Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio
Praeludia I: Praeludia Theologica
Disputatio I: De Existentia et Necessitate Gratiae
Disputatio II: De Essentia, Causis, et variis Gratiae Divisionibus
Articulus I: De essentia gratiae
Articulus II: De causis gratiae
Articulus III: De divisione et multiplici specie gratiae
DIVINUM Spiritum gratiarum largitorem eleganti similitudine fonti comparat Ecclesia, dum ab ea dicitur fons clausus, qui nempe suavissimos gratiae latices in universos homines longe lateque derivat et exundat: sed paradisi fontis instar in quatuor veluti fluvios uberrima effluit, videlicet in quatuor capitales divinae gratiae emluxus: quorum primus est in gratis datam, et gratum facientem: secundus in gratiam sanitatis, et Medicinae: tertius in excitantem, et assistentem: quae rursus distribuitur in excitantem, et adiuvantem, haec vero in operantem, et adiuvantem: quartus denique in sufficientem, et efficacem. De quibus maxime hoc in Articulo futurus est sermo sub totidem Sectionibus diversis, quo res distinctius et clarius innotescat. Hic enim non sumus acturi de capitali ac primaria gratiae divisione in creatam, et increatam, quam ex huiusce Tractatus praeludiis supponimus aperte satis ac sufficienter delineatam; diximus enim in primo paragrapho gratiam aliam esse naturalem, aliam supernaturalem; insuper supernaturalem, aliam esse creatam, aliam increatam: increatam vero gratiam appellari maxime Verbum divinum, et Spiritum sanctum, siquidem propter nimiam charitatem qua dilexit nos Deus, Filium suum nobis dedit in redemptionem, Spiritum vero in sanctificationem. Hinc S. August. Serm. 61. De Verbis Domini, cap. 1. Gratia Dei, inquit, donum Dei est, donum autem maximum ipse Spiritus est, et ideo gratia dicitur.
Sunt etiam qui docent cum S. Thoma, inter gratias increatas nuncupandum esse Dei amorem, ac praedestinationem, quibus nobis Deus bene voluit; quia Dei amor, quo nos praedestinat, est praecipuum et maximum Dei beneficium gratis concessum, saltem secundum intentionem. Verum sanctus Augustinus huic sententiae videtur refragari; nam lib. De praedestinatione Sanctorum, cap. 10. gratiam a praedestinatione distinguit, dicens: Inter gratiam porro et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio: gratia vero iam ipsa donatio: nisi forte dixeris S. Augustinum his verbis de gratia in strictiori significatione fuisse locutum, videlicet de illo divino beneficio nobis ad opus meritorium et salutiferum absolute necessario, de quo maxime erat ipsi cum haereticis controversia in libris De Praedestinatione: igitur dumtaxat nobis erit sermo de caeteris gratiae divisionibus in quinque sequentibus Sectionibus.
Sectio I
QUANQUAM ut notavimus in Praeludiis, omnis gratia gratis detur; quia, inquit Apostolus Rom. 11. Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia non est gratia: unde sanctus Augustinus, lib. De gestis Pelagii, ait: Ipsum gratiae nomen, et eius nominis intellectus aufertur, si non gratis datur, sed eam, qui dignus est, accipit; nihilominus Theologi vulgo gratiam creatam primaria divisione partiuntur in eam, quae dicitur gratis data, et illam quae gratum faciens appellatur. Prior est ea, quae ad utilitatem et salutem spiritualem aliorum primario confertur a Deo, iuxta illud 1. Cor. 12. Manifestatio Spiritus datur ad utilitatem, videlicet Ecclesiae, et ad aedificationem corporis Christi, et consummationem Sanctorum. Dixi primario, quia enim gratias gratis datas obtinent possunt eas ad suam propriam aedificationem et salutem impendere, iuxta illud Danielis 12. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Gratia vero gratum faciens ea est quae ad utilitatem et salutem spiritualem ipsius accipientis primario confertur a Deo, iuxta illud Ephes. 1. Benedixit nos omni benedictione spirituali, ut essemus sancti, et immaculati in conspectu eius. Dixi primario, quia gratia sanctificans et hominem gratum faciens etiam conferre potest ad salutem aliorum, tum per bonum exemplum hominis eam possidentis, iuxta illud Matth. 5. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum: tum per charitatem fraternam, qua unusquisque tenetur fratris salutem procurare: Cuique enim Deus mandarit de proximo suo: tum denique propter unitatem
Ecclesiae et Sanctorum communionem, iuxta illud Psalmi 118. Particeps ego sum omnium timentium te.
Praedicta autem divisio gratiae in gratum facientem, et gratis datam est legitima. Probatur, quia ea divisio est legitima, cuius membra dividantia tres sequentes habent conditiones: primo, quod participent rationem generis: secundo, quod invicem distinguantur: tertio, quod adaequate genus divisum partiantur. Sed praedicta divisio sic se habet: 1. Utrumque enim illius membrum ordinatur ad bonum supernaturale, vel sibi vel aliis procurandum. 2. Gratia gratis data a gratum faciente distinguitur: nam haec ad propriam recipientis salutem refertur, illa vero ad utilitatem aliorum. 3. Denique haec utraque gratia generalem gratiae rationem adaequate partitur: quia omnis gratia proprie dicta, per se primo ad propriam vel ad aliorum salutem ordinatur.
Dices. Dona naturalia non possunt ad alterutrum huius divisionis membrum referri: non enim per se spectant ad propriam vel alienam salutem: ergo haec divisio non est adaequata. — Distinguo antecedens: dona naturalia sunt quaedam species gratiae late sumptae, et quatenus gratia significat quodcumque donum divinum, praeter merita conversum, concedo: gratiae vero stricte sumptae, et quatenus gratia significat donum gratis concessum in ordine ad salutem, nego.
Dices 2. Praedicta oppositio non petitur ex natura rei, sed ex effectu: igitur non est legitima. — Nego consequentiam: quia cum gratiae omnes natura sua ordinentur ad aliquem effectum, quamvis inter eas aliquae sint qualitates absolute, nihilominus quantum ad nostram cognitionem pro hoc mortali statu spectat, sufficit quod earum rationes constituentes et distinguentes desumantur a fine ad quem ordinantur.
Dices 3. Character Sacerdotalis, et virtus administrandi Sacramenta est gratia quaedam creata supernaturalis ordinis: sed haec ad neutrum illorum spectat: ergo praedicta divisio non est adaequata. Minor constat: non enim reduci potest ad gratiam gratum facientem, quia ex primaria intentione non ordinatur ad privatam sanctificationem uniuscuiusque ministrorum: non est etiam gratis data, quia non videtur spectare ad aliquod membrum gratiarum gratis datarum numeratarum ab Apostolo. — Nego minorem: nam, ut constabit intra, virtus haec ministrandi Sacramenta reducitur ad virtutem patrandi miracula, quae est gratia gratis data: maius enim miraculum reputari non potest, quam animae vivificatio, et sanctificatio, quae per Sacramentorum administrationem elicitur.
Quaeres: Per quid praecise gratia gratis data a gratum faciente distinguatur?
Respondeo, haec utramque gratiam in tribus maxime invicem discrepare: Primo, differunt ratione sui, in eo quod gratiae datae gratis sint omnino inter se diversae, nec ullam habitudinem et connexionem habeant ad invicem, tametsi ad fidem conferendam, et ad bonum publicum Ecclesiae ordinentur: gratiae vero gratum facientes sese mutuo respiciunt: nam omnia auxilia gratiae actualis respiciunt gratiam habitualem, vel tamquam dispositiones ad illam, vel tamquam effectus ab ea procedentes, vel tamquam concursum illi debitum. — Secundo, differunt ratione finis: quia, ut diximus, gratia gratum facienprimaria intentione confertur propter bonum proprium; gratis autem data propter utilitatem publicam totius Ecclesiae: non quod gratum faciens ad utilitatem publicam interdum non redundet, sed finis iste extrinsecus est, et potius pendet ab operante, quam ab ipsius gratia. — Tertio denique differunt ratione subiecti: quia gratum faciens reperitur dumtaxat in iustis: gratis autem data etiam reperiri potest in peccatoribus; nam Numerorum 23. 24. Balaam dicitur prophetasse, qui tamen perversus erat. Ioannis 13.1 Caiphas prophetavit, quod Christus moriturus erat pro gente, ut filii Dei qui erant dispersi congregarentur in unum. Et Matthaei 7.2 Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Et tunc confitebor illis: quia numquam novi vos. Ratio vero huius rei est, quia quamvis homo respectu sui sit malus, non repugnat tamen illum aliis utilem esse: unde sequitur, quod ex solis miraculis in hac mortali vita non potest certo concludi operantis sanctitas: quamvis non sit dubium gratiam miraculorum, atque caetera id genus saepius concedi iustis, quam peccatoribus.
Quaeres 2. Quaenam harum gratiarum sit dignior altera?
Respondeo, absque dubio gratiam gratum facientem longe praestantiorem esse gratiis gratis datis; quod utique colligitur ex Apostolo 1. ad Cor. 12. ubi postquam Apostolus enumeravit varia gratiarum gratis datarum genera, volens loqui de gratia gratum faciente, seu de charitate subdit: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Hinc fideles adhortatur: Aemulamini charismata meliora: quae vero sint illa charismata meliora capite sequenti declarat: si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Eamdem veritatem significaverat Christus Lucae 12. dicens Apostolis: In hoc nolite gaudere, quoniam spiritus subiiciuntur vobis, sed in hoc gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in caelis. Hinc S. Augustinus lib. 83. Questionum, Quaestione 69. ait, gratias gratis datas non omnibus iustis ac fidelibus concedi, ne in errorem perniciosissimum inducantur existimandi in talibus factis maiora bona esse, quam in operibus iustitiae, quibus aeterna vita comparatur.
Suffragatur etiam ratio, quia habitus, qui immediate refertur ad ultimum finem, et ipsi nos nullo medio coniungit, praestantior est eo, qui tantum id mediate praestat: atqui gratia sanctificans immediate refertur ad ultimum finem, et immediate nos Deo coniungit; gratia vero gratis data ad utilitatem proximi directe spectat, et non nisi mediante gratia gratum faciente ad ultimum finem nos ordinat, subindeque illa haec est praestantior.
Porro de gratiis gratis datis tantum futurus est sermo in praesenti Sectione, quam maioris claritatis gratia distribuemus in sequentes §§.
§ I. Quotuplex sit Gratia gratis data. — Respondeo eam dividi vulgo in novem species, quas enumerat Apost. 1. ad Corinth. 12. ubi cum dixisset: Divisiones gratiarum sunt, unus autem Spiritus; subdit: *Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: alteri fides in eodem spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
Cuius utique divisionis rationem refert Alensis noster q. 63. m. 3. ex parte veritatis docendae, 2. confirmandae, 3. explicandae ab eo, qui tales gratias est assecutus:
Veritas enim, inquit, aut est de credendis ac de operandis, aut de fine operandorum et credendorum: sive manifestius; aut est de fine, aut de his quae sunt ad finem. Insuper ea quae sunt ad finem, aut sunt operanda, aut sunt credenda, et secundum hoc triplex requiritur gratia, ut sapientia sit de fine nempe de aeternis: scientia de operandis: fides de credendis. — Quantum ad confirmationem sermonis, quae necessaria est ad doctrinam veritatis, secundum quod dicitur Marci ultimo: Predicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis: quia duplex requiritur gratia; nam confirmatio sermonis fit dupliciter: uno modo per mirabilia operationis, alio modo per mirabilia cognitionis. Insuper mirabilia operationis fiunt duobus modis: uno modo quatenus excedunt actum naturae, non tamen potentiam: alio modo quatenus excedunt actum et potentiam, dicunturque naturae impossibilia. Similiter mirabilia cognitionis fiunt duobus modis, uno modo per cognitionem veri, altero autem per cognitionem boni; vel aliter: uno modo per cognitionem rerum, alio modo per discretionem intentionum. Ad confirmationem doctrinae veritatis in opere, quod excedit actum naturae, est gratia sanitatum. Est iterum gratia in opere, quod excedit potentiam naturae, videlicet gratia operationis virtutum, idest miraculorum, quae sunt supra naturam, ut interpretatur Glossa. Similiter est gratia in mirabili cognitione veritatis, sive rerum futurorum, ut gratia prophetiae. Deinde est gratia in mirabili discretione boni sive intentionis, ut gratia discretionis spirituum, ut nempe discernat, quod audit; quo spiritu, bono an malo, dicatur, quia diabolus seductione dicit bona, ut explicat Glossa. — Denique quantum ad explicationem, sive expositionem veritatis, duo requiruntur: unum ut fiat explicatio veritatis omnibus, aliud ut fiat de omnibus, quae pertinent ad eorum salutem. Gratia igitur explicationis veritatis duplex est: gratia generum linguarum, per quam omnibus fieret explicatio veritatis, et gratia interpretationis sermonum, per quam fieret de omnibus explicatio veritatis. Gratia generum linguarum necessaria est ad explicationem veritatis sermonibus propriis, iuxta proprietatem uniuscuiusque idiomatis: interpretatio vero sermonum ad explicationem veritatis sermonibus manifestatis <. Haec Alensis.
