia et fides varias aliunde habeant differentias; Prophetia namque conceditur solum ad illustrationem intellectus, fides vero etiam ad piam voluntatis motionem ordinatur: fides respicit aliquid aeternum, et si quaedam temporalia contempletur, puta mysterium Incarnationis, illa dumtaxat respicit, quatenus eis subest aliquid aeter- num, nempe quatenus Deus est incarnatus, crucifixus, mortuus, etc. Item fides maxime ordinatur ad propriam sanctificationem subiecti: Prophetia vero tendit in temporalia, et ad sanctificationem aliorum;
Dices 2. Obiectum formale quo, sicut et quod, debet esse quid unum; at ut dictum est supra, veritas Dei in cognoscendo, et dicendo, non est quid unum, quippe cum una sit aeterna, alia vero temporalis, una Dei intrinseca, altera vero extrinseca: igitur censeri non potest obiectum formale quo, seu ratio sub qua moveatur intellectus ad assentiendum rebus revelatis.
Distinguo maiorem: Debet esse quid unum in ra- tione entis, seu secundum entitatem, nego: in ratione obiecti moventis, seu secundum formalitatem motivi, concedo. Minorem similiter di- stinguo: divinae veritates in cognoscendo et dicendo non sunt quid unum penes entitatem, concedo: penes rationem motivi, nego. Quemadmodum enim idem actus potest tendere in duos fines partiales, et assensus conclusionis elici propter duos assensus praemissarum, et duas earum veritates, et sicut unus actus fidei humana exerceri potest propter testi- moniis duarum personarum, ita ut ab utraque partialiter pendeat; sic unus, et idem actus fidei divinae pendere potest a duobus motivis par- tialiter ad ipsum concurrentibus: unde quamquam divina veritas in dicendo et revelando non sit quid unum secundum entitatem, tamen quia utriusque notitia praesupponi debet tamquam conditio sine qua non eliceretur assensus fidei, idcirco invicem conveniunt in unitate motivi.
Dices 3. Si veritas Dei in dicendo esset obiectum formale mo- tivum fidei, maxime vel quatenus est revelatio activa ex parte Dei, vel prout est revelatio passiva ex parte credentis: sed neutrum diei potest. Non quidem primum, quia ratio formalis sub qua debet esse intrinseca obiecto formali quo: nam in omni scientia ratio assen- tiendi alicui conclusioni est ipsa eius conclusionis veritas intrinseca: revelatio autem activa, cum sit relatio Dei ad extra, non est aliquid intrinsecum Deo revelanti, nec obiectis revelatis. Non etiam secundum, cum enim revelatio passiva sit mera denominatio extrinseca, et re- spectus rationis, sequeretur motivam fidei divinae esse ens rationis, ac subinde fidem nostram fundari in ente rationis.
Nego minorem, et ad eius probationem dico, rationem formalem sub qua fidei esse ipsam revelationem activam, seu ex parte Dei manifestantis veritates spectantes ad fidem; siquidem tota ratio cur assentimur rebus reve- latis est quia Deus, qui infallibilis et verax est in dicendo, huius- modi veritates credendas proposuit ac revelavit. Unde quamquam ratio formalis sub qua in scientiis debeat esse intrinseca conclusioni, quia scilicet assensus scientificus fit propter evidentiam ipsius con- clusionis elicitae ex praemissis evidenter notis; tamen secus est in fide, quae non movet ad assensum nisi propter testimonium extrinsecum dicentis.
Quaestio II: In quid fieri debeat nostrae fidei resolutio, tamquam in motivum certum et infallibile, tam propositionis credendorum, quam assensus nostri.
Notandum 1. Quod sicut ad actum fidei eliciendum duo concur- runt: unum quidem praesuppositive, et aliud formaliter, nempe pro- positio ac revelatio mysteriorum credendorum, et actus ipsius fidei, quem rebus propositis praebent fideles, ita etiam duplex distingui potest fidei resolutio: una quidem, quae fiat praecise quoad solam pro- positionem et revelationem credendorum, per quam nimirum respon- deri potest ad interrogationem, quare credamus, hoc vel illud esse a Deo revelatum; altera vero ut quoad assensum, per quam respondemus ad interrogationem, quare Deo mysteria revelanti assentiamur. De utraque autem fidei resolutione agendum est in praesenti.
Notandum 2. Ex obiectis, quae proponuntur intellectui, eumque movent ad assensum, quaedam esse per se evidentia, quorum obiectum formale motivum est ipsa eorum evidentia: haec enim immediate mo- vet intellectum ad sui assensum: alia vero secundum se nobis ine- videntia, quibus ideirco assentimur dumtaxat propter aliquid motivum ab eis obiectis distinctum. Unde ratio formalis motiva obiecti est res intrinseca obiecto, quando scilicet est evidens, vel extrinseca, dum est inevidens; ea enim est intellectus nativa propensio ad res, ut nulli obiecto assentiatur, nisi quatenus illius veritatem deprehendit, vel per ipsummet obiec- tum, vel per aliud cum quo necessariam ali- quam habet connexionem. — Porro motivum formale extrinsecum, quo allicitur intellectus, ut assentiatur alicui obiecto, est duplex: nam quandoque habet connaturalem connexionem cum obiecto materiali, ut fit dum cognoscimus effectus per causas, aut causas per effectus: hoc enim medium est aliquo modo intrinsecum rei cognitae propter naturalem et necessariam connexionem effectus cum causa, et causae cum effectu. Interdum vero motivum istud est omnino extrinsecum obiecto materiali, nec ullam cum eo habet connexionem naturalem, sed dumtaxat moralem, sicut accidit quoties alicui propositioni asen- timur propter solum testimonium alterius. Insuper advertendum est, quod quando cognoscimus aliqua obiecta nobis per se evidentia, huius cognitionis obiec- tum formale motivum est aliquid unum eadem ra- tione, qua res cognita est una; secus autem quando medium est distinctum a re cognita; dum enim credo v. gr. aliquid esse verum, quia Petrus id testatur, ratio me movens ad istum assensum est partim quia novi Petrum hominem esse veracem, partim quia novi eum hoc dixisse: quantumvis enim crederem non esse veracem; si tamen mihi compertum esset eum hoc dixisse: aut e contra, si noverim eum hoc dixisse, nec tamen credam eum esse veracem, illud certe, quod mihi per eum proponitur, pro certo ac indubitato non erit.
Notandum 3. Ecclesiam esse congregationem omnium Fidelium sub Christo Domino eius invisibili capite, et Romano Pontifice illius capite visibili, Christi Domini Vicario, ac Petri successore: quae con- siderari potest dupliciter secundum eius duplicem statum, nempe vel primitivum, vel successivum; scilicet vel pro tempore Christi et Apo- stolorum, qua ratione Apoe. 21. vocatur Ecclesia primitiva: vel pro tempore immediate subsequente, et perseveraturo usque ad finem mundi, qua ratione Ecclesia praesentis temporis, et usque ad saeculi consummationem, dicetur fundata supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, ut scribit Paulus ad Ephes. 2. Rursus considerari potest Ecclesia, vel quatenus est congregatio omnium Fidelium toto orbe dispersorum, constans plu- ribus viris summa doctrina et vitae sanctimonia illustribus, quaeque iam a Christi temporibus semper in eadem fide sine ulla minima mu- tatione, non obstantibus Paganorum, Tyrannorum, Haereticorum oppugnationibus, constantissime per tot saecula hactenus perseverat. Quod sane constat fieri non posse nisi divina interveniente virtute; qualiter enim tot, ac tam varii homines tanto invicem intervallo divisi, tantaque animorum diversitate discrepantes, ita concorditer ac constanter circa eadem mysteria prorsus inevidentia, et naturales hu- mani genii vires excedentia convenirent invicem ac consentirent, nisi divina aliqua virtute ad id moverentur? maxime cum experientia con- stet omnes alias Sectas, falsis opinionibus deditas statim in varias divisiones abire, et tacite extingui. Secundo, considerari potest Ec- clesia, prout infallibiliter a Spiritu S. regitur, et propter eius divinam assistentiam, non potest errare in suis dogmatibus, et fidei decretis. Hinc duplex exurgit Ecclesiae auctoritas in proponendis fidei mysteriis, quarum una censeri potest politica et civilis; quae maxime oritur ex veracitate tot hominum sapientia ac sanctitate, et consequenter fidei dignitate pollentium. Qua ratione S. Augustinus in lib. Contra Epistolam Fundamenti, cap. 4. inter praecipua motiva, quae ipsum intra Ecclesiae sinum detinebant, et ad praebendum assensum rebus ab ea propositis pellicebant, numerat sapientiam Doctorum, consensum po- pulorum, vim miraculorum, antiquitatem, et perpetuum Pontificum successionem, etc. Alia autem auctoritas Ecclesia censetur divina et infallibilis, quae ipsi convenit, quatenus est organum et instrumentum Spiritus sancti, per quod ipse sua promit oracula, ipsique perpetuo assistit, iuxta illam Christi Domini promissionem: Spiritus Patris ve- stri loquitur in coelis. Matth. 10. Hinc Apostoli decernentes non esse servanda legalia Actor. 17.1 aiunt: Visum est Spiritui Sancto, et nobis. His praelibatis, determinandum est quodnam sit istud motivum, seu principium certum ac infallibile, in quod fides nostra resolvi possit, tam quoad propositionem credendorum, quam quoad assensum praebendum rebus et obiec- tis revelatis ac propositis. Circa cuius re. solutionem tam multiplex ac varia est Auctorum sententia, ut pene quot sunt capita, tot sensus appareant. Imprimis namque Manichaei, ut refert S. Augustinus, lib. De utilitate credendi, cap. 1. docebant superstitiosum esse fidem ante rationem imperare, quasi nihil creden- dum sit, nisi quod ratio suaserit: quem utique errorem innovasse vi- detur Petrus Abailardus, qui, ut narrat S. Bernardus, Epist. 190. in primo limine Theologiae, vel potius stultilogiae suae, fidem definit aesti- mationem: quasi cuique in ea sentire, et loqui quae libeat, liceret: aut pendeant sub incerto iuris, ac in variis opinionibus nostrae fidei sa- cramenta, et non magis certa certitudine subsistant. Secunda sententia est Lutheranorum ac Calvinistarum asserentium ultimam resolutionem fidei nostrae, tam quoad propositionem credendorum, quam quoad as- sensum rebus propositis, fieri debere in solam Scripturam, aut inter- num motum Spiritus sancti cuilibet fideli specialiter assistentis, ut ex Scriptura sacra cognoscant, quid sit credendum. Tertia sententia eorum est, qui volunt illam resolutionem fieri in ipsummet divinae fidei ha- bitum, per quem apparent obiecta credenda. Quarta sententia est illorum, qui ultimam hanc resolutionem refundunt in auctoritatem Ecclesiae; qui quidem rursus varias in sententias scinduntur: Primo namque, Medina lib. 6. De recta fide, cap. 11. contendit fidem nostram ultimo niti divina auctoritate Ecclesiae. Secundo, Valentia qu. 1. p. 1. distinguens inter propositionem et definitionem rerum credendarum, dicit fidem resolvi in auctoritatem divinam, quae tribuitur Ecclesiae; propositionem vero in illius auctoritatem humanam et civilem. Tertio, Suarez disp. ⟦illegible: number⟧ sect. 8. distinguens inter resolutionem fidei quoad se, et quoad nos, ait fidem spectatam secundum ipsius na- turam resolvi in divinam auctoritatem Ecclesiae, spectatam vero quoad nos, resolvendam in ipsius Ecclesiae auctoritatem civilem et humanam. Quarto, De Lugo vult assensum fidei partim resolvi in auctoritatem divinam, partim vero in testimonium Ecclesiae, etc. Quarta sententia2 eorum est, qui asserunt ultimam resolutionem quoad propositionem et revelationem credendorum, necnon eorum assensum praebendum fide privata, fieri in revelationem specialem; ubi vero obiecta revelata credi debent fide Catholica, ut universali, tunc fides debet resolvi in ipsum Ecclesiae testimonium tam divinum, quam humanum. Ultima tandem sententia, qua communior et verior apparet, ac Subtilis Do- ctoris menti et doctrinae conformior, eorum est, qui docent ultimam fidei resolutionem fieri debere quoad propositionem et revelationem credendorum in ipsam auctoritatem Ecclesiae determinantis ac pro- ponentis hoc, vel illud esse a Deo revelatum; quantum vero ad as- sensum, quem fidelis praebet rebus ipsis revelatis, illam resolutionem fieri debere in veritatem divinam tam in cognoscendo, quam in di- cendo.