Eamdem distributionem hac ratione colligit Angelicus Doctor 1. 2. quaest. 111. art. 1. quaest. 3. art. 4 ex eo, quod gratia gratis data ordinetur ad hoc, ut homo alteri cooperetur, ut reducatur ad Deum: homo autem ad hoc operari non potest interius movendo, sed solum exterius docendo, vel persuadendo: et ideirco gratia gratis data sub se continet ea omnia, quibus homo indiget, ut alterum erudiat, et informet de rebus divinis, quae sunt supra rationem.
Porro ad id tria requiruntur: Primum, ut homo habeat plenam rerum divinarum cognitionem, quantum pati potest humana conditio, ut erudire et informare possit alios. Secundum, ut possit probare et confirmare ea, quae dicit; alias enim non esset efficax eius doctrina. Tertium, ut ea quae concipit convenienter possit proferre, et auditoribus exponere.
Ad primum autem, ut scilicet homo habeat rerum divinarum notitiam, tria sunt necessaria: Primo, ut principia cognitionis rerum divinarum certissime teneat; id vero fit per fidem, quae numeratur inter gratias gratis datas, non quatenus est quaedam virtus pertinens ad sanctificationem hominis in seipso, sed prout importat aliquam eminentem certitudinem et convictionem fidei, ex qua homo fit idoneus ad informandum alios de rebus divinis. Secundo, ut principales conclusiones, quae ex altissimis illis principiis deducuntur, perfecte calleat; id vero fit per sapientiam. Tertio, ut abundet exemplis, et cognitione effectuum, per quos interdum oportet manifestare causas; et quantum ad hoc proponitur scientia, qua est cognitio rerum humanarum; quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. In quantum ergo sapientia et scientia plenitudinem et abundantiam important, ut homo non solum in seipso possit recte sapere de divinis, sed etiam alios instruere, et contradicentes arguere, hoc modo inter gratias gratis datas numerantur. Aliae vero secundum aliam acceptationem enumerantur inter dona Spiritus sancti, prout nempe mens hominis est plane mobilis per Spiritum sanctum, ad ea quae sunt sapientiae et scientiae.
Ad secundum, nempe ad confirmationem eorum quae sunt supra rationem divinitus recte lata, requiritur ut evangelicus Doctor interdum ea faciat, quae sunt divinae potestati propria, et quae naturali virtute fieri non possunt. Ipsorum autem quatuor sunt genera, quorum duo priora pertinent ad operationem eorum quae solus Deus facere potest in operibus miraculosis, sive illa sint ad salutem corporum, et quantum ad hoc ponitur gratia sanitatum, sive referantur ad solam divinae potestatis manifestationem, sicuti quod stet sol, quod mare dividatur, et quantum ad hoc ponitur operatio virtutum. Duo posteriora pertinent ad manifestationem eorum quae Domini solius est scire. Haec duo sunt vel contingentia; sive futura pro quibus dignoscendis ponitur Prophetia; vel occulta cordium, pro quibus ponitur discretio spirituum. Ad tertium denique, nimirum ad facultatem proferendi ea quae merito percipiuntur, necessarium est, ut sacrae doctrinae Praedicator eo loquatur idiomate, quo possit intelligi, et secundum hoc ponitur gratia linguarum. Postremo requiritur, ut ea quae revelata sunt eo sensu exponat, quo dictata sunt a Spiritu sancto, atque debent intelligi, et propter hoc ponitur interpretatio sermonum.
Ex his patet eam gratiae gratis datae divisionem traditam ab Apostolo non esse in membra proxima et immediata.
Obiicies 1. Fides est gratia gratum faciens: ergo numerari non debet inter gratias gratis datas. — Distinguo antecedens: est gratia gratum faciens, quatenus est donum, quo quis firmiter adhaeret rebus revelatis, propter auctoritatem Dei revelantis, concedo: quatenus fides est singularis quaedam illustratio Dei in concipiendis fidei mysteriis, necnon et supereminens certitudo rerum credendarum, per quam homo fit idoneus ad instruendos alios, et mysteria fidei aliis explicanda et persuadenda, nego.
Obiicies 2. Dona Spiritus sancti non debent numerari inter charismata gratis data, per se enim referuntur ad salutem eorum, quibus conferuntur: atqui sapientia et scientia sunt dona Spiritus sancti: ergo non debent recenseri inter gratias gratis datas. — Distinguo minorem: sunt dona Spiritus sancti, quatenus per sapientiam et scientiam homo facile redditur mobilis a Spiritu sancto, concedo: quatenus per utramque homo redditur idoneus ad instruendos alios, nego.
Obiicies denique: Gratia sanitatum, operatio virtutum, prophetia, discretio spirituum ad idem caput, puta ad donum miraculorum, revocari possunt: ergo praedicta divisio deficit. — Distinguo consequens: si examinetur haec divisio ad rigorem Logicae, cuius legibus divisio fieri debet in immediata membra, concedo: si moraliter, nego: vulgo enim a praeterito et immediato membro ad mediata fit transitus.
Hic autem etsi vera appareant, nihilominus probabilius dicendum arbitror plures esse quam novem gratias gratis datas: nam idem Apostolus enumerat quoque opitulationes, et gubernationes, quae ad nullam e novem assignatis revocari possunt. Addi potest lucis scientiae in summo Pontifice una cum Concilio ad res fidei definiendas. Addi quoque potest character Ordinis, qui tametsi ad operationem virtutum revocari possit, tamen ab ea plus videtur distingui, quam sermo scientiae a sermone sapientiae.
Corollarium. — Ex his collige definitionem gratiae gratis datae recte a nostro Alensi 3. part. qu. 13 m. 2. assignari his verbis: Gratia gratis data est donum hominibus divinitus infusum, sine meritis, ad aedificationem alterius. Dicitur donum divinitus infusum, quia a Deo bonorum omnium largitore procedit; omne enim datum optimum et donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum. Additur hominibus, quia cum detur gratia gratis data ad reducendos homines ad Deum, congruum fuit, ut media ordinata ad hanc reductionem conferrentur etiam hominibus, quatenus ista reductio fiat modo convenienti eorum naturae. Sequitur non ex meritis, tum quia non habetur ex debito naturae, nec ad eius naturale complementum spectat: tum quia gratia gratis data etiam reperitur in peccatoribus, subindeque non propter eorum bona opera tribuitur. Dicitur ultimo ad aedificationem alterius, quia ubicumque Apostolus commemorat gratias gratis datas, subiungit eas concedi propter utilitatem aliorum. Sic 1. Corinth. 3. dicit se accepisse gratiam ad evangelizandum Gentibus. Et cap. 1. post assignatas gratias gratis datas, affirmat eas esse collatas ad consummationem Sanctorum idest fidelium in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, quod est Ecclesia. Et 1. Petri 4.3 dicitur: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Quibus omnibus textibus satis apparet gratias omnes gratis datas esse concessas a Deo ad aedificationem et utilitatem proximi. Quod ut evidentius constet, paucula hic de singulis gratiis gratis datis speciatim sunt disserenda.
§ II. De Sermone Sapientiae et Scientiae. — Censent aliqui hanc utramque gratiam ad cognitionem dumtaxat pertinere; ita tamen ut existiment sermonem sapientiae esse cognitionem altiorum ac sublimiorum fidei interiorum, puta Trinitatis, Praedestinationis, et Incarnationis; sermonem vero scientiae esse cognitionem eorum, quae ad mores pertinent, puta praeceptorum Decalogi. Ita sentire videtur S. Augustinus, lib. 13 Confessionum, cap. 18. ubi priorem gratiam appellat luminare maius, posteriorem vero luminare minus. Aliqui autem existimant cum S. Chrisostomo, Theophilacto, et Theodoreto cap. 12. 1. ad Cor. sermonem scientiae esse nudam cognitionem fidei mysteriorum, absque peritia erudiendi alios; sermonem vero sapientiae esse eandem cognitionem cum peritia erudiendi alios. Verum neutra sententia apparet vera, nam inde sequeretur sermonem sapientiae et scientiae, quatenus sunt gratiae gratis datae, non distingui a sapientia et scientia, prout sunt dona Spiritus sancti. Sequeretur pariter, quod sermo scientiae non esset gratia gratis data, quia non conduceret ad aliorum salutem. — Igitur verius dicendum arbitror, sermonem sapientiae et scientiae esse gratias gratis datas ordinatas non solum ad cognitionem mysteriorum fidei, et praecepta moralia, sed etiam ad illa explicanda et praedicanda ceteris. — Sermones Sapientiae et Scientiae, sunt gratiae gratis datae ordinatae, non solum ad cognoscendum, sed etiam ad praedicandum et explicandum aliis mysteria fidei.
Haec veritas patet ex ipsamet Scriptura sacra, quae has gratias gratis datas appellat sermonem sapientiae et scientiae: sermo autem non est nuda cognitio, sed alteri notificata per externam interni conceptus manifestationem. Hinc S. Hieronymus praefatum Apostoli locum explicans, ubi has gratias gratis datas commemorat, ait: Sermo sapientiae est sapienter, apte, et rationabiliter loqui. Suffragatur etiam ratio; nam praedicatio et explicatio manifesta mysteriorum fidei est aptissimum medium ad reducendos homines ad Deum: ergo in hac potissimum praedicatione et expositione constituenda est ratio sapientiae et scientiae, quatenus sunt gratiae gratis datae.
Differunt autem invicem sermo sapientiae et scientiae, ut docet S. Augustinus lib. 12. De Trinitate, cap. 14. his verbis: Ubi laudatus dixit: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, haec utique duo sine dubio distinguit, licet non ibi explicet quid intersit, et unde possit utrumque dignosci. Differunt autem, (meo iudicio), eo modo quo sapientia et scientia, prout sunt dona Spiritus sancti proportione servata; unde quemadmodum sapientia est donum Spiritus, quo cognoscuntur altissima fidei mysteria, et scientia aliud donum, quo cognoscuntur ea, quae ad mores pertinent; ita sermo sapientiae est gratia explicandi altissima fidei mysteria; sermo autem scientiae est gratia explicandi ea, quae ad mores spectant, ut docet S. Augustinus loco supra citato. Vel, ut aliis placet, sermo sapientiae est gratia explicandi fidei mysteria per aeternas ac divinas causas et per propria eiusdem fidei principia; sermo autem scientiae est gratia explicandi eadem mysteria per effectus, exempla, et alia sensibilia.
§ II. De Fide, quae est Gratia gratis data. — Fides, prout est gratia gratis data, dicitur a quibusdam, constans fiducia in Deum et quidem impetrandum, et ad miracula praesertim facienda. Et prohatur a S. Paulo 1. Corinthiorum, cap. 13. Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, etc. Quibus verbis significatur montium translatio, et alia miracula fieri potuisse per fidem aliquam, quae fides quia talem habeat finem, videlicet utilitatem respiciat publicam, rationabiliter erit gratia gratis data. Ita censent S. Chrysostomus, et alii Patres.
Obiicies. Qua ratione hoc pacto distinguatur fides ab operatione virtutum? — Respondeo, distingui tamquam aliquam causam totalem ab aliquo effectu partiali, quia imprimis operatio virtutum, iuxta hanc sententiam, est effectus aliquis externus dependens ab hac fide tamquam a sua causa. — Praeterea, fides huiusmodi habet alios effectus ab operatione virtutum, quae, ut diximus, est constans fiducia in Deum, non modo ad operandum miracula, sed etiam ad quidvis impetrandum, sive ad corpus, sive ad animam, sive ad bona fortunae spectans. Ita censent aliqui Doctores.
Verum rectius fides, prout hic explicatur, dicitur certissimus et firmissimus assensus, seu eximia quaedam intelligentia mysteriorum Dei, qualis requiritur in Doctore, non modo ad illa concipienda, sed etiam ad ea aliis explicanda, necnon et ad intrepide et firmiter illa defendenda. Sic vocat Lyranus noster in 1. ad Cor. cap. 12; qua utique explicatio congruit menti S. Pauli; nam Romanorum 12. dicit Prophetam et Doctorem debere docere secundum rationem fidei, hoc est secundum mensuram illius eximiae intelligentiae, et cognitionis mysteriorum, quam Spiritu sancto largiente accepit. Qua prae ceteris praeclare imbutus erat S. Stephanus, quem, ut legimus Act. 6. Apostoli elegerunt plenum fide, hoc est, plenum intelligentia mysteriorum Dei. Quare Iudaei non poterant resistere Spiritui, et sapientiae, qui loquebatur. Hinc ibidem dicitur plenus gratia et fortitudine, propter firmitatem et intrepidam constantiam, qua polebat ad fidem defendendam, et eius explicanda mysteria, etiam cum proprio vitae dispendio.
§ IV. Quid sint Gratia sanitatum, et Operatio virtutum. — Hic non est sermo de operatione virtutum, qualis in medico, vel etiam daemone reperiri potest, qui infirmitatem solvere possunt virtute medicamentorum, et applicando activa passivis, modo sensibili, ut faciunt medici, vel insensibili, ut interdum fieri contingit ope daemonum; sed agimus de ea tantum virtute, quae procedit ex speciali concursu Spiritus sancti, qualis fuit aliquando in Prophetis, et Apostolis, et est etiam nunc in quibusdam Ecclesiae filiis, licet non ita frequenter. — Est autem gratia sanitatum virtus supernaturalis sanandi corpora; operatio autem virtutum est virtus quaedam altior operandi miracula, et insigniora prodigia, sive ad utilitatem, sive ad terrorem, sive ad punitionem incredulorum. Sic in sancto Petro illa mirabilis sanitatum virtus extitit, quando iussit claudo ut ambularet; extitit pariter in eo virtus operandi miracula, dum ad eius verbum mortui ceciderunt Ananias et Saphira, etc. — Verum difficultas est an illi, qui hac virtute donantur, concurrant moraliter aut physice ad mirabiles illas operationes. Quam quidem difficultatem solvit Doctor in 4. dist. 1. quaest. 1. et 4. dicendo eos dumtaxat ad id concurrere ut causas instrumentales, et dispositive, non quidem naturaliter, sed ex beneplacito Dei, qui est agens principale in huius mirandi effectus productione: quemadmodum enim, posita debita organizatione corporis humani, Deus ex pacto infundit animam rationalem; ita posita applicatione verborum vel aliorum signorum sensibilium, ex pacto producit hunc vel alium effectum mirabilem.
§ V. De Prophetia. — Prophetiae nomen variam habet significationem in Scriptura sacra. Primo namque interdum significat laudes aeternas canere. Sic 1. Reg. cap. 10. Saul dicitur inter Prophetas, et cum eo prophetasse legimus, cum insiluit super eum Spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum, nempe prophetarum, quorum cuneum obvium habuerat; hoc est, cum eis laudes divinas canebat. Significat etiam interdum agitationem a spiritu malo. Sic 1. Reg. cap. 18. de eodem Saule legimus: Post diem autem alterum irruit spiritus Dei malus in Saul, et prophetabat in medio domus suae. 3. Significat miracula facere. Sic Ecclesiastici cap. 46. Elisaei corpus mortuum dicitur prophetasse: Et mortuum prophetavit corpus eius; quia nempe, ut legimus 4. Reg. c. 13. quidam sepelientes hominem viderunt latrunculos, et proiecerunt cadaver in sepulchrum Elisai, quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos. 4. Non raro denotat prophetiae nomen fidei mysteria interpretari. Sic 1. ad Cor. 14. Prophetae autem duo aut tres dicant, et ceteri iudicent: quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat: potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: et spiritus Prophetarum prophetis subiecti sunt. — Verum Prophetiae nomen, quatenus hic usurpatur, proprie significat cognitionem eorum, quae a sensibus remota sunt, et ordinariae hominum apprehensioni impervia, qualia sunt futura contingentia, secreta cordium, divinae voluntatis decreta; necnon et ea quae loco et tempore ita dissita sunt, ut nonnisi Deo revelante possint innotescere.
Ad hanc autem prophetiam duo maxime videntur necessario requiri: nimirum apprehensionem et conceptionem veritatis revelandae, et assensum quo intellectus Propheta certissime iudicat hanc rem esse veram: Primum causatur a revelatione: secundum a lumine quodam supernaturali: cum enim assensus ille sit supernaturalis, oportet ut per aliquod lumen supernaturale causetur; non quidem per lumen fidei: quia lumen Prophetiae evidentius est lumine fidei, maxime quando Propheta cognoscit, et distincte percipit id quod aliis revelat; sed per quoddam aliud lumen ad hoc specialiter ordinatum, quod proinde dici potest lumen propheticum. — Ex his sequitur quod prophetia, quatenus hic usurpatur, nempe pro gratia gratis data, nihil aliud sit quam cognitio, et predictio eorum omnium, quae naturaliter cognosci non possunt, et valde sunt a sensibus remota.
Obiicies. Qualiter Prophetia distinguatur a gratia praedicationis, et sermonis: et quaenam earum gratiarum sit altera praestantior? — Respondet Alensis noster, quaest. 67. m. B. Quod Prophetia est divina revelatio rerum eventus immobili veritate denuntians: in prophetia ergo, inquit, sunt duo, revelatio, et denuntiatio. Quantum ad revelationem, quae est in cognitione, dignior est gratia prophetiae, et actus prophetizandi eminentior; et maius est prophetizare quam praedicare: quantum ad denuntiationem, gratia praedicationis dignior, quia praedicare est ad salutem animarum, prophetare vero ad veritatis denuntiationem, quod animarum salute minus est.
§ VI. Quid sit Discretio Spirituum. — Non conveniunt sacri Doctores in huius gratiae gratis datae explicatione: sunt enim qui cum S. Thoma affirmant, discretionem spirituum nihil aliud esse quam iudicium quoddam supernaturale de internis cogitationibus mentis. Consentunt vero caeteri cum S. Chrysostomo in explicatione gratiarum gratis datarum, discretionem spirituum esse notitiam motuum internorum vel consiliorum aut praeceptorum traditorum a quibusdam hominibus, aut etiam apparitionum et locutionum sensibilium per Angelos bonos vel malos: subindeque iuxta hanc sententiam, discretio spirituum sese extendit ad omnia, quae vel interius vel exterius inducere possunt in malum aeque ac in bonum.
Haec autem spirituum discretio fieri potest duobus modis: nimirum vel per prudentiam christianam, utendo videlicet propria industriâ et principiis fidei, necnon Scriptura sacra admonente, maxime primae Ioan. cap. 4. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus an ex Deo sint. 2. per specialem quemdam instinctum, et motionem spiritus, quâ instigantur et moventur praesertim viri spirituales, quibus maxime conceditur haec gratia, iuxta illud 1. Corinth. cap. 14. Si quis videtur propheta esse aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. De ea postrema discretione spirituum, quae sola est gratia gratis data, maxime hic agimus. Unde discretio spirituum, quatenus est gratia gratis data, potest dici tam iudicium de internis cogitationibus, quam notitia motuum internorum, consiliorum, apparitionum, et locutionum sensibilium per Angelos bonos vel malos: hic enim uterque modus omnem prorsus rerum iudicandarum notitiam continet, quae maxime incertae sunt et obscurae; res enim quae evidenter bonae vel malae sunt discretione spirituum non indigent, ut ab invicem secernantur: ac proinde hac spirituum discretione dumtaxat opus est, quando res obscurae sunt, et cognitu difficiles, et quatenus iudicio communi in errorem aeque ac in veritatem, in malum aeque ac in bonum, in superstitionem aeque ac in religionem sub praetextu pietatis, et per quaedam prodigia, quae putantur miracula, possunt inducere. Qua ratione sanctus Anselmus dicit, hanc spirituum discretionem esse difficillimam, tum quia sensus et cogitationes hominis sunt inextricabiles: tum quia Angelus malus plerumque se transfigurat in Angelum lucis; nihilominus haec cognitio potest esse certa et facilis, ut ait Gerson, per inspirationem intimam, et internum soporem ac spiritualem dulcedinem, vel illustrationem aeternis, per quam effugantur tenebrae omnis dubitationis. Qualiter autem discerni possint vera prodigia ab ementitis et larvatis, necnon et Angelorum bonorum locutiones et apparitiones ab his, quae fiunt per Angelos malos, iam diximus in Tractatu De Angelis, agendo de daemonum infestatione.
§ VII. Quid sit Gratia generum Linguarum. — Inprimis observandum est genera, seu donum linguarum, intelligi posse duobus modis: Primo nimirum, ut Apostoli et Apostolici viri unico dumtaxat idiomate utentes, ab omnibus nationibus audirentur et intelligerentur, spiritu videlicet imprimiente mentibus adiunctam verborum significationem, vel multiplicante voces in eorum auribus. Secundo, ut idem Apostoli et Apostolici viri variis revera idiomatibus loquerentur.
Non desunt inter sanctos Patres et sacros Interpretes qui priorem modum approbent, posteriore relicto. Inter caeteros autem eminet Ecumenius in 2. caput Actuum: necnon et Basilius Seleuciensis Episcopus Serm. de Innocentibus, his elegantibus verbis: Quando rore Spiritus, qui e coelis fluxit, in lingua Apostolorum accepto congregatarum gentium auribus... gentium distribuit auris operatione, uniuscuiusque vocem ad omnium gentium sensus accommodante, et gratia adaptante, adeo ut fluvium sermonis, qui profundebatur ex labiis, fieret familiarem omnium auribus a spiritu transformato in id quod erat cognatum vocis uniuscuiusque eorum, qui audiebant. Hic pariter modus videtur confirmari posse ex illo Actorum 2. cap. Quomodo nos audimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Necnon ex eo quod Sanctus Petrus unica concione ibidem legatur convertisse tria millia hominum, qui tamen erant ex diversis nationibus.
Posteriorem modum approbant caeteri pene omnes sancti Patres; maxime Nazianzenus, Orat. 11. ubi postquam illos duos modos recensuit, posteriorem praefert priori, eumque probat ex his verbis Actuum 2. Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei: nam, inquit, haec verba (nostris linguis) non Concordant solum cum verbo audivimus, sed etiam cum participio loquentes, quasi non prius auditae fuerint variae linguae, quam illi Apostoli fuerint locuti. Confirmat praeterea ex illo 1. ad Corinth. 14. Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquar. Quibus verbis Apostolus significat se omnium idiomate loqui. Probat insuper ratione: quia, inquit, iuxta priorem modum, sequeretur donum linguarum non gratiam gratis datam Apostolis, sed dumtaxat audientibus. His addi potest, quod ad fidem disseminandam, et Evangelium praedicandum non debebant Apostoli solum ab aliis intelligi; sed debebant praeterea alios intelligere, nimirum ut eorum obiectionibus responderent, difficultates solverent, necnon et dubia amoverent.
Haec autem posterior sententia probabilior apparet, licet prior tamen probabilitate non careat. Unde responderi posset ad praefatos textus Scripturae pro confirmatione prioris sententiae laudatos, vel non solum Petrum concionatum fuisse his tribus hominum millibus, sed etiam alios Apostolos iuxta illud ibidem: Nonne omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? sicque fieri potuisse ut singuli propter varias nationes variis uterentur linguis: vel eumdem S. Petrum non una hora, nec uno loco, sed diversis concionatum fuisse: et ita secundum opportunitatem loci, temporis et nationis alio et alio idiomate uti potuisse. Hinc genera linguarum nihil aliud sunt, quam facultas supernaturaliter infusa, quâ cognosci possunt varia idiomata, et eorum significationes, et quibus illi qui habent talem notitiam, uti possunt, quoties volunt, et quoties sese offert occasio: cuius definitionis particula omnis satis apparet ex mox dictis.