Conclusio prima. Humana ratio non est sufficiens fundamentum quo niti possit fides Christiana, ac subinde illa in eam non potest resolvi. Haec est de fide, maxime quantum ad priorem partem,
Probatur ex illo 1. ad Corinth. 2. Praedicatio nostra non est in persuasibiles humanae sapientiae verbis*, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Et ideo idem S. Paulus 2. ad Cor. 10. dicit oportere captivare intellectum in obsequium Christi: nulla autem esset captivitas intellectus, si illa tantum crederet, quae evidenter apparerent, et solum per naturalem rationem innotescerent. Eadem veritas apparet ex illis verbis Christi Domini Matth. 10. Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus (nempe mysteria fidei), et revelasti ea parvulis. Et cap. 12. idem Christus Dominus alloquens Petrum, qui eum Dei Filium esse contestatus fuerat, ait: Caro, et sanguis non revelavit tibi: ubi nomine carnis et sanguinis significat naturalem intellectus virtutem, et operationem.
Patet eadem veritas ex communi sententia SS. Patrum; maxime vero S. Dionysii, cap. 6. De divinis nominibus, ubi ait: Fides est stabilis credentium sedes, et simplex veritatis notio impersuasibili veritate certa. Hoc est, notio eorum, quae ratione naturali non possunt percipi, nec probari: unde egregie monet S. Nazianzenus Orat. 34. Fidem potius quam rationem sequamur. Et sanctus Hilarius *lib. 8. De Trinitate, circa medium. Maximum, inquit, fidei meritum, est sperare quod nescias. Quibus eleganter concinit sanctus Augustinus Tract. 4. in Ioan. ponderans illud Isaiae 7. Nisi credideritis, non intelligetis; ait enim: Credimus ut cognoseamus, non cognoscimus ut credamus ⟦illegible: attribution words garbled beyond recovery in scan⟧ Hom. 25. in Evangelium: fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.
Probatur etiam ratione: Si fides inniteretur humano ratiocinio, maxime vel evidenti, vel tantum probabili: sed neutrum dici potest. Non quidem primum, quia evidentia obiecti necessario allicit intellectum ad assensum: fides autem non ita necessitat, quia est libera, et liberrime suscipitur a voluntate; Nam, inquit S. Augustinus Hom. 26. in Ioan., caetera potest homo nolens: credere autem nonnisi volens: unde etiam mysteria fidei pro arbitrii libertate negari possunt, et ipsa fides reiici, ut constat non solum de infidelibus, qui fidem suscipere repugnant, et fiunt rebelles lumini, dum eis mysteria fidei nuntiantur, sed etiam exipsis haereticis, qui iam susceptam fidem abiiciunt, et pro sua libertate, aliqua fidei mysteria credere detrectant. Non etiam secundum: alioqui fidei assensus non esset firmus ac stabilis, sed dumtaxat fluctuans ac dubius, quod utique in Abailardo damnat S. Bernardus his verbis:
Si fluctuat fides, inanis est et spes nostra. Stulti ergo Martyres nostri, sustinentes tam acerba propter incerta, nec dubitantes sub dubio remunerationis praemio durum per exitum diuturnum inire exilium. Sed absit ut putemus in fide vel spe nostra aliquid, ut is putat, dubia aestimatione pendulum, et non magis totum, quod in ea est, certa ac solida veritate subnixum, oraculis et miraculis divinitus persuasum, stabilitum, et consecratum partu Virginis, sanguine Redemptoris, gloria Resurgentis. Testimonia ista credibilia tacta sunt nimis. Si quo nimis, ipse postremo Spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Vane ergo fidem quis audet dicere aestimationem, nisi qui Spi> ritum istum nondum accepit, qui Evangelium aut ignoret, aut fabulam putet? Scio cui credidi, et certus sum, clamat Apostolus; et tu mihi subsibilas: fides est aestimatio? Tu mihi ambiguum garris, quo nihil est certius? Sed Augustinus aliter, Fides, ait, non coniectando vel opinando, habetur in corde in quo est, ab eo cuius est, sed certa scientia, acclamante conscientia. Absit ergo, absit, ut hos fines fides habeat Christiana. Academicorum sint istae aestimationes, quorum est dubitare de omnibus, scire nihil. Ego vero securus in Magistri Gentium sententiam pergo, et scio quoniam non confundar. Placet mihi, fateor, illius de fide definitio, etsi iste etiam ipsam latenter insimulet. Fides est, ait, substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Substantia, inquit, rerum sperandarum, non inanium phantasiarum coniecturarum. Audis substantia, non licet tibi in fide dubitare, vel disputare pro libito, non hac illacque vagari per inania opinionum, per devia errorum. Substantiae nomine aliquid tibi certum, fixumque praefigitur. Certis clauderis finibus, certis limitibus coaretaris. Non est enim fides aestimatio, sed certitudo
Haec S. Bernardus.
Obiiciebat Abailardus illud Ecclesiastici 19. Qui cito credit, levis est corde: sed cito credere est fidem adhibere rei propositae ante manifestam illius evidentiam, et veritatem compertam per ratiocinium: igitur maxime humano testimonio nititur. — Respondeo, sensum litteralem illius oraculi intelligendum esse de fide humana, nempe quod non sit adhibenda nisi cum prudenti deliberatione, quippe cum nitatur testimonio hominis, qui errori et mendacio obnoxius est; de hac enim humana fide loquitur Sapiens, utpote cum ibi agat de iis, qui taciles aures praebent alienam vitam vellicantibus ac carpentibus. Adde quod etiamsi oraculum istud intelligendum esset de fide divina, tantum significaret non esse tam cito, tamque tacite credendum dicenti se habere revelationem divinam, quando aliunde non constat per aliquod aliud testimonium hominem istud asserentem esse dignum cui credatur.
Obiicies 2. Alios Scripturae S. textus quibus significari videtur prius esse examinandum quid credi debeat. Sic Lucae 1. de Virgine dicitur, quod illa non leviter Angelo mysterium Incarnationis annuntianti crediderit, sed cogitabat qualis esset illa salutatio: sic istud 1. Thes. 5. Omnia probate, quod bonum est tenete: necnon et illud 1. Ioan. 4. Probate spiritus, an ex Deo sint. — Respondeo ad primum, B. Virginem prudenter quidem examinasse, an qui loquebatur esset verus aut ementitus Dei nuntius, nec diu in ista dubitatione haesitavit, sed quemadmodum nec citius, ita nec tardius credidit, quam oportuit; et ideo eius fides commendatur ab Elisabetha ei dicente, Beata quae credidisti: non tamen credidit propter ullam rationem humanam, sed propter hoc divinum testimonium sibi ab Angelo propositum: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum: hoc enim ubi audivit Maria, statim respondit Angelo: fiat mihi secundum verbum tuum. Similiter ad alios textus dice, probandos quidem esse Spiritus si ex Deo sint, nec cito credendum esse iis, qui Prophetarum instar, aut Apostolorum aliquid ex parte Dei nuntiarent, praeter traditam ab Apostolis doctrinam, aut ab ecclesia probatam, ut facere solent omnes haeresiarchae: illi namque omnes Novatores probandi sunt, et ab eis sunt exigenda suae praetensa divina missionis ac delegationis indicia et signa, nempe vel miracula, vel secretorum revelatio, vel futurorum eventuum certa praedictio, etc.
Obiiciebat 3. Si absque evidenti ratione obiectis propositis credendum sit, consequens erit, quod plura credi poterunt contra manifestam rationem. sicque excusandi venient infideles, si nonnulla absurdissima contra manifestam rationem credant, quippe reponent se, contempta et abiecta sua ratione Deo credere: at id asserere videtur absurdum: igitur, etc. — Respondeo negando maiorem, dum enim negamus credendum esse propter evidentem rationis notitiam, non excludimus omnem omnino rationis usum in eliciendo fidei actum; necessaria namque est aliqua obiecti intelligentia et notitia prius quam ipsi fides adhibeatur: non quidem quatenus est in se, sed propter quod proponitur et offertur ad credendum; unde non essent excusandi infideles si crederent aliqua praeter ea, quae ipsis ab Ecclesia credenda proponuntur.
Conclusio secunda. — FIDES NON NITITUR SOLA SCRIPTURA SACRA, NEC INTERNO MOTU SPIRITUS SANCTI, ET CONSEQUENTER IN IPSA NON POTEST RESOLVI.
Probatur Conclusio primo quantum ad Scripturam sacram, quod nempe illa non sit regula sufficiens ad discernendum revelata a Deo ab iis quae ab ipso non revelantur: regula enim fidei certissima et infallibilis debet esse constantissima et omnino incorruptibilis; si enim corruptioni et alterationi sit obnoxia, nullus de regulatis per eam poterit esse certus et securus: sed Scriptura sacra alterationi et corruptioni subiacet, mutari namque potest, vel per additionem, vel per detractionem, vel per transmutationem voluntariam, ut fit ab haereticis, qui divinam Scripturam interpolant, sed etiam hominum ignorantia, imo et incuria, ut plerumque contingit apud Amanuenses, aut Typographos: hinc tot fuere sacrorum Bibliorum emendationes, et editiones, maxime vero Vulgatae non solum a Sixto V sed a Clemente VIII in multis emendata, quibus non obstantibus, Franciscus Lucas Theologus, et Decanus Cathedralis Ecclesiae Audomarensis, libellum edidit continentem plures lectionum varietates, quibus perfectior reddi possit ipsa Clementis editio, si accéderet alterius Romani Pontificis auctoritas: collectio autem illius Francisci Luca comprehendit quater mille et amplius loca, quae in Bibliis a Clemente porrectis ulterius possent emendari. Idipsum notabiliter patet in Codicibus Hebraeis et Graecis.
Deinde, si Scriptura sacra per se sufficeret ad discernendum revelata a non revelatis, etiam sufficiens esset ad dirimendas omnes circa fidem controversias: sed ad id non est ex se sola sufficiens, quippe cum ipsa nec aperiat quinam sint libri Canonici, sunt enim integri libri, quos uti spurios respuunt Haeretici Lutherani et Calvinistae, puta librum Tobias, Iudith, Sapientiam, Ecclesiasticum, Machabaeorum; imo ex receptis libris Canonicis non solum plurimi versus, sed etiam prolixa capita ab eis exploduntur. Nam in lib. Daniel. c. 3. habentur continui 67 versiculi, quos omnes illi expungunt; habentur praeterea integra et prolixa capita 13. et 14. comprehendentia Susannae, et Draconis Beli, et carceris Danielis, et translativas Annae Prophetae historias, quas illi non admittunt, quatenus nullo possunt ipsius Scripturae testimonio praefati libri, versiculi, ac capituli improbentur. Denique plurimos complectitur pugnantes invicem textus, qui non ita facile per eamdem conciliari posse videntur: sic Ioan. 10. Christus Dominus ait: Pater maior me est. et cap. 14. idem testatur, Ego et Pater unum sumus.