§ VIII. Quid sit Interpretatio Sermonum. — Est quaedam gratia specialis communicata praesertim Doctoribus ad linguas interpretandas scripto vel verbo. Cuius definitionis particulae constant ex eo quod, ut rettulerunt historici, in exordio nascentis Ecclesiae Spiritus sanctus providerit de quibusdam viris doctis, qui Interpretes dicebantur: propterea quod interpretarentur linguas peregrinas, quibus aliqui Propheta vaticinabantur in Ecclesia. — Insuper, postquam Apostoli conciones habuerant, eorum interpretabantur sermones iis qui non callebant vel idioma quo fuerant usi, vel sensum verborum quae dixerant, ne scilicet ipsimet Apostoli gravioribus dediti, hoc negotio detinerentur, eoque labore gravarentur. — Denique, huiusmodi Interpretes solebant exponere plebi epistolas scriptas ab Apostolis, et eas in aliud idioma vertere, sicut septuaginta Interpretes in graecum idioma vetus Testamentum verterant.
Obiicies. Ad quid fuerit utilis, vel necessaria praedicta sermonum interpretatio in primitiva Ecclesia; cum tunc familiare fuerit omnibus donum linguarum, qui invisibiliter suscipientes Spiritum sanctum per Baptisma et Confirmationem, etiam visibiliter donabantur eiusdem divini Spiritus charismatibus, maxime vero dono linguarum. Legimus enim Actuum 19. quod cum Paulus venisset Ephesum, et fidelibus recenter conversis manus imposuisset, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. Iterum c. 10. legimus eumdem Spiritum illapsum fuisse super omnes gentes congregatas cum Cornelio: Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. — Respondeo, interpretationem sermonum ordinatam fuisse ad communem utilitatem fidelium: non enim donum linguarum omnibus erat familiare, ut patet ex his verbis 1. ad Cor. 14. Numquid omnes loquuntur linguis? Id vero quod profertur ex Actuum 10. 19. solum probat in quibusdam occasionibus simul cum Baptismo et Confirmatione fuisse communicatum donum linguarum, ut scilicet magis appareret Baptismi virtus et efficacia, magisque fidei veritas confirmaretur.
Obiicies 2. Cur Apostoli usi fuerint Interpretibus, cum ipsi linguarum dono pollerent, necnon et interpretatione sermonum? Refert enim S. Irenaeus, lib. 3. c. 1. et S. Hieronymus, lib. De Scriptoribus Ecclesiasticis, S. Petrum usum fuisse sancto Magno Interprete, et S. Paulum Tito. — Respondeo, interpretationem sermonum equidem habuisse Apostolos; nihilominus usos fuisse interdum ministerio Interpretum, non ad suam propriam utilitatem, sed fidelium: postquam enim concionati fuerant Apostoli, necessum erat, ut aliquis peregrinas voces auditoribus eas non callentibus notas faceret, uniuscuiusque audientium familiari idiomate utendo: opus etiam, ut profundiora fidei mysteria, quâ paucioribus verbis expresserant Apostoli, fusiori discursu iis exponerentur, quos Apostolus vocat idiotas.
Obiicies denique: quanam ratione distinguatur interpretatio sermonum a dono linguarum? — Respondeo, interpretationem sermonum supra linguarum donum significare et importare assistentiam quamdam specialem Spiritus sancti pro servanda verborum fidelitate, habenda claritate sententiarum, et assequendo sermonis interpretandi sensu; nam, ut pluribi conqueritur sanctus Hieronymus, valde difficile est in versionibus linguarum peregrinarum obtinere haec omnia, propter varias uniuscuiusque idiomatic proprietates, nec enim sufficit de verbo ad verbum translatio, sed etiam requiritur certa assecutio sensus. Praeterea interpretatio sermonum addit supra donum linguarum cognitionem profundiorum mysteriorum contentorum in verbis, quam quidem cognitionem S. Paulus saepe designat lato nomine Prophetiae, eamdemque refert cum dono linguarum.
Quaeres: utrum gratiae gratis datae sint habituales vel actuales? — Respondeo, quasdam earum esse habituales, eas scilicet quae permanenter insunt, cuiusmodi sunt sapientia, scientia, fides, donum linguarum, et interpretatio sermonum: aliae vero sunt actuales, et sunt motiones et veluti impressiones instantaneae et temporales, quae cessante effectu deficiunt, cuiusmodi sunt gratia sanitatum, operatio miraculorum, donum Prophetiae, et discretio spirituum. Cuius responsionis ratio est, quia habitibus utimur quando volumus: atqui his gratiis datis non utebantur Sancti ad arbitrium suum, sed tantum quando movebantur a Deo: ideo preces solebant ad Deum fundere, ut miraculum aliquod v. gr. operarentur: prioribus vero gratiis utebantur pro libitu, et data occasione, ac occurrente utilitate publica: igitur priores inhaerent per modum habitus: posteriores vero dumtaxat per modum actus. Nec refert quod Apostolus primo ad Corinth. 14. dicat quod spiritus Prophetarum Prophetis subiecti sunt; nam intelligendum est quoad enunciationem et locutionem dumtaxat eorum quae ipsis revelata sunt, non vero quoad istam revelationem, quam non prout volunt accipiunt: unde ibidem scribit Apostolus: Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent, quod si aliis revelatum fuerit sedenti prior taceat.
Sectio II
Hanc gratiae divisionem pluribi commendat sanctus Augustinus, sed nullibi plenius ac planius quam libro De correptione et gratia, cap. 11. ubi cum praecedenti capite demonstrasset Adam per liberum arbitrium stare potuisse si voluisset, sequentem sic orditur: > Quid ergo? Adam non habuit Dei gratiam? imo vero habuit magnam, sed disparem: ille in bonis erat, quae bonitate sui Conditoris acceperat...... Sancti vero in hac vita, ad quos pertinet liberationis haec gratia, in malis sunt: ex quibus clamant ad Deum: sed libera nos a malo. Ille in illis bonis Christi morte non eguit; istos a reatu, et haereditario et proprio illius Agni sanguis absolvit. Ille non opus habebat eo adiutorio, quod implorant isti cum dicunt: Video aliam Legem in membris meis, etc. quoniam in eis caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem: atque in tali certamine laborantes ac periclitantes, dari sibi pugnandi vincendique virtutem per Christi gratiam poscunt: ille vero nulla tali rixa a seipso ad> versus seipsum tentatus atque turbatus, in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur: proinde etsi non interim laetarentur, nunc rerum tamen potentiore gratia indigent isti ». Et infra. > Nee ipsum ergo Deus esse voluit sine sua gratia, quam reliquit in eius libero arbitrio; quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit: ad bonum autem nihil, nisi adiutetur ab omnipotenti bono: quod adiutorium si homo ille per liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus: sed deseruit, et desertus est. Tale quippe erat adiutorium, quod desereret cum vellet, et in quo permaneret si vellet, non quia fieret ut vellet. Haec prima est gratiae quae data est primo Adam. Sed haec potentior est in secundo Adam: prima est enim qua fit ut habeat homo iustitiam si velit. Secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit, et tantum velit, tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria concupiscentia voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem parva erat, quâ demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii, quoniam sic adiurabatur ut sine hoc adiutorio in bono non maneret, sed hoc adiutorium si vellet desereret: haec autem tanto maior est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem, parum sit denique non posse sine illa vel apprehendere bonum, vel permanere in bono si velit, nisi etiam efficiatur ut velit. Tunc ergo dederat Deus bonam voluntatem; in illa quippe eum fecerat rectum. Dederat et adiutorium, sine quo in ea permanere non posset si vellet, ut autem vellet, in eius libero reliquit arbitrio: posset autem permanere, si vellet: quia non deerat adiutorium, per quod posset, et sine quo non posset perseveranter bonum tenere quod vellet: sed quia noluit permanere, propterea eius culpa est, cuius meritum fuisset si permanere voluisset, sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium steterunt ipsi, et huius mansionis debitam mercedem recipere meruerunt: tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, quâ eis certissimum sit semper esse in illa mansuros. Si autem hoc adiutorium vel Angelo, vel homini, quam primum facti sunt, defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adiutorio posset manere ubi vellet, non utique sua culpa cecidissent: adiutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. Nunc autem quibus deest tale adiutorium, iam poena peccati est: cuius autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum. et tanto amplius datur per Iesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo placuit, ut non solum adsit, sine quo permanere non possumus etiam si velimus: verum etiam tantum ac tale sit ut velimus. Est quippe in nobis hanc Dei gratiam in bono recipiendo, et perseveranter tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus. Quod non fuit in homine primo; unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit: namque, ut reciperet bonum, gratia non egebat, quia nondum perdiderat; ut autem in ea permaneret, egebat adiutorio gratiae, sine quo id omnino non posset, et acceperat posse si vellet, sed non habuit velle, quod posset: nam si habuisset, perseverasset: posset enim perseverare etiam si vellet: ut nollet, de libero descendit arbitrio, quod tunc ita liberum erat, ut bene velle posset, et male: quid autem erit liberius libero arbitrio, quando non poterit servire > peccato, quâ futura erat, et homini sicut facta est, et Angelis sanctis merces meriti; nunc autem per peccatum perdito bono merito, in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat ». Sub initio capite sequenti: > Ipsa adiutoria distinguenda sunt: aliud est adiutorium sine quo aliquid non fit: et aliud est adiutorium quo aliquid fit: nam sine alimentis non possumus vivere, nec tamen cum affuerint alimenta, cis fit ut vivat, qui mori voluerit: ergo adiutorium alimentorum est sine quo non fit, non quo fit, ut vivamus, at vero beatitudo, quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. Adiutorium est enim non solum sine quo non fit, verum etiam quo fit propter quod datur. Quapropter hoc adiutorium et quo fit est, et sine quo non fit; quia et si data fuerit homini beatitudo continuo fit beatus, et si data numquam fuerit numquam erit. Alimenta vero non consequenter faciunt, ut homo vivat, sed tamen sine illis non potest vivere. Primo itaque homini (qui in eo bono, quo factus fuerat rectus, acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere) datum est adiutorium perseverantiae, non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non posset. Nunc vero Sanctis in regnum Dei per gratiam Dei praedestinatis, non tantum tale adiutorium perseverantiae datur; sed tale, ut eis ipsa perseverantia donetur, non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam, ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint ». Post plura: > Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, idest, in bono perseverantiam primus homo, sed perseverare in eius relinqueretur arbitrio, tales habebat vires eius voluntas, quae sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil ex seipsa concupiscentialiter resistebat, ut digne tantae bonitati, et bene vivendi facilitati, perseverandi committeretur liberum arbitrium: Deo quidem praesciente quid esset facturus iniuste; praesciente tamen, non ad hoc cogente; sed simul sciente, quid de illo faceret iuste. Nunc vero posteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam maioribus donis adiuvanda remansit infirmitas. Placuit enim Deo, quo maxime humanae superbiam presumptionis extingueret, ut non glorietur omnis caro coram ipso, idest, omnis homo. Unde autem non glorietur caro coram ipso, nisi de meritis suis, quae quidem potuit habere, sed perdidit, hoc est, per liberum arbitrium propter quod non restat liberandis, nisi gratia liberantis? » Et infra: > qui eis non solum dat adiutorium, quale primo homini dedit, sine quo perseverare non possunt si velint: sed in eis operatur etiam et velle: ut quoniam non perseverabunt, nisi et possint et velint, perseverandi eis possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur: tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint, quia sic volunt, ideo sic velint, quia Deus operatur, ut velint. Nam si in tanta infirmitate vitae huius, in qua tamen infirmitate propter elationem reprimendam perfici virtutem oportebat, ipsis relinqueretur voluntas sua, ut in adiutorio Dei, sine quo perseverare non possent, manerent, si vellet, nec Deus in eis operaretur, ut vellet, inter tot et tantas tentationes infirmitate suâ voluntas ipsa succumberet, et ideo perseverare non possent, quia deticientes infirmitate, nec > vellent, aut non ita velint infirmitate voluntatis, ut possent. Subventum est ergo infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter ageretur: et ideo quamvis infirma, non tamen deficeret, neque adversitate aliqua vinceretur. Ita factum est, ut voluntas hominis invalida et imbecilla in bono adhuc parvo perseveraret per virtutem Dei, cum et voluntas primi hominis fortis et sana in bono ampliore non perseveraverit, habens virtutem liberi arbitrii: quamvis non de futuro adiutorio Dei, sine quo non posset perseverare si vellet; non tamen tali, quo in illo Deus operaretur, ut vellet. Fortissimis quippe dimisit atque permisit facere, quod velint: infirmis servavit, ut ipso donante, et invictissime quod bonum est velint, et hoc deserere invictissime nolint ». Hinc S. Augustinus, quam paulo longius exscribendam duxi, ut inde appareat quae fuerit sancti Doctoris genuina mens de utriusque gratiae, sanitatis videlicet et medicinalis differentia, quam apertius intra declarabimus: sed prius ex hac abundantissima messe quaedam veritatis segetes colligendae sunt, de quibus inter Catholicos, atque Haereticos convenit.
Corollarium I. — Ex praecedenti S. Augustini doctrinâ. — Ex his igitur sequitur primo, gratiam Adamo in statu innocentia fuisse necessariam, ut constat ex verbis S. Augustini supra laudatis. Hinc in Enchiridio, cap. 106. de primo hominis statu loquens pronuntiat in hunc modum: Quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset, quia etsi peccatum in solo libero arbitrio erat constitutum: non tamen iustitiae continendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni divinum adiutorium praeberetur. Et capite sequenti: Sic ergo factus est homo rectus, ut et manere in ea rectitudine posset non sine divino adiutorio. Ipsi subscribunt eius discipuli, maxime S. Prosper cap. 18. Contra Collatorem. Fulgentius De incarnatione, et gratia, cap. 12.
Dices: S. Augustinus diserte pronuntiat Adamum per naturae liberi arbitrii vires potuisse in bono perseverare, subindeque ad id opus non habebat gratiâ. Probatur antecedens ex libro De correptione et gratiâ, cap. 10. ubi asserit Adamum potuisse per liberum arbitrium stare, sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, steterunt ipsi. Et capite sequenti dixerat: Dederat adiutorium, sine quo permanere non posset si vellet: ut autem vellet, in eius reliquit libero arbitrio. Hinc praeclara illa sententia libri De bono perseverantiae: Qui non infertur in tentationem, inquit, non discedit a Deo: non est hoc omnino in viribus liberi arbitrii, quales nunc sunt; infuerat homini antequam caderet, quae tamen libertas voluntatis in illius primae conditionis praestantia quantum valuerit apparuit in Angelis. — Respondeo, S. Augustinum longe aliter in his et similibus sententiis usurpare verba illa, natura, naturaliter, liberum arbitrium, quam a nobis accipi solent. Etenim per naturam intelligit habituales omnes dotes, quas primus homo a Deo acceptas in posteros una cum humanitate transfudisset per generationem. Sicut enim ab illa nativitate, quâ iam nascimur, dicimur ab Apostolo naturâ filii irae, ita quod naturae nomen originalem culpam significet et complectatur; sic ab illa nativitate quâ (si Adamus non peccasset) omnes eius exemplo filii Dei et sancti nascerentur; unde ita naturae nomen sumit, ut ipsam quoque sanctificantem gratiam comprehendat. Ita pluribi sese explicat ipsemet S. Augustinus; nam lib. 1. Retractationum, cap. 15. Proprie natura dicitur, inquit, in quâ sine vitio creati sumus. Et libro 8. De libero arbitrio, cap. 19. disputans cum Manichaeis, ait: sic etiam ipsum naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur, naturam hominis, in qua primum in suo genere inculpabilis factus est: aliter istam, in qua ex illius damnati poena et mortales, et ignari, et carni subditi nascimur: iuxta quem modum dicit Apostolus: fuimus enim et nos naturaliter filii irae. Hinc Epistola 107. ait: Naturam ipsum perdidit in semetipso primus Adam. Ad quae verba respiciens Concilium Arausicanum Canone 21. affirmat, naturam per Adam esse perditam. Sic denique naturalem possibilitatem appellat Coelestinus Epistola ad episcopos Gallos, cap. 1. quâ voluntatem sine vitio, et habituali gratiâ ornatam designat, dum ait: In praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse. — Simili plane sensu libertatis et liberi arbitrii nomina usurpavit S. Augustinus, de natura innocente sermonem faciens, ut constat tum ex citatis verbis in obiectione, tum pariter ex Epistola 107. ubi ait: Liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus: et Sermone 2. De verbis Apostoli, de primo homine, ait: Magnas liberi arbitrii vires, homo cum conderetur accepit; sed peccando amisit: quibus nomine liberi arbitrii significat voluntatem gratiâ sanctificante et coelestibus dotibus ornatam, quâ naturali propagatione ad posteros, si ipse non peccasset, erant transfundendae.
Corollarium II. — Sequitur 2. Gratiam medicinalem gratiâ sanitatis potiorem esse, tribus maxime characteribus 1. Quod illa sit abundantior. 2. Quod sit potentior. 3. Quod sit magis determinativa voluntatis ad operationem. Primum patet ex illis verbis Christi Domini Ioannis 10. Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant: unde Apostolus ad Romanos 5. ait: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, quae utique oracula luculenter expendit S. Bernardus in Sermone super caput 12. Apocalypsis: Vehementer, inquit, nobis vir unus, et mulier una nocuere, sed gratias Deo, per unum nihilominus virum, et mulierem unam, omnia restaurarentur, nec sine magno fremore gratiarum. Neque enim sicut delictum, ita et donum, sed excedit damni aestimationem beneficii magnitudo: Sic nimirum providentissimus et clementissimus artifex, quod quassatum fuerat non confregit, sed utilius omnino refecit, etc. — Secundum pariter constat ex doctrina ipsius S. Augustini, quam clare expendit libro De correptione et gratiâ, verbis supra laudatis, ubi gratiam medicinalem vocat potentiorem, maiorem, et efficaciorem: infirmanti siquidem, et per peccatum vitiatae, ac vulneratae humanae naturae remedio potentiore succurrendum fuit, ne tota carnalium rerum cupiditate prostrata iaceret; nam, ut supra dicebat S. Augustinus, Si in tanta infirmitate vitae huius ipsis relinqueretur voluntas sua, ut in adiutorio Dei, sine quo perseverare non possent, manerent si vellet, nec Deus in eis operaretur, ut vellet, inter tot et tantas tentationes infirmitate suâ voluntas ipsa succumberet, et ideo perseverare nonpossent, quia deficientes infirmitate, nec velint: aut non ita velint infirmitate voluntatis, ut possent*. — Tertium denique significat ibidem S. Augustinus, subiungens: Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et insuperabiliter ageretur. Quid autem significent verba illa indeclinabiliter et insuperabiliter agi, declarabimus infra.
Corollarium III. — Sequitur 3. Duplex adiutorium utroque in statu, natura videlicet innocentis et lapsa, fuisse necessarium; nempe intellectuale, et habituale, seu habitum gratiae sanctificantis, quo homo iustus bene agere pergat ac perseveret, et caelestem illuminationem intellectus, quâ cognosceret bonum sectandum, malum fugiendum: de quibus duobus auxiliis convenit inter Catholicos, et Haereticos; non ita de voluntatis adiutorio, seu delectatione caelesti, quâ afficitur et movetur voluntas ad bonum: de hac namque controvertitur, an utrique statui fuerit necessaria, ut expendemus infra.
Dixi 1. Adiutorium habitualis gratiae in utroque statu necessarium esse ad agendum et perseverandum, illa scilicet perseverantia, quae repetitis divinae charitatis actibus continetur: non vero otiosa quaedam, ac veluti inerti perseverantia, quae nullum actum comprehendat. Atque adeo non est sensus: habitualem gratiam esse necessariam ad permanendum in habituali gratia, ut aliqui videntur explicare: hoc enim per se ridiculum apparet; sed potius habitualem gratiam esse necessariam ad perseverandum in actuali Dei amore, seu ad novos amoris actus exercendos; quo sensu praesens assertio nihil habet difficultatis et controversiae, et toties a S. Augustino confirmatur, quoties praedicat possibilitatem primo Adamo concessam, et liberum arbitrium ad amandum Deum.
Dixi 2. Adiutorium cognitionis utroque in statu necessarium fuisse; quam assertionem docet S. Augustinus, lib. 3. De libero arbitrio, cap. ultimo, ubi illius adiutorii necessitatem repetit ex ea causa, quae integrae, atque corruptae naturae communis est: Voluntatem, inquit, non affert ad faciendum quodlibet, nisi aliquod eisum (idest alicuius rei cognitio), quid autem cuiusque eligit, vel respuat, est in hominis potestate: sed quo viso tangatur, nulla potestas est; quod etiam ad primum hominem, et Angelos pertinere eodem loco affirmat. Hinc libro De spiritu et litterâ, cap. 53. universè pronuntiat: Nemo habet in potestate quid ei veniat in mentem: loquitur autem de cognitione indeliberata, quam Adamus innocens, perinde ac eius posteri accipere à Deo debuit: non vero de libera, quam in potestate sua habuerit. Hoc utrumque donum, habituale et actuale, tam naturae integrae, quam sanae fuisse necessarium, aperte significat S. Augustinus, libro De correptione et gratiâ, ubi Pelagio dicenti: Non peccare nostrum est: ita respondet: Si de integrâ et sanâ hominis naturâ loqueretur, quam malo non habemus, nec sic recte diceretur: dum non peccare nostrum tantummodo sit, quamvis peccare nostrum sit, nam ibi esset adiutorium Dei, et tamquam lumen sanis oculis, quo adiuti videant se praebere volentibus. His verbis non dicit, quod ibi esset adiutorium Dei tamquam lumen sanis oculis: sed ut duo auxilia distingueret, signanter ait: Ibi esset adiutorium Dei, et tamquam lumen sanis oculis, etc. Quia nimirum duo status innocentiae adiutoria complectitur, nempe habitualem gratiam, quam generali nomine adiutorium Dei, et caelestem illuminationem, quam lumen quo adiuti videant, appellat. Debuit autem hoc loco istud utrumque adiutorium comprehendere; quia demonstrare statuerat in statu innocentiae, non peccare nostrum tantummodo non esse, quamvis peccare nostrum esset, atque adeo non actualis gratia tantum commemoranda fuit, sed etiam habitualis, quae in eo statu necessario, simul cum libero arbitrio iustum opus ope- rante, concurrebat: hinc enim sequitur quidquid boni in eo statu fieret, non tantum propter actuale adiutorium, sed etiam propter habituale, ad Dei gratiam referendum esse.
Cum igitur haec in contesso sint apud omnes tam Catholicos, quam Haereticos, aut saltem pauci sint, qui adversus doctrinam in superio- ribus Corollariis traditam reclament; restat determinandum, in quo maxime ac precise consistat gratiae sanitatis a medicinali differentia. Circa quam assignandam triplex capitalis assignatur sententia: Prima contendit eas invicem in hoc differre, quod gratiae sanitatis dissentiri possit, non ita medicinali. Secunda utriusque discrimen ex eo repetit, quod gratia sanitatis praeter auxilium habituale, solum habeat an- nexum auxilium intellectuale, non autem auxilium delectationis, quo specialiter afficeretur voluntas, et moveretur ad volendum. Tertia vero sententia triplex hoc auxilium in utroque statu desiderat, sed cum summa disparitate intra assignanda. Quorum omnium ut evidentior et facilior habeatur notitia, placet hanc triplicem sententiam sub di- stinctis Paragraphis expendere.
§ I. An gratia medicinalis in hoc a gratia sanitatis differat, quod huic dissentiri possit, illi vero necesse sit assentiri.
Ea fuit pestilens et haeretica Lutheri sententia, hominem in statu naturae lapsae, non posse ullatenus gratiae dissentiri. Ut pluribus docet, maxime vero in lib. De servo arbitrio. Quapropter Concilium Seno- nense merito affirmat, illum in Manichaeismum incidisse, quando Pelagianismum vitare conatus est, ut non raro contingit haereticis; solent enim ab uno extremo in alium non minus vitiosum declinare. Concilii verba sunt:
In errorem Manichaei incidit Lutherus, dum nimis nimie et scrupulose anxie et scrupulose declinat Pelagium: metuens namque liberum arbitrium cum Pelagio efferre, omne bonum opus, quod est in homine, Deo tribuit, et divinae gratiae; nil prorsus libero arbitrio. Sicque tollens omnino liberum arbitrium Lutherus factus est Manichaeus, dum refugit esse Pelagianus.