Reponunt haeretici, textus pugnantes, sic ut intellectu difficiles, explicari ac conciliari per alios. — Verum, quamvis ingenue fatear plurimos Scripturarum textus sic posse per alios explicari ac conciliari, tamen attamen plurium interpretationem et conciliationem esse aliunde, quam ab ipsa Scriptura petendam, quod maxime constat de textibus non laudatis ex Evangelio S. Ioannis: cum enim olim Ariani in Christi Domini Divinitatem inveherentur, obiciebant priorem textum, respondebant Catholici cum S. Athanasio, quod Christus esset aequalis Patri secundam Divinitatem ⟦illegible: closing clause garbled beyond recovery, apparently contrasting a lesser estate according to His human humility⟧. Cum autem Catholici posteriorem textum Arianis obiecerunt, hi reponebant illum esse intelligendum de unitate non Divinae essentiae, sed conformitatis voluntatum et affectuum. Quam itaque confirmationem explicabant ex illo Ioan. 17. ubi Christus Dominus Patrem exorat, ut eius Discipuli omnes unum sint: tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: quod significat se dumtaxat loqui de unitate affectus, quia enim fideles invicem aut cum Deo poterant habere unitatem essentiae et entitatis. Et infra: Et sint unum, sicut et nos unum. Unde si talis esset universaliter Haereticorum responsio, interpretatio Scripturae textuum conciliata non esset aliunde quaerenda quam ex ipsamet Scriptura, palmariam concedendam fuisset Arianis, utpote qui adversantem sibi Scripturam diluebant per alios eiusdem Scripturae textus: quod itidem ita facili negotio praestare non poterant Catholici.
Insuper Scriptura sacra plurimis est in locis difficillima, ut S. Petrus testatur, Epist. 2. cap. ult. ubi loquens de S. Paulo, ait: sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas. Quibus verbis sanctus Pater significat in Scriptura sacra quaedam esse obscura, quarum sensum non possunt propria interpretatione assequi: unde idem monet ibidem cap. 1.
Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Dei inspirati locuti sunt sancti Dei homines
igitur Scriptura sacra per seipsam non potest sufficienter discernere quae sint credenda a non credendis. ⟦illegible: one or more lines apparently lost here by the scan; text resumes at a word ending "-tissima"⟧ tissima: sed privata illa revelatio est omnino incerta, et internus ille afflatus omnino dubius, an ex Spiritu sancto sit. Nec obstat quod dicitur 3. Regum alt., Deus dedit spiritum mendacii in ora Prophetarum Achab, qui tamen omnes putabant se agi Spiritu Dei, cum Seleuciaunus ex illis Pseudo-Prophetis Michaeam verum Dei Prophetam alloquens ac percutiens, ait: Mene ergo dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi? Quare sanctus Ioan., Epist. I. cap. 4. monet: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint; igitur si ipsi debemus probare et diiudicare spiritum, ipse non potest esse iudex noster: non enim licet iudicem iudicare. Deinde: Si spiritus ille internus posset esse certa fidei ac pietatis regula, consequens esset, quod quisquis pro libito posset genio indulgere, et perversissimam a se excogitatam doctrinam, atque etiam horrenda scelera tueri ac detendere, iactitando id sibi a sancto Spiritu esse inspiratum: quis enim poterit ostendere hoc esse falsum, si huius rei non sit alius iudex praeter internam inspirationem? Hinc videmus Libertinos notandissima scelera, Lutherum, aliosque Apostatas sacrilegas nuptias, adulteria, Monasteriorum compilationes, in praepositos Principes conspirationes, et alia huiusmodi scelera ementita Spiritus sancti auctoritate et inspiratione probare. Denique: Si Spiritus ille privatus esset sufficiens regula fidei ad discernendum credenda a non credendis, daretur continua occasio schismatum, quilibet enim existimans et fingens se habere spiritum revelantem, seligere poterit pro obiecto fidei quod sibi magis arriserit, nec ab ullo prorsus poterit erroris argui, quippe affirmabit se id a Spiritu sancto interius loquente excipere; imo saepe continget, quod idem spiritus videbitur sibi ipsi contrarius, dum unus asseret sibi esse revelatum id cuius contrarium alter sibi revelatum esse dicit; sic in Lutheranis, et Calvinistis (qui hunc internum spiritum pro certa regula excipiunt) spiritus ille est omnino contrarius in plurimis, maxime vero circa divinam Eucharistiam: siquidem Lutherani credunt Christi Domini corpus realiter et substantialiter esse praesens in Eucharistia, cuius contrarium Calvinistae affirmant.
Quod utique argumentum praecclare urget Campianus, Orat. I. ad Academicos, ubi ita loquitur:
Cur igitur alios alii lancinatis, cum omnes eodem spiritu gloriamini? Calvinianorum spiritus recipit sex epistolas, quae spiritui non placent Lutherano; freti tamen non uterque Spiritu sancto. Anabaptistae Historiam Iobi tabulam appellant, tragicis et comicis legibus intermixtam, qui sciunt? Spiritu docente. Castalio mysticum illud Salomonis Canticum, quod ut Paradisum amen, ut manna reconditum, ut opiparas in Christo delicias, Catholici admirantur, nihilo pluris, quam cantilenam de amicula, et cum pedissequis aulae colloquium amatorium venereus turpiter aestimavit. unde hausit? a Spiritu sancto. In Apocal. Ioan. cuius sonare confirmat Hieronymus in Epist. ad Paulinum, Lutherus, et Brentius, et Kemnitius, quiddam nescio quid difficile Aristarchi desiderant: vos, scilicet propendentes, ut exauctoretur: quem perunctati? Spiritum committit. et prioribus tribus epistolis Pauli longe praeferens, unicum deinceps Evangelium Ioannis, pulchrum, verum, praecipuum decernit esse nominandum. Quippe qui, quod in ipso fuit, libenter etiam Apostolos suarum rixarum socios adscripsisset: quo Doctore? Spiritu. Quin etiam iste fraterculus non dubitavit Evangelium Lucae petulanti > stylo perstringere: quod in eo nobis crebrius bona virtutum opera commendentur: quem interrogavit? Spiritum. Theodorus Beza verbum illud arcanum ex Lucae 22. cap. Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui (Calix) pro vobis fundetur: ausus est ut corruptum, vitiatumque traducere. quod haec oratio nullam expositionem, nisi de vino calicis converso in rerum Christi sanguinem patiatur, quis indicavit? Spiritus. Denique cum omnes credant suo quisque spiritui, nomen sancti Spiritus horribili blasphemia mentiuntur. Qui sic agunt, nonne se produnt, nonne facile refutantur, nonne in consessu talium virorum, qualis estis Academici, tenentur, ac minimo negotio constringuntur?» Hactenus ille.
OBIICIES 1. Varios Scripturae textus, quibus insinuare videtur Scripturam sacram esse potissimum consulendam in rebus fidei statuendis: sic Christus Dominus Iudaeos alloquens, qui eius Divinitatem in dubium revocabant, et illum verum esse Messiam inficiabantur, ait Ioan. 5. Scrutamini Scripturas, illae enim testimonium perhibent de me. Et intra: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Et Lucae ult. Scripturis utitur ad confirmandam veritatem suae resurrectionis; et subinde Christus Dominus aperte docet Scripturam sacram esse veram ac legitimam fidei regulam, quae in proponendis rebus fidei maxime debeat audiri. Id ipsum indicat S. Paulus 1. ad Timoth. 3. ubi postquam ei dixisset, ab infantia sacras litteras nosti, addit: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, etc.
Respondeo his et similibus textibus nihil aliud significari, quam quod Scriptura sit equidem infallibilis regula fidei. cum enim illa sit verbum Dei scriptum, necesse est, ut sit regula veritatis. quia nulla est certior regula, quam Dei auctoritas, qua in eius verbo continetur, et per illud applicatur; unde sicut impossibile est Deum mentiri per se immediate, ita et impossibile est eum mendacium facere per alterum, siquidem moraliter utrumque perinde est. Inde tamen non sequitur, quod Scriptura sacra per se sit sufficientiens regula, qua credenda discernantur a non credendis, quod solum in praesenti Conclusione intendimus.
OBIICIES 2. Plures itidem Scripturae textus, quibus insinuatur audiendum esse Spiritum Dei in nobis loquentem. ac inspirantem ea qua credenda et tacienda sunt. Sic illud prima ad Cor. 2. dicitur quod animalis homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei... Spiritualis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Unde consequens est, quod quisquis Spiritu Dei agitur, recte iudicare potest et discernere, quae credenda sint a non credendis. Similiter 1. Ioan. 2. hortatur Apostolos fideles: Tosunctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis, etnon necesse habetis, ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et sicut docuit vos, manetis in eo.
Respondeo ad primum. revera hominem spiritualem, quatenus agitur et regitur Spiritu Dei, omnia recte iudicare. nec ideo ab ullo debere reprehendi: quia tamen non semper nobis constat, an ille hic et nunc Spiritu Dei dirigatur, quippe cum multi existiment se agi Spiritu Dei, qui tamen spiritu nequitiae impelluntur, ut constat non solum de Prophetis Achab, sed etiam de illis Iudaeis, quos redarguit S. Paulus, qui habebant zelum Dei, sed non secundum scientiam: hinc fit. quod alio iudice ac directore in digeamus, a quo infallibiliter excipiamus quae sunt credenda a non credendis.
Ad secundum dico S. Ioannem ibi solum agere cum iis, qui in fide, tum a se, tum ab aliis Apostolis erant instructi; unde per unctionem, quam ibi vult in ipsis manere, significat eandem fidem, quam per Apostolorum praedicationem a Deo acceperant; hinc eos exhortatur ne ab ea fide excidant, et ne alios Pseudo-apostolos a recta fide illos avertentes audiant. Inde praemisit: Haec scripsi vobis de his, qui seducunt vos. Quod autem alia non possit esse S. Ioan. sententia non solum apparet ex textu, sed etiam id aperta ratione evincitur; nam si sola interna S. Spiritus unctio et inspiratio sufficeret ad discernenda ea quae credenda et facienda sunt a non credendis. et faciendis, sequeretur, quod nec fideles, ad quos scribebat, imo nec infideles convertendi ullo prorsus Doctore et instructore opus haberent: subindeque etiam ipsis frustranea foret Scriptura sacra, quia Deus omnia quae credenda sunt et facienda sufficienter unicuique privatim revelaret, nec quisquam teneretur alia credere, quam quae Deus ipsi per internam illam revelationem nota fecisset, quod est absurdum.
Conclusio tertia. — OBIECTUM ULTIMO TERMINATIVUM ASSENSUS FIDEI INFUSAE NON EST IPSEMET DIVINAE FIDEI HABITUS. Haec est Doctoris, quaest. 23. citata num. 7., etc.
Probatur primo: quia, ut dicemus infra, habitus supernaturales non inclinant potentias sensibiliter in sua obiecta. nec eis conferunt faciliorem operationem, sed solum dant facultatibus virtutem producendi actum in substantia supernaturalem: sensibilis autem illa facultatis propensio et facilitas in suis operationibus eliciendis provenit aut a gratia praeveniente, aut ab habitibus acquisitis; at illud quod ultimo terminat, seu in quod ultimo resolvitur noster assensus fidei infusae, debet facilitatem conferre ad eliciendum istum assensum, idcirco enim ultimo terminat, quia in eo tamquam in firmissimo sui assensus motivo quiescit intellectus: igitur assensus ille non potest resolvi in ipsum fidei habitum.
Secundo, si assensus fidei infusae resolveretur in ipsummet fidei habitum, ita quod habitus ille esset causa, cur quis ultimo assentiretur rebus propositis, sequeretur, inquit Doctor n. 11. primo, quod omnes habentes habitum fidei infusae, statim ac ipsis proponeretur aliquid divina fide credendum, eis mox assensuros, etsi nusquam audiissent, aut saltem fuissent obliti illam esse a Deo revelatam; haberent enim in ipso fidei habitu motivum sufficienter determinativum intellectus ad praebendum assensum: absurdum autem est, quod quis credat aliquid fide divina absque ulla prorsus intentione in Deum: igitur, etc. Sequeretur secundo assensum fidei non praerequirere imperium voluntatis, et consequenter non esse liberum, nec subinde virtutem aliquam: quia habitus ille fidei cum non sit liber ex se, nec ratione sui subiecti, nempe intellectus, inclinaret naturaliter et necessario intellectum ad assensum: absurdum est autem asserere fidem divinam virtutem, nec actum fidei esse liberum: alioqui non esset meritorius: unde S. Augustinus. Hom. 25. in Ioan. Cetera, inquit, potest homo nolens: credere autem nonnisi volens. Igitur, etc. Sequeretur tertio, quod fidelis aliquis habens fidem infusam posset assentiri mysteriis fidei absque ulla prorsus in structione; si enim fides infusa haberet illam vim determinandi intellectum ad assentiendum, quod Deus esset trinus, et unus v. g. per solam apprehensionem terminorum, consequens esset, quod puer baptizatus, statim ac rationis et libertatis usum obtinet, et apprehendit illos terminos. Deus est trinus et unus, inclinaretur necessario ad assentiendum ipsis terminis, absque ulla prorsus ulteriori instructione, et ullo motivo, quod ipsum manuduceret ad assensum praebendum: hoc autem falsum esse non solum experientia demonstrat, sed etiam ratio convincet; quia non potest intellectus assentiri alicui obiecto inevidenti, nisi interveniat imperium voluntatis: voluntas autem non potest movere intellectum ad assentiendum, nisi istius assensus motivum aliquod habeat: igitur, etc. — His addito, quod inde sequeretur fidem non esse fidem; assensus enim fidei sive divinae sive humanae necessario elicitur propter testimonium alicuius cui creditur: at si habitus infusus per se sufficienter moveret intellectum ad assentiendum, ad id non opus esset ullo testimonio externo, et consequenter non esset verus assensus fidei.