Cui pessimae doctrinae subscripsit Calvinus pluribus, sed maxime in Antidoto Tridentini ad Sess. 6. art. 5. ubi de Patribus illius Concilii sic loquitur:
In eo hallucinantur, quod motum nobis auferri somniunt, qui mediam electionem nobis relinquat. Denique in eo falluntur, quod nullum observant inter regenerationis gratiam, quae nunc misericordiae nostrae subvenit, et primam, quae Adae data fuerat, discrimen, quod diligenter Augustinus exponit, dicens: istam gratiam nam habuit primus homo, qua numquam vellet esse malus: tale quippe erat adiutorium, quod desereret cum vellet, non quo fieret ut vellet, sed potentior est gratia in secundo Adam, qua fit etiam ut velimus. Hinc lib. 2. Institutionum, cap. 5. n. 10. de auxilio gratiae in hoc statu naturae lapsae hominibus dato, sic loquitur: Voluntatem moret, non qualiter multis saeculis traditum est et creditum, ut nostra postmodum sit electionis motioni obtemperari aut repugnari: sed illam efficaciter afficiendo: illud ergo toties a Chrysostomo repetitum reprobari necesse est: quem trahit, volentem trahit: quo insinuat Dominum porrecta tantum manu, expectare an suo arbitrio auxilio iuvari nobis allubescat. Talem fuisse hominis adhuc stantis conditionem concedimus, ut posset ad alterutram partem inclinare: sed cum suo exemplo docuerit, quam miserum sit liberum arbitrium, nisi Deus in nobis et velit et possit, ut fiat nobis si ad eum modulum suam gratiam nobis impertitur.
Quam utique erroneam sententiam, ut proscribamus, sit:
Assertio Catholica: Gratia medicinalis Christi nullatenus voluntatem necessitat ad consensum: sed sibi relinquit dissentiendi facultatem: subindeque fictitia est omnino illa differentia, quam haeretici inter gratiam sanitatis et medicinae constituunt. Probatur haec veritas illis omnibus Scripturae textibus, quibus aperte declaratur in statu naturae lapsae resisti gratiae auxiliis, etiam complete sufficientibus: ideoque ipsi motioni internae voluntatis, ita ut qui bene operantur vel abstinent laudabiliter ab omni opere malo, potuerint contrarium praestare. Quam utique veritatem aperte legimus Ecclesiastici 1. ubi laudatur iustus, quod potuit transgredi, et non est transgressus: facere multa, et non fecit. Additurque ad illius commendationem: Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Si autem haec omnia antecedenter necessitatus gratia medicinali, cui non posset resistere, faceret, nihil ageret mirabile et singulare, quod quisquam alius eadem gratia praeventus pari facilitate non exsequeretur. Deinde, falsum esset potuisse illum transgredi, quando non est transgressus, idest, mandatis paruisse cum potestate ad oppositum, si ita necessitari de- buisset; neque enim complete parere potuit, nisi quando gratia medi- cinali praeventus et excitatus est ad parendum; illa autem posita, in sensu haereticorum, non potuisset non parere.
Eadem veritas apparet ex illo Isaie 5. Quid ultra debui facere vineae meae, et non feci? Expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Quibus verbis Deus de Israelitis conqueritur, quod eius divinis mandatis non paruerint: sed haec querela nullam iustitiae speciem praetenderet, si gratia medicinalis ita ad bonum opus voluntatem determinaret, ut ab ea non posset ullatenus resilire. Nam merito Iudaei respondere potuissent, Deum amplius vineae suae tacere debuisse ut expectatum fructum retineret, nempe illi concedere gratiam necessitantem, sine qua nullus potest pietatis opera exercere: neque debuisset Deus illa gratia non concessa expectare ut vinea faceret uvas; alioquin expectaret aliquid impossibile, nec magis rationi congruum, quam qui de spinis uvas, et de tribulis ficus colligere praetenderet.
Verum eandem assertionem apertissime confirmat Christus Dominus Matth. 23. ubi similiter de Iudaeis conqueritur: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti! Haec enim voluntas plane simulatoria esset, si eis opus fuisset gratia necessaria ut congregari vellent, quemadmodum docet Calvinus, et Deus illam non suppeditavit: ita ut Iudaei antecedenter, neque velle congregari, neque parere vocanti paruerint. Item Act. 7. Vos semper Spiritui Sancto resistitis. Ierem. 10. Expandi manus meas tota die ad populum non credentem, et contradicentem. Missos facio alios contextus idem insinuantes.
Probatur eadem assertio auctoritate Conciliorum; imprimis vero Concilii Senonensis decernentis contra Lutherum Decreto 15. auxilium gratiae non esse tale, cui resisti non possit. Ait enim: Nec tale est trahentis Dei auxilium cui resisti non possit; quoties enim Dominus voluit congregare filios Ierusalem, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluit? Frustra certe Stephanus Iudaeos durai cervicis et incircumcisi cordis argueret, qui semper Spiritui Sancto resisterent; frustra Paulus Thessalonenses admoneret, spiritum ne extinguerent, si divinis inspirationibus homines inevitabiliter raperentur.
Idem clarissime docetur ex Concilio Tridentino, Sess. 6. Can. 4. ubi ait:
Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quoad obtinendam iustificationis gratiam se disponat ac praeparet, neque posse dissentire si velit, sed quasi inanime quoddam nihil omnino agere mereque passive se habere, anathema sit.
Ubi advertendum est 1. utrumque Concilium loqui de auxilio efficaci; nam Tridentinum loquitur de illo, cui homo reipsa consentit et cooperatur, cuiusque ope ad propriam iustificationem se disponit: de eodemque loquitur Senonense in decreto citato, nimirum de auxilio reipsa movente et trahente liberum arbitrium ad consensum, et cuius ope currimus in odorem unguentorum eius, ut addit ibidem paulo post. Advertendum 2. Liberum hominis assensum et cooperationem explicari a Tridentino per hoc, quod possit inspirationem illam abiicere, et dissentire si velit. Advertendum 3. Iuxta doctrinam utriusque Concilii, posito et stante auxilio efficaci, posse esse dissensum et abiectionem, idest hominem reipsa praeventum auxilio efficaci, cui de facto consentit et cooperatur, posse si velit non consentire, et divinam inspirationem motionemque abiicere; id enim perspicue significant verba illa Concilii Senonensis: non est tale Dei trahentis auxilium, cui resisti non possit: necnon et ista Concilii Trident. Can. 4. Liberum arbitrium a Deo motum, et excitatum, ita cooperari assentiendo Deo excitanti, atque vocanti, ut possit dissen- tiri, si velit.
Probatur 3. auctoritate sanctorum Patrum, qui clarissime docent Deum ita vocare et iuvare consentientes ad bene operandum, ut possint non consentire vocationi et auxilio gratiae, cui reipsa consentiunt. Ita sentiunt Patres Graeci, imprimis vero Origenes lib. 1. Periarchon c. 1. ubi postquam docuit omnem animam rationalem esse liberi arbitrii compotem, subiungit: Si nostri arbitrii sumus, instigare forte possunt aliquae virtutes diabolicae ad peccatum, et aliae iuvare ad salutem: non tamen necessitate cogimur, vel agere recte, vel male. Subscribit Irenaeus lib. 4. Contra haereses, cap. 7. Qui operantur illud, inquit, gloriam et honorem percipient, quoniam operati sunt bonum, cum possent non operari illud: hi autem qui illud non operantur, iustum iudicium recipient Dei, quoniam non sunt operati bonum cum possent operari illud. Praeter caeteros vero hanc veritatem declarat sanctus Chrysostomus pluribus, maxime Hom. 19. in Genesim, ubi ait: Quia liberi arbitrii esse nostram naturam fecit omnium Dominus, quod sua sunt, omnia pro sua misericordia semper exhibet: et sciens abscon- dita in profundo mentis et arcana: hortatur, consulit, conatusque nostros multos reprimit: et necessitatem utique non imponit, sed con- gruis remediis appositis, totum in aegrotantis sententia situm esse di- mittit. Et Hom. 81. in cap. 26. Matth. Dei vocatio, inquit, nullum cogit: nec mentem eorum qui virtutem volunt contemnere, ullo modo violentat: sed hortatur quidem et consulit, et omnibus modis bonos esse persuadet: si vero aliqui reluctantur, nullo modo cogit, ut boni esse velint. Ubi nomine violentiae et coactionis necessitatem a virtute di- vina gratiae excludit.
Simili modo loquuntur Latini Patres; prae caeteris autem veritatem hanc aperte docet sanctus Cyprianus Epist. 50. Ad Cornelium, ubi ait: Non increpuit recedentes, aut graviter commi- natus est, sed magis conversus ad Apostolos suos dixit: Numquid et vos vultis abire? servans scilicet legem, qua homo libertati suae relictus, et in arbitrio proprio constitutus sibimet ipse, vel mortem appetit, vel salutem: adeoque ad unum illorum non adigitur antecedente aliqua necessitate.
Concinit sanctus Ambrosius, lib. 2. De Iacob et vita beata, cap. 3. ubi ait: Qui habet suorum actuum potestatem, is pro- fecto liber est: eam autem potestatem non habet quisquis antecedenter necessitatur ad agendum, ita ut non possit non agere: subindeque S. Ambrosius ab homine libero agendi necessitatem proscribit.
Adstipulatur sanctus Hieronymus, lib. 2. Adversus Iovinianum, ubi ait: Liberi arbitrii nos condidit Deus: nec ad virtutes nec ad vitia ne- cessitate trahimur: alioquin ubi necessitas est, nec damnatio nec corona est. Quam utique sententiam refert et approbat S. August., lib. De natura et gratia, cap. 65. Quapropter hic sanctissimus Doctor, cuius potissimum auctoritate suum erroneum dogma propugnare nititur Cal- vinus, pluribus declarat penes nostram voluntatem esse gratiae consen- tire vel dissentire. Clarissime vero lib. De Spiritu et littera, cap. 31. ubi scribit: Profecto ipsum velle credere Deus operatur in homine, et in omnibus misericordia eius praevenit nos: consentire autem vocationi Dei, vel dissentire ab ea, propriae voluntatis est. Quibus verbis S. Au- gustinus duo inter se conciliat, quae ab haereticis nulla arte sociari posse dicunt: alterum, Deum per gratiam suam efficacem operari in nobis velle et credere, idest, quidquid boni agimus; alterum, ita haec operari, ut tamen gratiae, per quam ea facit, dissentire possimus.
Quod autem reipsa reprobi resistant gratiae sibi oblatae, atque per eos stet quod non illi consentiant, docuit idem S. Augustinus, lib. 1. Ad Simplicianum, quaest. 2. exemplo Esau: Noluit ergo Esau, inquit, et non cucurrit: sed etsi voluisset Dei adiutorio pervenisset, qui etiam velle, et currere revocando praestaret, nisi vocationis contemptu reprobus fieret. Ubi sermonem facit de vocatione interna, deque adiutorio ipsius voluntatis, sine quo non poterat currere et pervenire: nam alioqui non stetisset per ipsius voluntatem et contemptum gratiae, quod non curreret, et perveniret; sed per defectum et absentiam auxilii neces- sarii.
Ei subscribunt ipsius discipuli, maxime sanctus Prosper lib. 2. De vocatione gentium, cap. 28. Deus, inquit, ad obediendum sibi ipsum velle sic donat, ut etiam perseveraturis illam potentiam, quo potest, nolle non auferat. Et sanctus Anselmus in cap. 6. Matth. In Paulo, inquit, cernitur cogens, idest, necessitans, Dei voluntas, sed non est, quia licet sit percussus, tamen voluntas erat libera, ut resi- steret si vellet.
OBIECTIONES PETUNT EX SCRIPTURA SACRA.
Obiiciunt haeretici varios Scripturae textus, quibus probare contendunt gratiam concessam in statu naturae lapsae non subesse quoad usum libertati voluntatis; sed illam necessitare ac determinare ad consensum. Sic 2. Paralip. 30. In Iudaea facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut facerent iuxta praeceptum Regis et Principum verbum Domini. Cui simile est illud Ezechielis 36. ubi Deus sic Iudaeos alloquitur: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis ambuletis. Item illud ad Philip. 2. Deus est qui in nobis operatur velle, et perficere pro bona voluntate sua.
Respondeo, ex his omnibus textibus nihil aliud posse colligi, quam quod ad opera salutis ita egeamus gratia Dei prae- veniente et cooperante, ut sine illa nullum tale opus fieri possit; ad illum finem S. Augustinus praecitatis et mox citandis textibus utitur contra Pelagianos, et Semipelagianos, lib. De bono perseverantia, et lib. 2. contra duas Epistolas Pelagianorum. Respondeo 2. Quod ex eis textibus non sequitur gratiam antecedenter necessitare voluntatem; quamvis enim Deus nobis tribuat cor novum, et spiritum novum, et faciat ut in praeceptis eius ambulemus, detque velle et perficere pro bona voluntate, efficiatque, ut velimus et faciamus, exinde tamen non sequitur, quod id faciat per auxilium antecedenter necessitans, et tantae efficaciae, ut illi dissentiri non possit voluntas; Deus enim du- pliciter facit, ut exerceamus opera supernaturalia, et ad salutem per- tinentia: primo quidem moraliter, illuminando intellectum et alli- ciendo voluntatem per gratiam praevenientem; secundo physice, coo- perando cum voluntate consentiente per gratiam concomitantem, non autem determinando per gratiam antecedenter necessitantem.
Obiiciunt 2. alios varios textus, quibus significari videtur Deum ita efficaciter voluntatem nostram movere et ad opus efficere, ut ab ea prorsus cessare non possit. Sic Esther c. 14. Deum rogat: Tran- sfer cor illius (nempe Assueri Regis) in odium hostis nostri: ergo, inquiunt, Esther intelligebat cor Assueri Regis divino auxilio in odium hostis Iudaeorum ita posse transferri, ut, eo posito, non posset aliter evenire. Huc conspirant omnes illi textus, quibus significatur Dei vo- luntatem omnipotentissimam esse, nec quemquam ei posse resistere. Sic Esther 13. Non est qui possit resistere voluntati tuae. Isaias 46. Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Rom. 9. Voluntati eius quis resistit? Ergo si Deus vult ut assentiar eius gratiae, non possum ei dissentire.
Respondeo, quod etsi unica ac simplicissima sit Dei voluntas, tamen ratione divinae operationis et deliberationis, multiplex a Theo- logis distinguitur, nempe positiva, et permissiva; antecedens, et con- sequens; efficax, et inefficax; absoluta, et condi- tionata. Unde distinguo consequens: non possum dissentire, et relu- ctari voluntati Dei efficaci et absolutae, de qua intelligendi sunt prae- tati Scripturae textus, concedo: voluntati inefficaci, vel dumtaxat ef- ficaci sub conditione pendente a libero hominis arbitrio, cuiusmodi est voluntas qua Deus nostrum consensum et opus intendit, nego.
Obiiciunt 3. illos textus quibus voluntas dicitur a Deo trahi. Sic Cantic. 1. Trahe me post te, curremus, etc. Ioan. 6. Nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum. Oportet igitur ut omnis qui ducitur ad Deum trahatur auxilio aliquo ita potenti et forti, ut ei non resistat: nam si nos pro innata nostra libertate Deo vocanti respondemus, et sequimur, potius nos Deum, ut no- biscum cooperetur, trahimus, quam ipse nos trahat.
Nego consequentiam: et ad antecedens dico. Deum nos trahere ad bene et sa- lutariter operandum sua gratia praeveniente, sine qua nemo potest sa- lutariter operari: ultra quod auxilium praeveniens, aliud cooperans conceditur, quod non praevinit neque prius operatur quam voluntas consentiat: numquam tamen voluntas ita determinat auxilium coope- rans, quin prius ipsa fuerit a Deo tracta, idest mota, et excitata auxilio praeveniente inspirationis divinae, de quo auxilio praefati textus sunt intelligendi; non autem de gratia antecedenter necessitante vo- luntatem ad agendum, et cui non possit resisti. Nec difficultatem fa- cessit vox illa trahere, nam in moralibus, et causis liberis non signi- ficat necessitare, sed allicere, iuxta illud Poetae: Trahit sua quemque voluptas: voluptas, inquam, non necessitas, nec obligatio, sed dele- ctatio, inquit S. Augustinus, Tract. 26. in Ioan.
OBIECTIONES PETITAE AB HAERETICIS EX SANCTO AUGUSTINO PRO GRATIA MEDICINALI NECESSITANTE.
Obiicit 1. Calvinus, lib. 2 Instit., cap. 3. num. 13. et aliqui eius Sectatores varios sancti Au- gustini textus, in quibus asserit gratiam Christi operari, primo ipsum velle, et efficere ut velimus, secundo largiri bonam voluntatem, tertio auferre omnia merita, et virtutes: et alia plurima id genus, ex quibus ille pessimus haeresiarcha infert corda nostra Dei afficientis neces- sitate sequi motum: unde contumeliis, ut assolet, etiam sacram Fa- cultatem Parisiensem impetit dicens:
Audiamus nunc Augustinum suis verbis loquentem, ne aetatis nostrae Pelagiani, hoc est, Sorbornici Sophistae totam vetustatem nobis adversus pro more suo criminentur.
Inferunt autem tam ille quam eius Asseclae; primum ex Epi- stola 107. ad Vitalem ubi sanctus Augustinus ait: Quapropter ut in Deum credamus et pie vivamus, non volentis neque currentis sed miserentis est Dei: non quia velle non debemus, et currere, sed quia in nobis velle operatur, et currere. Et lib. De Gratia et libero Arbi- trio, cap. 17. sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum velimus, ad pietatis opera nihil valemus. Et lib. De Bono Perseveran- tia, cap. 13. Nos ergo volumus, sed Deus operatur in nobis et velle, et operari pro bona voluntate.
Secundum colligunt ex eadem Epist. 107. A Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet, ut intelligeremus, et intelligemus ipsam voluntatem bonam qua incipimus velle credere, quoniam Dei via quid est nisi fides vera? illius esse donum qui gressus nostros propterea dirigit primitus ut velimus.
Tertium denique pro- bare nititur ex Epist. 105. Vita aeterna etiam ipsa gratia nuncupatur, non ob aliud nisi quia gratis detur: nec ideo quia meritis non datur, sed quia data sunt, et ipsa merita quibus datur. Et Epist. 107. Intelligendum est igitur, inquit, etiam ipsa hominis bona merita esse Dei munera, quibus cum vita aeterna redditur, quid nisi gratia pro gratia redditur? Igitur ve- rum ac germanum discrimen inter utramque gratiam, medicinae et sanitatis, ex hoc maxime capite colligendum est, quod haec hominem suae voluntatis ac bonorum operum liberum artificem sinebat, illa vero necessario ad bonum opus impellat.
Nego consequentiam: nam ex eo quod Deus dicatur in nobis operari velle et bonam voluntatem ef- ficere, non sequitur, nos ideo necessitari per gratiam effectricem ad operandum; alias idem affirmandum esset de Angelis et Adamo in- nocente; nam ipsemet S. Augustinus clarissime docet ipsi Adamo et Angelis datam fuisse gratiam quae in eis efficax erat, ut velle et bonam vo- luntatem operaretur, ut videre est lib. 12. De Civit. Dei, c. 9. ubi postquam quaesivisset: An sancti Angeli quem habent Creatorem natu- rae, eundem habeant hunc voluntatis Auctorem per Spiritum sanctum in eis charitate diffusa, proponit duas opiniones, quarum altera An- gelos amore casto numquam caruisse: altera sine eo aliquamdiu ste- tisse decernit: tum ex utraque certum esse demonstrat voluntatem bonam nonnisi a Deo potuisse concedi. Vnde, inquit, quia facta est bona voluntas Angelorum, utrum cum ipsis facta est, an sine illius societate discreti, quod hi in eadem voluntate bona manserunt, illi aut ea deficiendo mutati sunt, mala scilicet voluntate… et istam quis fe- cerat nisi ille, qui eos cum bona voluntate, idest, cum amore casto, quo illi adhaerent, creaverit, simul in eis condens naturam, et largiens gratiam? Quibus verbis non de charitate habituali, sed de volitione bona et actuali charitate sermonem esse perspicuum fit ex disputa- tionis scopo et contextu; postquam enim de mala voluntate seu amore perverso disseruit, docuitque nullam illius esse efficientem causam, sed potius deficientem: ex hac quaestione ad alteram similem quae bonae voluntatis causam spectat, ita procedit: si dixerimus nullam esse ef- ficientem causam etiam voluntatis bonae, cavendum est ne voluntas bona bonorum Angelorum non facta, sed Deo coaeterna esse credatur. Clarum est igitur utrobique disputari de voluntatis actu, seu malo seu bono.
Evidens est ergo ad primam volitionem bonam eliciendam Angelos accepisse adiutorium gratiae illi persimile quod in nobis ope- ratur ipsum velle. Quid enim de medicinalis gratiae efficacia ad effi- ciendam bonam voluntatem asserit sanctus Augustinus locis in obie- ctione scriptis, quod de isto Angelorum adiutorio pariter non affirmet? quippe tam ipsis quam in nobis Deum bonam voluntatem et ipsum velle efficere perspicue docet.
Porro quod de Angelis S. Augusti- nus docuit, idipsum de homine primo innocente statuendum esse sae- pius inculcat, nempe cum bona voluntate actuali fuisse conditum. Id clare aperit lib. 11. De Civit. Dei, c. 11. Fecit Deus, inquit, sicut scriptum est, hominem rectum, ac per hoc voluntatis bonae: non enim rectus esset bonam non habens voluntatem: bona igitur voluntas opus est Dei; cum ea quippe factus est homo. Et cap. 21. Cur non per- mitteret ut ab illa primus homo, qui rectus, idest, cum bona voluntate creatus fuerat, tentaretur? Et lib. De Corrept. et Gratia: Tune ergo dederat homini Deus bonum voluntatem, in ea quippe illum fecerat qui fecerat rectum.
Plura non proferam sancti Augustini testimonia, ad eandem veritatem insinuandam, quippe sufficienter praetata demonstrant, adiutorium gratiae quod Angelis et Adamo Deus contulit ad primum amoris actum, ea prorsus omnia habuisse ex quibus medici- nali gratiae vim illam necessitatis inferendae haeretici praetendunt: per illud enim Deus bonam voluntatem contulit, atque ipsum velle ope- ratus est. Subindeque merito negamus consequentiam, quippe nihil aliud locis in obiectione laudatis contendit S. Augustinus quam quod Deus praeveniat voluntatem nostram gratia excitante, et cum ea con- currat per cooperantem gratiam ad bonam voluntatem formandam, et bonum velle exercendum.
Obiicit 2. Calvinus ib. num. 9. Sancti et iusti quique nunc Deum suppliciter exorant, ut eorum voluntates in bonum opus ac praece- ptorum observantiam inclinet, subindeque ut eos efficaciter ad bonum determinet: sed idipsum non opus habebat deprecari Adamus inno- cens; quippe, ut docebat supra S. Augustinus, in eius libera potestate erat velle bonum: igitur gratia medicinalis a gratia sani- tatis differt, quod illa necessario, haec libere in bonum inducebat.
Respondeo 1. negando minorem; siquidem Gelasius summus Pontifex in dictis adversus Pelagianos, quae habentur tomo 2. Concil., diserte pronuntiat etiam primos Parentes divinam gratiam debuisse exorare, quae eorum voluntatem in bonum efficeret et firmaret.
Si in ipsis primis hominibus, inquit, dum sua nimium felicitate confidunt, et tantam Dei gratiam in vacuum recipientes, non orando, quod utique nusquam fecisse referuntur, nec de perceptis gratias referendo, nec ut eadem intemerata duraret, suppliciter implorando, incolumes constare nequiverunt; quanto magis post praevarecationem ruinam, in quam mala sui confidentia Creatorem nullatenus ruinam lethaliter inciderunt, absque divino munere suis viribus vel aegri stare non possunt sine quo nec integri persistere valuerunt?