OBIICIES 1. In id assensus fidei debet resolvi, quod manifestat obiecta credenda: at per fidei lumen obiecta credenda manifestantur; hanc enim ideo lucernam appellat S. Petrus, Epist. 2. cap. 1. Cui beneficiitis attendentes, tamquam lucernae lucenti in caliginoso loco: igitur, etc.
Distinguo maiorem: quod manifestat obiecta credenda per modum luminis se tenentis ex parte obiecti motivi. ac terminativi, concedo: ex parte principii, nego. Minorem similiter distinguo: fides est lumen habens rationem principii respectu actus et assensus fidei, quia concurrit tamquam concausa cum intellectu cui inest ad illum assensum eliciendum: non autem movet obiective, quia non cognoscitur: lumen autem, de quo agimus, est illud quod obiective manifestat veritatem, quodque appellatur medium cognitum, et est ratio quam proferre possumus cur credamus: hoc autem est testimonium dicentis et attestantis, sive divini sive humani; si enim quis requirat cur credam aliquid certissime, recte reponam, quia homo fide dignus id certum esse mihi testatus est.
INSTABIS: Lumen corporeum sufficienter manifestat visui colores: similiter lumen beatificum, licet sit habitus elicitivus visionis clarae Dei, tamen ita Deum manifestat, ut sine ullo alio medio ei visioni assentiatur intellectus: igitur etiam fides, quae assimilatur lumini corporeo, et cui correspondet lumen gloriae, etiam per seipsam sufficienter movet intellectum ad assentiendum propositionibus fidei.
Nego consequentiam, et ratio disparitatis est primo, quia, inquit Lugo, dist. 1. sect. 2. visus corporeus non movetur a lumine ad veritatem coloris credendam, nec discurrit formaliter, aut virtualiter: sed lumen tantum in eo requiritur, vel tamquam principio coefficiens species colorum, vel tamquam conditio, et productio visionis; et forte licet sit medium ipsius visionis, tamen non est medium incognitum et imperceptum ab oculo; quia oculus videndo obiecta colorata, percipit etiam lumen quo illustrantur: habitus autem fidei est medium incognitum, et per consequens non potest sufficienter movere intellectum ad assensum, ita ut in ipso suam credulitatem fundet, et in eo quiescat.
Ad secundum dico similiter non esse paritatem; quia lumen istud cum intellectui clare repraesentet obiecta. ut sunt in se, efficit consequenter. ut intellectus iisdem propter eorum evidentiam assentiatur: secus est autem de habitu fidei, qui quantumvis illuminet intellectum. tamen relinquit obiecta quae manifestat semper obscura; unde dumtaxat in illa tendit propter alienum testimonium. His adde, quod habitus fidei et luminis gloriae in hoc invicem conveniant. quod sint lumen se tenens ex parte. principii, quia solum obiecta manifestant in genere causae efficientis, quatenus producunt actus manifestationis; sicut etiam ipsi oculi appellari solent lumina apud Latinos, quia videre faciunt: non tamen resolvitur notitia in illos.
OBIICIES 2. Assensus fidei resolvitur in revelationem Dei: sed divina revelatio fit mediante fidei lumine: igitur fidei habitus est id in quod resolvitur fidei assensus.
Distinguo maiorem: assensus fidei resolvitur in Dei revelationem, sumpta revelatione proprie dicta pro veracitate Dei mysteria revelantis, concedo: improprie dicta pro eo omni, per quod mysteria manifestantur, nego. Minorem similiter distinguo: Deus revelat medio lumine fidei improprie, concedo: proprie, nego: propria enim Dei revelatio est Dei locutio: Deus autem non censetur nobis loqui proprie quando concedit habitum fidei divinae, alioqui censeretur alloqui infantes dum baptizantur. quippe eis infundit habitum fidei: similiter diceretur nobis loqui, quando largitur intellectum, quia per ipsum possumus ei credere, et cognoscere alia obiecta, quod certe absurdum est; facultas enim intellectiva vel habitus fidei non est proprie verbum Dei, unde eius productio et largitio non potest censeri proprie dicta locutio vel revelatio.
OBIICIES 3. In id resolvitur assensus fidei de aliquo mysterio, v. g. Incarnationis: per quod mysterium istud nobis fit credibile: at per habitum fidei omnia mysteria fiunt credibilia; eo enim defectu non possemus ullatenus credere sicut oportet: ergo in habitum fidei ultimo resolvitur assensus cuilibet mysterio datus.
Distinguo maiorem? in id resolvi debet assensus fidei, per quod obiectum fit credibile, credibilitate se tenente ex parte potentiae credentis, nego: se tenente ex parte motivi suadentis veritatem, et terminativi eiusdem assensus, concedo. Minorem similiter distinguo: per habitum fidei obiectum fit credibile credibilitate proveniente ex parte principii elicientis actum assensus, concedo: ex parte motivi, seu termini, ad quem tendere debet iste assensus, et velut in eo quiescere tamquam in ultima ratione, nego: proprie enim aliquid dicitur credibile, quando adductis rationibus et motivis persuadetur esse fide dignum. nec ei debere assensum negari propter suadentes rationes, quae ad id pelliciunt.
Conclusio quarta. — AUCTORITAS ECCLESIAE, EIUSQUE TESTIMONIUM NON POTEST ESSE SIVE PARTIALE SIVE TOTALE FUNDAMENTUM PRIMUM, QUO NITATUR NOSTRA FIDEI ASSENTIO: NEC SUBINDE TERMINUS, IN QUEM IPSA ULTIMO RESOLVATUR. Haec videtur esse genuina Doctoris sententia, quam indicat in l. dist. 11. qu. 4. n. 15. ubi postquam dixit Ecclesiam in Concilio Lateranensi sub Innocentio III cap. Firmiter, recte definivisse in Eucharistiae sacramento fieri transubstantiationem panis in corpus Christi, quamquam haec ve ritas implicite dumtaxat in Scriptura sacra contineretur, addit: Quilquid proponitur per Ecclesiam esse credendum, credendum est esse de substantia fidei, et hoc post istam declarationem solemnem factam ab Ecclesia. Et si quaeras quare voluit Ecclesia eligere istum intellectum ita difficilem huius articuli, cum verba Scripturae possent salvari secundum intellectum facilem, et veriorem secundum apparentiam de hoc articulo, dicens quod eo spiritu expositae sunt Scripturae. quo conditae; et ita supponendum est. quod Ecclesia Catholica eo spiritu exposuit, quo tradita est nobis fides. spiritus scilicet veritatis adopte. et ideo hunc articulum elegit, quia verus est: non enim in potestate Ecclesiae fuit facere istud verum, rei non rerum, sed Dei instituentis: sed intellectum a Deo traditum Ecclesia explicavit directa in hoc. ut creditur, spiritu veritatis.
Quibus verbis Doctor ipsum etiam divinum Ecclesiae testimonium in credendis et proponendis rebus fidei revocat ad supremam Dei veracitatem. et sic ad divinam auctoritatem debet reduci; ac subinde ex mente Doctoris. Ecclesiae auctoritas. sive divina sive humana, non est etiam partialis terminus. in quem fidei assensus resolvi debeat.
Probatur itaque Conclusio: primo quidem auctoritate Scripturae sacrae, quae insinuat fidei assensum dumtaxat elici propter divinum testimonium. Sic Matth. 15. Christus Dominus alloquens Petrum, qui cum Dei Filium confessus fuerat, ait: Caro. et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, etc. Et Ioan. 1. Deum nemo vidit unquam: Unigenitus Filius Dei habet testimonium Dei in se. Hinc sanctus Paulus 2. nobis scribum auritus fidei, accepistis illud non ut verbum hominum. sed ut verbum Dei. Et 1. Ioan. 5. Qui non credit Filio mendacium facit eum, quia non credit in testimonium. quod testificatus est Deus de Filio suo. Quibus omnibus aperte significatur assensum fidei dumtaxat elici debere propter solum divinum testimonium, quo firmetur, et in quod resolvatur.
Idem docent SS. Patres, maxime vero sanctus Augustinus, in libro Contra Epistolam Fundamenti. cap. 14. ubi ait: Eos sequamur, qui nos invitant prius credere, quae non valemus intueri, ut ipso fide ratentiores facti, quod credimus intelligere mereamur, non iam hominibus, sed ipso Deo mentem nostram intrinsecus firmante, atque illuminante.
Quibus verbis S. Augustinus docet nos promoveri quidem ad fidem per doctrinam et ministerium hominum: at fidei assensum dumtaxat fieri propter solam Dei auctoritatem.
Probatur etiam ratione: fides theologica in hoc ab humana fide discrepat, quod haec humano. illa divino testimonio fulciatur: sed quantumvis Ecclesia dirigatur per infallibilem Spiritus sancti assistentiam, atque hac ratione eius testimonium nitatur auctoritate divina. et ab illa firmitatem ac certitudinem accipiat: attamen eius testimonium dumtaxat humanum est. nec proinde dici potest verbum Dei. aut revelatio divina: igitur in eius testimonium non resolvitur assensus fidei, nec in eo quiescit. Maior constat. Minor probatur: idem tenendum est iudicium de auctoritate Ecclesiae a Deo concessa circa determinationem ac propositionem rerum credendarum. ac de potestate te rendi legis circa mores recte, probeque instituendos: sed quantumvis haec legislativa Ecclesiae potestas sit a Deo, leges ab Ecclesia sanctitae non censentur divinae, sed humanae, quia proveniunt dumtaxat ab auctoritate humana Ecclesiastica; alioqui leges a principibus sanctitae etiam dicerentur divinae: nulla enim est auctoritas nisi a Deo: unde Prov. 8. Deus ipse testatur: Per me Reges regnant, et legum Conditores iusta decernunt: ergo licet Ecclesia habeat infallibilem assistentiam Spiritus sancti in rebus fidei statuendis ac proponendis, illius testimonium non est pure divinum, sed humanum; ac subinde fides ad illud ultimo terminari non debet, sed necessario reduci debet ad aliquid ulterius. quo fulciatur et nitatur. Adde quod auctoritas Ecclesiae. quantumvis divina. sit participatio dumtaxat auctoritatis divina. ac proinde necessario debet in ipsam auctoritatem resolvi: non potest ergo in ea quiete firmari assensus nostrae fidei, sed ulterius in divinam auctoritatem debet resolvi.
Confirmatur: in id ultimo fides etiam partialiter non potest resolvi quoad assensum, quod ex se formaliter est aliquid creatum: sed testimonium Ecclesiae. etiam quatenus est organum Spiritus sancti, est aliquid creatum: igitur in illud fides quoad assensum non potest etiam partialiter resolvi. Minor constat: Ecclesia enim quatenus sumitur pro collectione illorum hominum, qui divino Spiritus sancti afflatus moventur ac diriguntur, importat dumtaxat homines. qui haud dubie sunt quid creatum. Maior vero probatur: id enim in quod ultimo resolvitur nostra fides quoad assensum debet esse motivum formale illius assensus: sed motivum formale talis assensus, sub quo assentimur Deo per fidem, non est quid creatum, sed increatum. nempe divina veritas in dicendo et cognoscendo, ut dictum est supra: igitur, etc.
Responsum de Lugo: si obiectum formale adaequatum sub quo fidei nostrae esset partialiter aliquid creatum, fides nostra non esset adaequate divina. nec Deo crederemus propter solam eius auctoritatem seu veracitatem, sed solum partialiter; quia nempe etiam eliceretur fidei assensus propter aliquid creatum, nempe propter testimonium Ecclesiae. Secundo, si assensus fidei niteretur partialiter auctoritate humana, sequeretur eam esse partim fallibilem: sicut enim ideo est infallibilis. quia habet pro obiecto formali auctoritatem divinam infallibilem, ita si nitatur auctoritate humana, quae de se est fallibilis, etiam erit fallibilis. Non enim assensus fidei potest habere maiorem infallibilitatem, quam habeat motivum cui innititur. — Confirmatur, quia intellectus non potest assentiri alicui conclusioni certitudine firmiori, quam principiis, propter quae assentitur: igitur si testimonium, propter quod partialiter assentitur, sit fallibile, non potest ex integro firmum et infallibilem habere assensum circa obiecta proposita per fidem credenda. Inde quod assensus intellectus, sicut et conclusio, sequatur ut plurimum sortem debilioris et infirmioris principii; ac subinde si unum ex motivis assensus fidei sit fallibile et incertum, etiam assensus fallibilis et dubius erit.
OBIICIES 1. Christus Dominus illam ab hominibus fidem videbatur exigere. quae non excluderet rationes humanas, sed etiam illis inniteretur: igitur ex illius sententia divina fides potest etiam niti humano testimonio. Probatur antecedens ex illo Ioan. 10. Si mihi non creditis credere, operibus credite: ubi proponit opera miraculosa a se edita tamquam rationem cui assensus fidei innitatur. Et cap. 11. dixit Discipulis: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, etc. Similiter Ioan. 4. dicitur de Samaritanis: Multi crediderunt in eum propter verbum mulieris testimonium perhibentis, quia dixit mihi omnia. — Confirmatur ex illo ad Rom. 10. Vos estis cives Sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum. Ubi Paulus reducit totam fidem in Apostolos, quorum praedicatione primum illuxit. Hinc S. Augustinus videtur supponere in lib. De Spiritu et Littera. cap. 34. fidem ultimo terminari etiam ad suasionem hominum, siquidem ait: Neque enim anima rationalis credere potest quolibet libero arbitrio, si desit incantatio vel suasio, cui credat, non dixit suasio. quae maneat, sed cui credat. quasi indicans, eam etiam intrare rationem formalem: quod etiam dixit lib. 1. ad Simplicianum, qu. 2. Quis potest credere, nisi aliqua vocatione, hoc est. aliqua rerum testificatione tangatur?
Respondeo, his omnibus nihil aliud significari, quam quod humana auctoritas et suasio requiratur ad assensum fidei, non ut ratio formalis assentiendi. sed solum ut conditio proponens et applicans, seu disponens intellectum ad assensum; quemadmodum apprehensio intellectus est conditio applicans obiectum formale voluntati: nempe ad illius bonitatem demonstrandam, quae voluntatem alliciat ad sui prosecutionem; sicut enim voluntas non potest amare obiectum, nisi illius bonitas ei proponatur ab intellectu, ita similiter nequit fidelis assentiri Deo, maxime fide Catholica et generali. dum mysteria revelat, nisi per Ecclesiam et humanum testimonium ei innotescat et proponatur divina revelatio.
OBIICES 2. Assensus fidei humanae, qui datur Regi loquenti per Legatos, resolvitur partialiter in auctoritatem ipsorum Legatorum: ergo similiter assensus fidei, quem praebemus Deo per Ecclesiam et Sanctos ac Apostolicos viros loquenti, partialiter resolvi debet in eorum auctoritatem. Consequentia patet a paritate rationis: Deus enim (inquit de Lugo, non aliter agit cum hominibus per suos Prophetas, aut Apostolos, quam Reges terreni per suos Legatos; unde S. Paulus 2. ad Cor. 5. scribit: Pro Christo ergo legatione fungimur.
Antecedens puriter constat: dum enim legatus aliquis. qui habetur pro viro probo, proponit aliquid ex parte Regis. non solum creditur eius verbis propter auctoritatem Regis. sed etiam propter privatum eius ac peculiare testimonium.
Nego consequentiam: et ratio disparitatis est aperta, quod fides qua creditur Regi per suos Legatos loquenti, cum sit humana non est mirum, quod testimonium legati habeat rationem illius obiecti partialis, quia testimonium legati est eiusdem rationis et ordinis cum testimonio Regis, ac per se sufficientiens ad conciliandum assensum fidei humanae: secus autem est de fide theologica, quae cum divina sit. solo Dei revelantis testimonio fulciri potest, ac proinde per se non potest niti ultimo testimonio Ecclesiae, quod pure humanum est.
OBIICIES 3. Si testimonium Ecclesiae resolvi deberet in aliquod aliud, puta in testimonium Dei, sequeretur in assensu divinae fidei committi vitiosum circulum, crederet enim fidelis auctoritati Ecclesiae propter divinam revelationem, et iterum divinae revelationi propter Ec clesiae auctoritatem; si quaeras enim ab aliquo fideli, cur credat Deum esse trinum v. g. respondebit, quia Ecclesia testatur: si rursus exigas, unde sciat Ecclesiae testimonium esse verum; reponet, quia Deus, qui verax est in dicendo, revelavit per Scripturam sacram Ecclesiam esse columnam veritatis, et habere assistentiam Spiritus sancti in rebus fidei decernendis ac proponendis: igitur aut necesse est, quod admittatur circulus vitiosus in assensu fidei, aut quod in ipsum Ecclesiae testimonium partialiter resolvatur.
Nego maiorem, et ad eius probationem dico, non eadem ratione fieri resolutionem assensus fidei in testimonium Ecclesiae, qua fit in testimonium Dei; siquidem resolvitur in testimonium Ecclesiae, ut in regulam proponentem credenda, et ea discernentem a non credendis; resolvitur vero in testimonium Dei tamquam in rationem formalem credendi, seu assentiendi mysteriis revelatis. Unde in illo assensu nullus committitur vitiosus circulus: siquidem non fit vitiosa circulatio, quando fit transitus de uno in aliud secundum diversam rationem, et in diverso genere causae: hoc autem fit in praesenti; quippe fidelis credit mysteriis revelatis propter divinam revelationem, tamquam propter causam formalem credendi; credit vero revelationem illam esse divinam et veram, propter auctoritatem Ecclesiae, tamquam propter conditionem applicantem ea quae credenda sunt, ac discernentem credenda a non credendis; assentiri autem alicui tamquam rationi formalis, et alteri tamquam rationi directivae vel dispositivae ad assensum, est assentiri propter diversam rationem, et in diverso genere causae: igitur in eo assensu non fit circulus vitiosus.
OBIICIES 4. In id ultimo resolvitur fides, quod est motivum, cur caetera credamus: sed Ecclesiae auctoritas est motivum, cur omnia mysteria credamus. Probatur auctoritate S. Augustini supra laudata: Evangelio non crederem, nisi Ecclesiae Catholicae me commoveret auctoritas: igitur, etc.
Nego minorem, et ad auctoritatem S. Augustini dico, ipsum intelligendum esse de motivo credibilitatis Evangelii; non vero de motivo ultimo ipsius credulitatis, seu fidei. Unde id propter sanctus Augustinus, non quod putaret testimonium Ecclesiae esse obiectum terminativum fidei theologicae, per quam inter caetera credo Scripturam sacram esse verbum Dei; sed quia seclusa Dei auctoritate, illud iudicium, quod necessario actum fidei praecedit, nullum habuisset sufficiens fundamentum, quo iudicaret firmiter credendum Evangelia divina auctoritate esse conscripta; nec discernendi inter verum Evangelium ab illis libris, qui primis Ecclesiae temporibus vulgabantur sub nomine Evangelii Pauli, et quorumdam aliorum Apostolorum, quos Ecclesia ut supposititios ac spurios fetus reprohavit.
OBIICIES 5. Debemus habere certam aliquam et infallibilem fidei regulam, cui adhaereamus firmiter, ut non simus sicut parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae, ait sanctus Paulus ad Ephes. 4: sed haec visibilis et infallibilis regula non potest esse alia ab auctoritate Ecclesiae: igitur in Ecclesiam auctoritatem resolvi potest fides nostra, et in ea firmari.
Distinguo maiorem: debemus habere infallibilem fidei regulam, per quam cognoscamus quae sint credenda, necne, concedo: in quam tamquam in ultimum terminum et motivum fides nostra resolvatur, nego. Et sic distincta minore, nego consequentiam. Licet enim Ecclesia sit infallibilis fidei regula, in eam tamen non resolvitur fides nostra, tamquam in causam formalem ultimam, sed solum tamquam in conditionem, sive per se, sive per accidens, requisitam ad assensum. Dico per accidens, quia certe fides Patriarcharum et Apostolorum ac eorum omnium, qui divina mysteria immediate audierunt a Deo revelante, non pendebat ab auctoritate Ecclesiae proponentis et revelantis res fidei.
OBIICES 6. Divinum testimonium per se spectat ad obiectum formale fidei: sed quando Ecclesia aliquid proponit et definit secundum auctoritatem divinam et per infallibilitatem, quam habet ab assistentia Spiritus sancti, haec proponit et definit per auctoritatem sibi commissam: igitur illius testimonium pertinet ad obiectum terminativum fidei.
Distinguo maiorem: testimonium divinum absolutum et immediatum spectat ad obiectum terminativum fidei, concedo: immediatum et dumtaxat participatum, quale est testimonium Ecclesiae. nego. Vel aliter: testimonium divinum pertinet ad obiectum fidei. vel per se. vel reductive, concedo: reductive tantum, nego. Testimonium autem Ecclesiae est tantum quaedam participatio testimonii divini, et ad illud tamquam ad suum principium reducitur; unde in istud non potest fides ultimo resolvi, maxime cum ipsummet in aliud resolvatur.
Conclusio quinta. — FIDES QUANTUM AD PROPOSITIONEM AC REVELATIONEM CREDENDORUM, RESOLVITUR IN TESTIMONIUM ECCLESIAE, PROUT IPSA REGITUR A SPIRITU SANCTO: QUANTUM ATTINET AD ASSENSUM, RESOLVITUR IN DIVINAM VERACITATEM, SEU IN VERITATEM DEI IN COGNOSCENDO ET DICENDO: Haec conformior videtur doctrinae Doctoris Subtilis in 3. dist. 23. num. 11. ubi ait: Ego assentio huic propositioni, Deus est trinus et unus, quia prius assentio Deo revelanti hanc veritatem, etc.
Probatur autem prima pars illis omnibus Scripturae textibus. quibus Ecclesia dicitur regi et gubernari a Spiritu sancto, ac illius esse organum in tradendis et proponendis rebus fidei. Unde 1. ad Timoth. 3. Ecclesia Dei appellatur columna et firmamentum veritatis. quia nimirum fides nostra, quantum ad propositionem credendorum. illi innititur; unde sanctus Augustinus, lib. Contra Epistolam Fundamenti, cap. 5. constanter ait: Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae Catholicae commoveret auctoritas, qua sublata, nec etiam Evangelio credere possum. Et infra, sermonem faciens de lib. Act. Apost., ait: Cui libro necesse est me credere, si credo Evangelio, quoniam utramque Scripturam similiter mihi Catholica commendat auctoritas. Tantam autem Ecclesiae auctoritatem aestimari vult Christus Dominus, ut decernat Matth. 18. eum haberi tamquam Ethnicum et Publicanum, qui Ecclesiam non audierit in excipienda correptione, multo magis in assensu praebendo rebus ab ea propositis.
Secunda pars tacite colligitur ex dictis: siquidem in id resolvitur ultimo fides quoad assensum, quod est illius obiectum formale sub quo: at divina veracitas, seu veritas Dei in cognoscendo et revelando est obiectum formale sub quo nostrae fidei: ergo fides nostra quoad assensum resolvitur in illam divinam veracitatem. Maior constat: id enim in quod fides resolvitur quoad assensum debet esse motivum formale talis assensus: motivum autem formale quo per fidem assentimur Deo, et obiectum formale sub quo fidei, idem omnino sunt; igitur fides resolvitur in ipsam divinam veracitatem.
DICES 1: Ipsa divina veracitas seu veritas Dei in cognoscendo et dicendo resolvitur in veritatem Dei in essendo: igitur in eam etiam assensus nostrae fidei debet resolvi.
Distinguo antecedens: ita resolvitur sub ratione entis, concedo: sub ratione motivi, nego. Unde neganda est consequentia, primum enim motivum fidei divinae, a quo ipsa suam infallibilitatem accipit, et per quod distinguitur a fide humana, est ipsa auctoritas seu veracitas Dei, quae complectitur infinitam Dei sapientiam, qua falli non potest, eiusdemque bonitatem, qua fallere nequit.
DICES 2. Si divina veritas sit ultimum motivum, quo credunt fideles mysteria revelata, nec possit fides ultimo fundari in alio quam in illo tamquam ultimo fundamento et termino, sequeretur plurimos simplices fideles non credere fide divina, siquidem plerique ex illis non credunt praecise ob Dei revelantis auctoritatem, sed vel propter auctoritatem parentum, vel Pastorum, vel ipsius Ecclesiae proponentis res fidei: at absurdum consequens: ergo et id unde sequitur.
Nego maiorem: nullus enim revera fidelis est, qui non credat rebus sibi propositis ob auctoritatem Dei. saltem implicite, etsi enim multi non cogitent explicite de divina revelatione et auctoritate, in eam tamen confuse saltem et implicite feruntur, dum credunt ea quae sibi tum ab Ecclesia, tum a Parentibus, aut Pastoribus proponuntur, quando id quod proponitur aestimant esse a Deo revelatum: Quod autem plerumque accidat ut etiam docti ac de divinis mysteriis eruditi saepe non videantur cogitare de divina auctoritate aut revelatione dum credunt, id contingit propter assuetudinem et facilitatem in credendo, qua fit ut auctoritate Dei moveantur ad credendum sine ulla reflexione: qua ratione, qui sacris etiam ministeriis incumbunt, plerumque illa perficiunt cum legitima intentione etiam actuali; attamen quia super eam non reflectunt, videntur sibi postmodum legitima intentione caruisse.
DICES 3: Fide credimus Deum esse primam veritatem: atqui hoc non credimus propter ipsius testimonium, ridiculum enim videretur credere aliquem esse veracem, quia ipse hoc diceret. Deinde, fide credimus Deum esse: at hoc non credimus propter eius testimonium: tum quia absurdum esset credere aliquem existere, quia ipse hoc testaretur; siquidem id testari non posset nisi existeret: tum quia ignotius non potest esse ratio cognoscendi magis notum: sed notius est Deum existere, quia hoc ratione naturali constat, quam sit notum hanc veritatem ipsum testari: ergo non possumus credere Deum existere propter eius veritatem. Denique, credimus Deum revelasse articulos fidei: sed id non credimus propter aliam rationem, alioqui daretur processus in infinitum: igitur aliquis assensus fidei non potest resolvi in ipsam Dei veracitatem.
Respondeo ad primum negando minorem: non enim sola ratione naturali nobis innotescit Deum esse veracem, sicut et eodem lumine constat ipsum esse infinite perfectum; sed etiam id apparet per testimonium ipsius Dei suam divinam veracitatem attestantis. Unde ad probationem, dico non esse parem rationem Dei se veracem attestantis cum homine, qui idipsum de seipso testaretur; quia id nullis argumentis probat, nec ulla mihi adest iusta ratio, qua me moveat, ut credam eum verum attestari dum se veracem esse pronuntiat: at cum lumine naturali nobis certo constet Deum esse summe sapientem, et bonum, ita ut ipsi repugnet aut falli aut fallere; hinc merito ei credimus dum se veracem esse profitetur: credimus, inquam, assensu quidem firmiore quam alio. qui propter rationem naturalem posset elici: fides enim est quavis scientia naturali certior, ut dicemus infra. Ad secundum nego minorem: et ad eius probationem dico, non eandem esse rationem de testimonio Dei. ac hominum, quia testimonium hominis non solum facit obiectum suum inevidens, sed etiam testimonium istud est fallibile: atque ita est medium cognoscendi longe incertius et imperfectius, quam sit evidens ratio naturalis; unde illud testimonium solum generat opinionem. seu fidem humanam; non potest autem fides humana subsistere cum cognitione certa et evidenti de existentia alicuius, ut diximus in Logicis, agendo de assensu intellectus: ac proinde non mirum, si non possit aliquis credere aliquem existere propter eiusdem testimonium, cum habeat evidentem notitiam illius existentiae. Secus autem est in fide divina. quae cum in certitudine omnem naturalem scientiam superet, quia testimonium divinum est infinite certius qualibet naturali scientia; ideo data etiam quacumque cognitione excerpta ex ratione humana circa Dei existentiam, aut aliud obiectum. merito adhuc movemur divino testimonio, ut id firmius credamus, quam sit assensus ille. qui ex ratione naturali orietur; unde licet ex eo ipso, quod nobis Deus loqueretur, evidenter cognoscamus ipsum existere, tamen voluntas adhuc intellectui posset imperare. ut illam divinam existentiam crederet. propter testimonium Dei id affirmantis.
Ad aliam eiusdem minoris probationem dico, non semper quod est minus notum evidenter facere assensum minus certum, non enim propositio evidentior semper efficit evidentiorem assensum. sed sufficit quod sit certius re cognita: unde obscura Dei revelatio potest esse ratio cur firmius assentior alicui rei alias naturaliter mihi evidenter cognitae; et sic licet fides, qua credo Deum testari sese existere, sit obscurior cognitione, qua naturaliter scio illum esse, cum sit tamen absolute certior, etiam firmiorem potest assensum generare.
Ad tertium nego minorem: credimus enim Deum revelasse articulos fidei propter eandem ipsam revelationem: sicut enim lumen non solum est ratio cur videam colores, sed etiam cur ipsum lumen percipiam: ita revelatio divina est formalis ratio simul credendi tam ipsam revelationem, quam res per eam revelatas: ac subinde non sequitur, quod illa revelatio debeat credi per alteram, quodque fieri debeat processus in infinitum.
Quaestio III
NOTANDUM 1. Obiectum fidei posse tripliciter accipi: Primo quidem, pro ipso fidei obiecto tam materiali quam formali. quatenus videlicet significat omnes res credendas propter divinam veracitatem. Secundo. pro propositione externa, qua aliquid de subiecto fidei annuntiamus affirmando vel negando. Tertio, pro ipso conceptu mentis, quo obiecta fidei concipimus. Certum est autem obiectum fidei primo modo acceptum, si intelligatur de obiecto primario, cum sit ipse Deus, esse rem omnino simplicem; si vero accipiatur pro secundariis obiectis simul cum primario, esse quidem complexum: sic enim comprehendit omnes res, quae possunt obici intellectui per fidem cognoscendae. ⟦illegible: Luare?⟧ tota difficultas esse videtur de obiecto fidei ex parte vel cognoscentis, vel loquentis.
Observandum insuper complexionem, quae reperitur in modo concipiendi intellectus humani, non provenire ex eo, quod eius obiectum explicetur per plures voces: hoc enim per accidens se habet ad complexionem mentalem ponendam, vel non ponendam, ut optime observat de Lugo, d. 3. sect. 2. num. 33. Per accidens enim est, quod nunc voces taliter sint destinatae ad significandum, ut indigeamus pluribus vocibus ad exprimendam unicam propositionem mentalem: quemadmodum enim Sinenses non habent sicut nos Alphabetum, ex cuius characteribus formantur omnes nostra dictiones, sed habent characteres significantes dictionem integram; sic fieri potuit, ut instituerentur singulae voces pro singulis propositionibus integris, ita ut unica vox simplex significaret hoc totum complexum, homo est rationalis, et ut sic repraesentaret propositionem mentalem complexe, quae fieret per compositionem praedicati cum subiecto. E contra vero fieri potest, ut conceptus sit incomplexus, licet explicetur a nobis per voces complexas: sic Angelus v. g. unico simplici conceptu apprehendit unionem animae rationalis cum corpore humano, quae tamen tria, nempe unionem, corpus, et animam, non possumus explicare, nisi per plures voces; ac subinde, quemadmodum conceptus complexus potest explicari per unicam vocem, sic etiam conceptus incomplexus potest efferri per enuntiationem complexam.
NOTANDUM 2. Praecipua fidei mysteria et obiecta contineri in quibusdam articulis et symbolis. Articulus autem, ut ait Richardus a S. Victore, Est incisibilis veritas de Deo arctans nos ad credendum, hoc est, dirigens intellectum respectu omnium eorum, quae communiter sunt credenda; vel secundum S. Isidorum, Articulus est perceptio divinae cernitatis, tendens in ipsam; idest, articulus est illud, quod illuminat nos ad divinam veritatem percipiendam, et intellectum movet ad eam credendam. Hinc Articulorum nomine intelliguntur non quidem omnes veritates revelatae, quae in sacra Scriptura, vel Conciliis continentur, sed praecipua earumdem capita: quemadmodum enim contextura corporis humani certis artubus et articulis sustinetur ac connectitur, ne dissolvatur et pereat; sic in fide nostra sunt aliqua magis principalia et capitalia, quae si dissolverentur, tacite tota fidei contextura pessundaretur et rueret. Symbolum autem est vox Graeca, quae signum seu indicium et collectionem significat: sic in arte militari signum, quod datur militibus, ut sese invicem cognoscant, et ab hostibus discernant, dicitur Symbolum: quamvis etiam proprie Symboli nomen usurpetur ad significandam collectionem, quae fieri solet ex multorum adunatione ad aliquod opus. Porro utraque hac ratione Symboli nomen usurpatur ab Ecclesia ad significandam brevem summam, seu regulam fidei ex variis articulis rerum credendarum collectam ac fidelibus propositam, qua sese invicem cognoscant, et ab haereticis discernant. Dicitur autem Symbolum ab Augustino, seu ab eo qui est auctor Serm. 115. De Tempore: Comprehensio fidei nostrae simplex, brevis, et plena: ut simplicitas ruditati, brevitas memoriae, et plenitudo consulat doctrinae. Triplex autem maxime Symbolum admittitur in Ecclesia: primum quidem Apostolicum, quod ab Apostolis compositum est, antequam in varias provincias dividerentur, ut probabitur intra: secundum dicitur Nicaenum, quod maiori ex parte ordinatum fuit in Concilio Nicaeno, ut Fideles magis profiterentur explicite aliquos articulos impugnatos ab haereticis, et ideo propter Arii potissimum errorem negantem Filii divinitatem haec magis explicite declarata fuit in Symbolo Nicano. Cum autem Macedonius postea impugnasset Divinitatem Spiritus sancti, Concilium Constantinopolitanum priori Symbolo Nicaeno, post illa verba, Et in Spiritum sanctum, addidit: Dominum, et vivificantem, qui cum Patre, et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Necnon et illa verba: De Spiritu sancto ex Maria Virgine. Similiter et illud: Cuius regni non erit finis. Tertium symbolum appellatur S. Athanasii, qui licet non habuerit auctoritatem condendi symbolum, quia tamen formula illa, qua suam fidem explicite professus est, clare ac nitide praecipuos fidei articulos declarabat, non solum placuit et probata fuit a summis Pontificibus, ad quos illam direxerat, sed insuper acceptata fuit ab universa Ecclesia: ideoque Symboli nomen ac virtutem obtinuit. Athanasium autem huius Symboli auctorem fuisse, constat ex S. Gregorio Nazianzeno in Oratione De laudibus Athanasii: necnon ex S. Augustino in Psal. 120. et ex consensu totius Ecclesiae, quae nomine S. Athanasii istud Symbolum solemniter recitat diebus Domi-
NOTANDUM 3. Obiecta fidei dupliciter spectari posse, nempe vel in esse rei, seu quatenus sunt res suis nativis principiis ac proprietatibus constantes; vel in esse credibilis, prout videlicet proponuntur intellectui per fidem credendae. Res autem in esse credibilis possunt invicem habere varium ordinem, nimirum vel ordinem existentiae, vel dignitatis, vel habitudinis unius ad aliud, vel dependentiae seu emanationis unius ab altero. Certum est autem, inquit Doctor in 3. dist. 23, quod sit aliquis ordo inter ipsa credibilia: primo, secundum esse existentiae, quia quaedam sunt priora in existendo, quam alia, scilicet divina creatis, necessaria contingentibus, et aeterna temporalibus. Secundo, penes esse dignitatis, aliqua enim sunt digniora et nobiliora in sua entitate, ut ea quae pertinent ad Deum in se, sicut et ea, quae pertinent ad Christum Dominum, haec enim longe praecellunt caeteris rebus, quae per fidem apprehenduntur. Tertio non est etiam dubium de ordine necessitatis: nam aliqua sunt necessaria simpliciter, ut essentia et attributa Dei: item animae immortalis, rationalis, et similia: alia sunt contingentia, ut creatio mundi, passio Christi, etc. Denique non est dubium de ordine durationis, cum aliqua sint aeterna, et ab aeterno, alia temporalia sed praeterita, alia futura. Tota difficultas esse posset de ordine in esse credibilis, an scilicet credibilitas aliquorum obiectorum pendeat a fide aliorum, quae debent prius supponi credita. Comparari autem possunt vel obiecta materialia fidei inter se, ita quod fides aliquorum obiectorum pendeat obiective a fide aliorum, nec aliqua nisi propter alia credantur; vel comparari possunt obiecta formalia inter se, puta divina veritas in cognoscendo cum veritate in dicendo; vel denique materialia cum formalibus, nimirum res credendae cum motivo credibilitatis.
His ita claritatis gratia praemissis, tria hic sunt resolvenda: Primum, utrum fidei obiectum sit complexum vel incomplexum, tam ex parte actus, quo creditur, quam ex parte rei, quae per fidem cognoscitur. Secundum, utrum sit aliquis ordo inter obiecta tam materialia quam formalia fidei. Tertium, an omnia fidei obiecta distincte ac sufficienter includantur in symbolo Apostolorum.
Conclusio prima. — OBIECTUM FIDEI TAM EX PARTE REI CREDITAE QUAM EX PARTE ACTUS CREDENTIS POTEST ESSE COMPLEXUM, AUT INCOMPLEXUM.
Patet huius conclusionis veritas ex primo et secundo Notabili; enimvero aliqua sunt fidei obiecta simplicissima, tam in se, quam in sua apprehensione, puta divina aeternitas, sapientia, et caetera Dei attributa, qui sicut sunt secundum se omnino simplicia, ita per simplicem et unicum actum fidei possunt percipi. Aliqua vero sunt complexa tantum secundum se, non vero secundum sui apprehensionem: sic v. g. in illo fidei assensu: Homo debite praeparatus, faciendo sacram Synaxim recipit augmentum gratiae, est obiectum, seu propositio obiectiva complexa, quae tamen apprehenditur per unicum et incomplexum fidei actum. Aliqua vero sunt complexa tam secundum se, quam penes sui apprehensionem v. g. Discipuli Christi Domini in die Pentecostes receperunt plenitudinem Spiritus sancti; haec propositio obiectiva fidei est complexa secundum se, duo namque involvit praedicata, et subiecta: primum, quod Apostoli receperint plenitudinem Spiritus sancti: secundum, quod illam acceperint in die Pentecostes. Est etiam complexa penes assensum; quippe dum sint actus intellectus saltem partiales, quibus assentitur huic propositioni, quae est duplex virtualiter, licet formaliter videatur una. Si autem assensus fidei consideretur ex parte actus intellectus componentis ac dividentis, seu affirmantis vel negantis, aut apprehendentis veritates revelatas per compositionem aut negationem praedicati cum subiecto, certum est hac ratione fidem esse complexam tam ex parte obiecti, quam ex parte actus: tum quia homines non aliter recipiunt obiecta credenda, quam per voces humanas, qua repraesentant obiecta complexe, nempe per propositiones constantes ex subiecto et praedicato, quae cum generent species similes obiecti et praedicati aptas ad producendas apprehensiones distinctas de extremis, hinc est, quod sequatur assensus complexus componens praedicatum cum subiecto. ⟦illegible: Idde qunl?⟧ inquit de Lugo, disp. 3. sect. 2. n. 16, quoties veritas propositionis non apparet clare, sed credenda est propter aliud medium et motivum, necesse est, quod interveniat discursus saltem virtualis ad ei assentiendum: cum ergo veritates revelatae tales sint, necessum est, ut eis assentiamur, quod fiat discursus saltem virtualis, inferendo nempe ex eo, quod quae Deus dicit, sint vera, et quod Deus hanc rem esse revelaverit, consequens sit illam esse veram: ubi autem discursus est, necesse est quod sit complexio, tam ex parte obiecti, quam ex parte assensus. Igitur in omni actu composito fidei necessum est, quod interveniat complexio ex parte actus et obiecti.
Conclusio secunda. — OMNIA OBIECTA MATERIALIA AEQUE IMMEDIATE SPECTANT AD FIDEM; ALIQUA TAMEN PRINCIPALIUS AD EAM PERTINERE VIDENTUR QUAM ALIA. Haec secundum rei veritatem debet esse communis quoad utramque partem, licet nonnulli verbotenus videantur dissentire:
Prima pars constat; omnia enim obiecta fidei aeque innituntur motivo formali credibilitatis, scilicet veritate Dei in cognoscendo et dicendo, et aeque immediate revelantur a Deo, ac proponuntur ab Ecclesia, nec enim maiorem infallibilitatem habet Ecclesia in proponendo uno obiecto, quam in altero, nec Deo minus credendum est quando revelat unum obiectum, quam dum revelat aliud, quippe cum non minus sit verax ratione unius, quam alterius: igitur omnia fidei obiecta aequali ratione sunt credibilia.
Dices 1. Deus non aequaliter omnia affirmat, aliqua enim tantum simpliciter enuntiat, alia vero cum iuramento: igitur non omnia revelata exigunt aequalem fidem.
Nego consequentiam; siquidem non minus repugnat Deo mendacium, quam periurium; hoc enim utrumque directe militat in summam eius veracitatem: unde licet ut nostrae infirmitati sese accommodet, interdum utatur iuramento, quo efficaciori modo nostrum assensum provocet: nihilominus iuramentum istud non maiorem denotat veritatem alicuius rei, quam si illam dumtaxat enuntiaret ac revelaret. ⟦illegible: Idde qund?⟧ omnis Dei revelatio et attestatio veritatis censeri posset iuramentum: quippe cum Deus ⟦illegible: rii?⟧ revelatae veritatem testetur per seipsum, velit eam credi propter suam veracitatem, quod proprie est iurare.
Dices 2. Non omnia quae revelantur sunt aeque vera: igitur non omnia sunt aeque credibilia. Patet antecedens, quae enim pure divina sunt, etiam veriora sunt quam creata. Sunt enim magis necessaria et magis entia, ac subinde maiorem habent veritatem, et consequenter magis sunt credibilia. Confirmatur exemplo charitatis bene regulatae et ordinatae; haec enim magis diligit ea quae maiorem habent bonitatem: igitur etiam fides magis debet credere ea quae maiorem et firmiorem habent veritatem.
Respondeo, concessa antecedente, distinguendo consequentiam: magis credi debent quae habent maiorem veritatem, quando motivum credendi est ipsa propria veritas obiecti crediti per se evidenter apparens, transeat: quando motivum credendi est alia veritas, quae aeque participatur ab aliis obiectis veris, revelatis, et per fidem cognitis, nego. Cum ergo fidei motivum ultimum non sit veritas evidenter apparens obiecti crediti, sed veracitas et testimonium Dei, aeque omnia sunt credibilia quibus hoc motivum ex aequo convenit: omnia autem revelata aeque participant motivum credibilitatis, quia Deus aeque infallibilis est ac verax in revelando uno obiecto, ac aliis: ac subinde fides omnia credit propter idem motivum. Ad confirmationem dici retorqueri posse argumentum, quemadmodum enim charitas non semper provocat ad amandum creaturas, quae secundum se sunt perfectiores, et quae magis participant de bonitate ac perfectione divina, sed eas, ex quibus Dei gloria maior exurgit, quia motivum ultimum amandi propter charitatem non est ipsa perfectio creaturae, sed Dei bonitas et gloria: unde si ex creatione hominis maior Dei gloria resultaret, quam ex creatione Angeli, ex motivo charitatis deberet quis plus diligere hominem, quam Angelum: igitur quemadmodum charitas aeque diligit ea, ex quibus aequalis gloria Dei resultat, ita fides debet aeque credere omnia credibilia, quia in ipsis aeque apparet divina veracitas.
Secunda pars etiam constat: cum enim inter obiecta credibilia alia sint nobiliora, puta quae divina sunt; alia vero minus nobilia, qualia sunt omnia creata, inter quae insuper multiplex ac varius est ordo dignitatis secundum maiorem vel minorem eorum perfectionem; hinc est quod quemadmodum lumen naturale intellectus magis inclinat ad cognoscendam veritatem nobiliorem, sic etiam fidei lumen magis inclinabit intellectum circa divina credenda, quam circa ea quae sunt pure creata. Ex iis igitur sequitur obiecta materialia fidei posse seorsim ab invicem credi, quando non habent naturalem dependentiam, nec essentialiter ac necessario unum alteri ex natura rei praesupponitur: siquidem omnia illa obiecta ex aequo a Deo revelantur, et sic aequaliter sibi vindicant infallibilitatem ex veracitate et revelatione divina. Dixi, quando unum necessario et naturaliter non praesupponit alteri: sunt enim quaedam obiecta quae ut credantur supponunt fidem aliorum, a quibus necessario dependent: sic non possum credere Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio, nisi credam in Deo esse Patrem, Filium, et Spiritum sanctum; nec Deum esse remuneratorem, nisi credam existere; nec omnes homines resurrecturos, nisi credam omnes morituros; resurrectio enim supponit essentialiter mortem. Si autem comparentur obiecta formalia fidei inter se, v. g. veritas Dei in cognoscendo cum eius veritate in dicendo, et revelando, aliquem servant ordinem in sua existentia, non vero in esse credibilis: quippe prius est Deum esse verum in cognoscendo, quam in loquendo: etenim veritas in cognoscendo aeterna est, divina, et Deo intrinseca: veritas autem in loquendo et revelando temporalis est, et Deo extrinseca. In esse autem credibilis nullum dicunt ordinem prioris, aut posterioris: quippe sibi invicem inserviunt, ut credantur, cum neutra possit credi, nisi propter alteram, puta veracitas propter revelationem, et revelatio propter veracitatem. Si tandem comparentur obiecta materialia fidei cum formalibus, certum est, quod invicem servare debeant ordinem in ratione credibilis; materialia namque dependent a formalibus, ut credantur: siquidem motiva veracitatis et revelationis non creduntur propter obiecta materialia, sed e contra materialia creduntur propter ista motiva. Verum haec omnia leviora sunt, quam quod diutius in iis immoremur.
Conclusio tertia. — OBIECTA CREDENDA SUFFICIENTER IN SYMBOLO APOSTOLORUM CONTINENTUR QUANTUM AD SUBSTANTIAM.
Probatur: Summa credendorum maxime spectat ad Deum in sua Divinitate, vel in nostra humanitate subsistentem, iuxta illud Ioan. 17. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Sed duo illa credendorum capita diserte explicantur in Symbolo, et quae ad utriusque notitiam spectant in eo sufficienter declarantur, ut testatur S. Augustinus, Serm. 181. De tempore: Symbolum, inquit, breve est verbis, sed magnum in sacramentis, quidquid enim de Deo, et Christo in Scripturis traditum est, in Symbolo continetur. Quam utique veritatem egregie probant ac elucidant Alensis q. 96. memb. 5. art. 1. Seraphicus Doctor in 3. dist. 25. art. 1. q. 1, ubi probat sufficientiam credendorum in Symbolo contineri tum ex parte Auctorum componentium; tum ex parte Articulorum fidei veritates continentium. Ex parte quidem Auctorum componentium:
Quia, inquit, universitas ibi Apostolorum convenit, quam non est dubium aliquid non potuisse latere de his quae pertinent ad fidei complementum. Et ut maiorem haberent firmitatem, singuli posuerunt ibi suas partes, et omnes insimul singulas approbaverunt: ut una Ecclesia, quae super Apostolos fundari debebat, unam fidei credulitatem et confessionem haberet, qua quidem diceretur fides Catholica, hoc est, fides universalis. Universalis, inquam, quia universis data, et ab universis Apostolis, qui erant fundamentum universalis Ecclesiae, constituta. Unde Petrus primo particulam suam dicens: Credo in Deum Patrem omnipotentem Creatorem caeli et terrae. Secundo Andreas subiunxit: Et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Tertio Ioannes addidit: Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Quarto intulit Iacobus maior: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Quinto subiunxit Thomas: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Sexto addit Iacobus minor: Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Septimo adiecit Philippus: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Octavo intulit Bartholomaeus: Credo in Spiritum sanctum. Nono subiunxit Matthaeus: Sanctam Ecclesiam Catholicam. Decimo addidit Simon Chanaanaeus: Sanctorum communionem. Quia in Sanctorum communione est peccatorum remissio. Undecimo superaddidit Iudas Thadaeus: Carnis resurrectionem. Et est sensus, quod Deus resuscitabit ipsam carnem. Duodecimo Matthias consummavit: Vitam aeternam. Amen. Et sic Apostoli in numero duodenario pleno et integro composuerunt illud Symbolum, quando erant insimul congregati. Potest etiam nihilominus sumi a parte articulorum constituentium, cum enim omnes articuli sint de Deo, aut secundum quod est in natura propria, aut secundum quod est unitus humanae naturae, necesse est quaedam articulos esse spectantes ad Divinitatem; quosdam ad humanitatem. Illi autem qui spectant ad Divinitatem, aut respiciunt divinam essentiam in se, aut respiciunt divinae essentiae personas sive hypostases, aut respiciunt eius operationes. Si respiciunt ipsam divinam essentiam in se, sic est unus articulus, secundum quod unica et simplex est divina essentia, et hoc insinuatur cum dicitur: Credo in Deum. Si autem respiciunt divinae essentiae personas sive hypostases, secundum quod tres sunt personae, tres sunt articuli. Quorum unus est: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Alius vero notatur cum dicitur: Et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Alius cum dicitur: Credo in Spiritum sanctum. Si autem respiciant divinae essentiae operationes, hoc potest esse tripliciter, secundum quod triplex est eius operatio: quarum una est in colla> tione naturae, et haec est creatio. Altera in collatione gratiae, et haec est sanctificatio. Tertia est in collatione gloriae, et haec est gloriosa resuscitatio. Et secundum hoc tunc sunt tres articuli: quorum unus notatur cum dicitur: Credo in Creatorem caeli et terrae. Alter cum dicitur: Sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Alius cum dicitur: Carnis resurrectionem. Et vitam aeternam. Amen. Et sic septem sunt articuli circa Divinitatem respicientes ipsam divinam essentiam in se, et in personis, et in operibus eius. Et patet eorum sufficientia, quia non habet ipsa pluribus modis considerari. Similiter circa humanitatem non est reperiri nisi septem articulos principales, secundum septem actus Christi Redemptoris, qui ordinantur ad nostram redemptionem. Quorum primus est incarnari: et de hoc est unus articulus: Qui conceptus est de Spiritu sancto. Secundus est nasci; et de hoc est alius articulus: Natus ex Maria Virgine. Tertius est pro nobis pretium solvere: et de hoc est alius articulus: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Quartus est infernum spoliare; et de hoc est articulus: Descendit ad inferna. Quintus est de morte triumphare; et de hoc est alius articulus: Tertia die resurrexit a mortuis. Sextus est caelestia transcendere: et de hoc est alius articulus: Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Septimus ad iudicium venire: et de hoc est alius articulus: Inde venturus est iudicare vivos, et mortuos. Et sic patet quod septem sunt articuli spectantes ad Deitatem, et septem spectantes ad humanitatem, in quibus universitas fidei continetur, secundum quod significatur in 1. Apoc. ubi dicit Ioan. se vidisse septem candelabra, et in medio septem candelabrorum similem filio hominis, et ille habebat ad dexteram septem stellas. Per septem namque stellas luminosas, quae sunt de natura caelesti, intelliguntur septem articuli spectantes ad Divinitatem: per septem autem candelabra aurea, quae sunt de terrena materia, verumtamen optima et depurata, intelliguntur septem articuli respicientes humanitatem: et ideo dicit, quod in medio horum vidit similem filio hominis. Quoniam ergo isti quatuordecim articuli continentur in Symbolo Apostolico, hinc est quod fides continetur in illo Symbolo sufficienter et plene quantum ad illa quae principaliter sunt credenda. Et ideo concedendae sunt rationes ad istam partem.
Dices 1. Si in eo Symbolo sufficienter continentur omnes articuli credendi, cur necessum fuit alia addere Symbola? Sed praeter Symbolum Apostolorum Ecclesia etiam habet alia Symbola, nempe Symbolum Nicaenum, et Symbolum S. Athanasii: igitur Apostolicum Symbolum non sufficienter complectitur omnia credenda.
Respondet Seraphicus Doctor ib. ad 5. arg: Apostolicum Symbolum sufficiens esse ad credendorum notitiam; caetera vero fuisse addita ad credendorum maiorem explanationem, et ad haeresum confutationem; unde Apostolicum Symbolum sufficiens est ad instruendam plebem de his quae necessario debet explicite credere; alia vero duo Symbola necessaria sunt Pastoribus ac Rectoribus, tum ad explicanda ea quae continentur in Apostolico Symbolo, tum ad confutandos varios errores. Symbolum Nicaenum, inquit Seraphicus Doctor, conditum > fuit ad confutationem plurium haeresum pullulantium. Unde adduntur aliqua ad maiorem expressionem, per quae possunt haereses confutari, et praeterea ad elidendam haeresim Manichaei non tantum dicitur: Credo in Deum, sed credo in unum Deum. Neque tantum dicitur: Creatorem caeli et terrae, sed etiam visibilium et invisibilium. Ad confutationem vero haeresis Ariana non tantum dicitur: Credo in Iesum Christum Dominum nostrum, sed etiam additur: Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum … usque ubi: Per quem omnia facta sunt. Ad confutationem vero haeresis Eutychetis, et Nestorii, qui dixerunt Spiritum sanctum servum esse Patris et Filii, non dicitur tantum: Credo in Spiritum sanctum, sed additur: Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit, et Latini addiderunt, Filioque, propter errorem Graecorum. Qui cum Patre, et Filio simul adoratur, etc. Et additur: Qui locutus est per Prophetas, ad destructionem erroris quorundam, qui dixerunt, quod Prophetae locuti sint sicut phanatici. Et sic patet, quod ista Symbola non superfluunt, nec Apostolicum deficiat: quia quamvis in illo fides sufficienter contineatur quantum ad propriam et simplicem fidei confessionem, tamen opportunum fuit aliquid ei addere ad maiorem explanationem, et propter confutandam haereticam pravitatem.
Dices 2. Summa credendorum maxime his duobus continetur, nempe existentia Dei, et illius iustitia per ordinem ad homines remunerandos, iuxta illud sancti Pauli ad Hebr. 11. Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator est: sed haec duo non continentur in Symbolo Apostolico: igitur non complectitur sufficienter omnia credenda.
Nego minorem. Profitemur namque Deum existere, cum dicimus: Credo in Deum: his enim verbis profitemur unum Deum esse: remuneratio vero continetur in ultimis illis verbis, Et vitam aeternam, in quibus continetur aeternam beatitudinem observantibus mandata Dei: ac proinde sufficienter apparet illius divina iustitia in praemiandis bonis, et malis plectendis: quemadmodum et omnia alia divina attributa innotescunt, vel nomine Dei, vel per omnipotentiam divinam: qui enim est omnipotens, consequenter infinitus est, ac subinde illustratus omnibus perfectionibus, quae ad ens infinitum spectant.
Dices 3. Inter mysteria fidei explicite omnibus credenda, unum ex praecipuis est Sacramentum Eucharistiae, quod idcirco appellatur per Antonomasiam Mysterium fidei: quia maxime sensus ac intellectus humani captum naturalem fugit: at mysterium istud non continetur in Symbolo Apostolico, nec etiam in aliis duobus: igitur ista Symbola non sufficienter complectuntur omnia credenda.
Respondet idem Seraphicus Doctor ad 3. Quod iste articulus non est principalis, sed sub aliquo articulo continetur, sicut et alia Sacramenta. Volunt autem quidam dicere, quod reducitur ad Articulum de Omnipotentia: alii autem ad Articulum de Passione, quia istud est memoriale passionis: sed melius est ipsum revocare ad Articulum de unitate Ecclesiae, et peccatorum remissione, ad quae etiam alia Sacramenta revocantur: in ipsis enim Sacramentis fit peccatorum remissio, et attenditur totius Ecclesiae Sanctorum unio.
Addunt aliqui mysterium hoc non esse positum in Symbolo, quia in eo continentur solum ea, quae scitu erant necessaria ad fidem explicitam pertinentem ad intellectum: fides autem explicita Eucharistiae non est necessaria propter se, sed ad implendum digne praeceptum sumendi Eucharistiam; unde, ut observat S. Augustinus tract. 11. in Ioan, Catechumeni, qui olim docebantur omnia mysteria credenda priusquam susciperent baptisma, nil audiebant de Sacramento Eucharistiae: non ergo mirum si in Symbolo, quod Catechumeni etiam ante baptismum suscipiendum edocti, ne profiteri debent, non contineatur hic articulus, cuius fides explicita ab eis non exigitur donec hoc Sacramentum essent suscepturi.
Quaestio IV: An symbolum, quod dicitur Apostolicum, sit vera ab ipsis Apostolis editum.
Respondeo, id nulli Catholico videri debere dubium; quippe hoc ipsum aperte tradunt SS. Patres, maxime vero S. Clemens Epist. 1. ad Iacobum, et lib. 1. Recognitionum: S. Ambrosius Serm. 38. Chrysostomus Homil. 1. et 2. De Symbolo, Augustinus Serm. 115. et 118. De Tempore, et S. Leo Epist. 13. ad Pulcheriam, et Serm. 3. De Passione, ubi ait: Ipsa Catholici Symboli brevis et perfecta confessio duodecim Apostolorum est insignita sententia. Unde Baronius ad an. 11. existimat Symbolum fuisse compositum anno 10. a Passione Christi, antequam videlicet in varias provincias dividerentur. Quod etiam suaderi potest ratione SS. Patrum mox laudatorum, qui volunt ideoque Apostolos hoc Symbolum edidisse, ut haberent unam, eamdemque regulam fidei, quam omnes omnibus populis proponerent. Secundo, ut singuli Fideles brevem hanc fidei formulam facilius memoriae mandarent, et frequentius profiterentur. Sic Augustinus Hom. 12. in Serm. De Symbolo. Tertio, ut possent fideles hac brevi formula veluti clypeo praemuniri adversus omnes haereticorum fraudes. Ita S. Chrysostomus Hom. De Symbolo. Addunt praefati Patres Apostolos non tradidisse Symbolum istud scripto, sed verbotenus: Ne, inquit Eusebius Emissenus Hom. 2. De Symbolo, ab haereticis corrumpi posset, ac vitiari. Unde non mirum si Symbolum istud non habeatur a fidelibus tamquam Scriptura sacra, cum ab Apostolis non fuerit scriptum, sed traditum fidelibus, ut in eorum memoria conservaretur. Adde quod licet Apostoli illud tradiderint Spiritu sancto regente et gubernante quoad veritatem sententiarum, non tamen dictante singula verba, quod ad Scripturam Canonicam videtur esse necessarium: et insuper, licet certum sit Symbolum istud esse editum ab Apostolis, id tamen non est de fide, nec ab Ecclesia definitum, nec ab ea inter divinas Scripturas receptum.