Et infra:
Hinc illa prima conditionis integritas, dum ita de se fidit, tamquam ipso qui condiderat non egeret: nec de perceptis agit gratias, quod nusquam fecisse memoratur, de conservandis quae sumpserat poscit auxilium, nec ad eum etiam pulsata tentatoris accessu devota concurrit, et consulit suaque se credit voluntati, sine praesidio Creatoris, potuit deceptoris in- sidis.
Quibus sane nihil planius et clarius dici potuit ad probandum orationem fuisse Adamo necessariam, ut gratiae firmitatem ac perse- verantiam exoraret.
His iuvat etiam S. Augustini auctoritatem at- texere. Hic enim, lib. 11. De Civit. Dei, c. 21. Cur Deus, inquit, non permitteret ut ab illo (malo Angelo) primus homo, qui rectus, hoc est bonae voluntatis creatus fuerat, tentaretur? Quandoquidem sic erat institutus, ut si de adiutorio Dei confideret, bonus homo malum Angelum vinceret: si autem creatorem atque adiutorem Deum superbe sibi pla- cendo desereret, vinceretur: meritum bonum habens in adiuncta divinitus voluntate recta; malum vero in deserente Deum voluntate perversa; quia et ipsum confidere de adiutorio Dei, non quidem posset sine adiu- torio Dei. Manifestum est igitur Adamum potuisse daemonem vincere per divinum auxilium, quod fiducia in Deum, et oratione poterat ob- tinere.
Respondeo secundo, negando sequelam maioris: nam tametsi iusti homines Deum cum Davide exorent, ut inclinet eorum corda in testimonia sua, inde non est consequens quod hic inclinatio et de- terminatio fiat necessario; siquidem divina gratia potest libere et complacenter hominum voluntates illectu morali, non autem physico, ad bonum flectere et determinare.
Obiicit 3. Calvinus ib. cap. 9. num. 12. 13. 11. Sanctus Augu- stinus docet gratiam perseverantiae Adamo concessam in hoc a perse- verandi auxilio datam ipsius posteris discrepare, quod illi dumtaxat potestatem, his vero etiam voluntatem tribuat: ergo revera gratia medicinalis a gratia sanitatis discrepat, quod illa necessitatem inferat, haec vero non ita. Probant antecedens eius Sectatores ex variis ipsius sancti Doctoris textibus, maxime vero ex lib. De Correptione et Gratia, cap. 11. ubi cum de Adamo saepius dixisset, quod haberet adiutorium, sine quo non poterat perseverare si vellet, utriusque partis optione in eius arbitrio collocata, tandem adiicit:
Sed quia noluit permanere, propterea eius culpa est, cuius meritum fuisset, si permanere voluisset: sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi;
et lib. De bono perseverantia, cap. 1. idipsum aperte tradit: Non est hoc, inquit, (videlicet non discedere a Deo, seu permanere cum Deo) omnino in viribus liberi arbitrii, qualis nunc sunt; fuerat in homine antequam caderet. Et in Enchiridio ad Laurentium 104. disputans de divina voluntate, et asserens omnino fieri quodcumque ipsa vellet; cum obiiceretur: cur ergo primum hominem, quem bonum et rectum instituerat, non cu- stodierit in ea salute, in qua creatus fuerat: itemque, cur non eum ad meliorem immortalitatis beatitudinem transtulerit, ad quam eum condidisse et transferre velle videbatur? Utrumque ab Adami volun- tate pependisse, respondet dicens:
Quapropter etiamsi primum hominem Deus in ea salute, in qua conditus fuerat, custodire voluisset, eumque opportuno tempore post genitos filios sine interpositione mortis ad meliora perducere, ubi iam non solum peccatum non committere, sed nec voluntatem posset habere peccandi; si ad permanendum sine peccato, sicut factus erat, perpetuum voluntatem habiturum esse praescisset; quia tamen eum male usurum libero arbitrio, hoc est peccaturum esse praescivit, ad hoc potius paravit voluntatem suam, ut poena ipsa faceret etiam de maleficiente.
Cuius dicti rationem reddit, quia tunc, et velle et nolle, perseverare et non perseverare propter maximam status illius libertatem, relictum erat in libero voluntatis arbitrio. Sic enim, inquit, cap. 106. oportebat prius hominem fieri, ut et bene velle posset, et male: nunc vero, ut statim addit, voluntas sub servitute pec- cati detinetur, qua fit ut bene velle non possit: sed voluntas per Christi gratiam debeat liberari, et praeparari.
Nego consequentiam, et ad antecedens dico, Angelorum perseverantiam fuisse speciale donum Dei, sicut et nunc est sanctorum hominum, ut diserte et clarissime tradit sanctus Fulgentius, lib. 2. ad Trasimundum, cap. 2. ubi de Angelis sic loquitur:
Cum vero quaedam pars eius naturae Angelicae de caelesti beatitudinis culmine in imam perpetuamque cernitur devoluta miseriam beato Petro dicente: quia Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni tradidit in iudicium puniendos reservari: profecto cognoscitur, uniformi cunctos opprimi potuisse ruinae consortio, nisi quos vellet a casu pravitatis a casu vellet a casu pravitatis virtus illa defenderet, quae sola naturaliter mutari praepararique non posset.
Ipsa igitur etiam homini praeparando fuit necessaria, quia non alia stantem Angelum a ruina potuit custodire, nisi illa quae lapsum hominem post ruinam potuit reparare. Una est in utroque gratia operata, in hoc ut surgeret, in illo ne caderet; in illo ne vulneraretur, in isto ut sanaretur: ab hoc in- firmitatem repulit, illum infirmari non sinit.
Haec autem quae co- piose quidem a S. Fulgentio Augustinianae doctrinae acerrimo defen- sore et clarissimo interprete fusius explicata sunt, praevia ab eodem sancto Augustino traduntur lib. 12. De Civit. Dei, c. 9. ubi de Angelis bonis et malis disputans, haec habet: Istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adiuti, ad eam beatitudinis plenitudinem unde se nusquam casuros certissimi fierent, pervenerunt. Ubi per vocabula amplius adiuti, haud dubie intelligit speciale auxilium Angelis bonis ad perseverandum concessum. Quod utique fusius ac clarius tradit concione 2. in Psal. 32. ubi docet Angelicam naturam, quam caelorum nomine designat, divina gratia indiguisse, quae perseverantiam atque firmitatem illi conferret:
Caeli, inquit, ubi nulla est miseria, numquid quia non indigent miseria, non indigent Domino? omnia indigent Domino, et misera, et felicia: sine illo miseri non sublevantur, sine illo felix non regitur: ergo ne forte de caelis quaereretur, cum audires misericordia Domini plena est terra: audi quia Domino et caeli indigent: Verbo Domini caeli solidati sunt. Nam non a se sibi solidamentum fuerunt: nec ipsi caeli firmitatem sibi proprium praestiterunt. Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum, non habuerunt aliquid ex se, et tamquam supplementum a Domino perceperunt. Spiritu enim oris eius, non pars, sed omnis virtus eorum.
Idem postmodum docet de sanctis Apostolis, ut nemini sit dubium, non solum sanctos et iustos homines in statu naturae lapsae, sed etiam hominem innocentem, necnon et Angelos divina egere gratia ad per- severandum.
Quam utique doctrinam clarissime tradit et propu- gnat S. Bernardus, lib. De libero arbitrio, ubi docet Angelis datam fuisse a Deo perseverantiam, non Adamo: Superioribus, inquit, spi- ritibus datum est sine peccato et miseria perdurare, etc. Adam autem absque his quidem esse, sed non etiam permanere. Et Sermone 22. in Cant. Qui erexit, inquit, hominem lapsum, dedit stanti Angelo ne liberetur: sic illum de captivitate eruens, sicut hunc a captivitate de- fendens: et hac ratione fuit aeque utique redemptio, solvens illum, et servans istum: liquet ergo sanctis Angelis Dominum Christum fuisse redemptionem, sicut iustitiam, sicut sapientiam, sicut sanctificationem. Hinc concludit: Sic ergo omne quod erat, Angelis factus est, et nobis quid? sapientia, iustitia, sanctificatio, redemptio. Quibus verbis duo apertissime docet: primum quidem Deum Angelis dedisse non solum ut possent non labi, sed ne laberentur; secundum vero, eodem modo Angelorum redemptionem esse, quomodo est eorum sanctificatio: haec autem dubio procul speciale Dei beneficium est: igitur et illa.
Ex iis itaque constat, et apertissime sequitur: primo, Angelis et homini innocenti fuisse necessarium speciale Dei adiutorium ad perseveran- dum; secundo, gratiam illam, qua adiuvante Angeli steterunt, per- severandi necessitatem non attulisse: subindeque turpiter hallucinatur Calvinus, et cum eo omnes illius Sectatores, cum gratiam medicinalem ideo necessitatem imponere contendunt, quod per illam Deus quos vult certo erigat, et a lapsu defendat: hoc enim utrique gratiae, medicinali et sanitatis, commune est, ut per eam Deus quos vult erigat, et a ruina protegat.
Instantur. Sanctus Augustinus, lib. De Correptione et Gratia, verbis supra in primo Paragrapho laudatis, gratiam medicinalem appellat adiutorium quo, gratiam vero sanitatis adiutorium sine quo. Quibus significat hominem innocentem habuisse quidem gratiam, qua pro li- bito uti posset ad bonum faciendum, et in ea perseverandum: secus autem eius posteri, quibus confertur adiutorium, quo determinantur ad volendum, et perseverandum: sed (inquiunt) adiutorium sine quo liberum sinebat hominem; adiutorium autem quo eum necessitat ad agendum: ergo gratia medicinalis in hoc a gratia sanitatis differt, quod illa necessario, haec libere hominem afficiat et moveat.
Probant maiorem: Sanctus Augustinus ib. cap. 12. utriusque auxilii naturae lapsae et sanae concessi distinctionem explicans, ait:
Primo itaque homini, qui in eo bono, quo factus fuerat rectus, acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseverantiae, non quo fieret ut perseve- raret, sed sine quo liberum arbitrium perseverare non posset. Nunc vero Sanctis in regnum Dei, per gratiam Dei praedestinatis, non tantum tale adiutorium perseverantiae datur: sed tale, ut eis perse- verantia ipsa donetur: non solum ut sine illo dono perseverantes esse non possint; verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint.
Probant minorem Calvinus, lib. 6. De libero arbitrio, circa finem, nempe quod in hoc gratia me- dicinalis a gratia sanitatis discrepat, quod illa hominem necessario ad bonum determinet, haec vero suae libertatis compotem et in utramque partem flexibilem relinquat: hoc enim clarissime indicare videtur S. Augustinus circa finem eiusdem capitis 12. ubi ait:
Sufficientum est ergo infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et insuperabiliter ageretur: et ideo quamvis infirma non deficeret, neque adversitate aliqua vinceretur; ita factum est, ut voluntas hominis invalida et imbecilla in bono adhuc parvo perseveraret per voluntatem Dei: cum et vo- luntas primi hominis fortis et sana in bono ampliore non perseveraverit, habens virtutem liberi arbitrii, quamvis non de futuro iudicio Dei sine quo non posset perseverare si vellet: non tamen tali quo in illo Deus operaretur ut vellet: fortissimum quippe dimisit, utque permisit facere quod vellet; infirmos ser- vavit, ut ipso donante invictissime nollent.
Igitur gratia medicinalis hominem necessario im- pellit ad opus bonum.
Respondeo primo, duobus modis sumi posse auxilium quo aliquid fit, nimirum vel pro causa efficiente, vel formali. Sanctus autem Augustinus hic usurpat auxilium quo tantum in sensu formali; agit enim hic tantum de gratia necessaria ad per- severandum tam primo homini innocenti, quam eius posteris praede- stinatis; ut manifeste patet ex initio cap. 10. quod sic habet: Hinc excitatur alia quaestio non sane contemnenda… quaeritur enim a nobis, quantum ad hoc donum Dei, quod est in bono perseverare usque in finem, quid de ipso primo homine sentiamus. Vides quaestionem tribus capitibus tractandam, cuius occasione distinguit auxilium quod est primo homini datum ad perseverandum, quodque appellat auxilium sine quo non poterat perseverare, ab auxilio quod iam datur homi- nibus lapsis intestino concupiscentiae bello laborantibus in tenebris ignorantiae, quod dicit esse maius et fortius, et non tantum auxilium sine quo possint perseverare, inquit, sed auxilium quo nisi perseverantes sint: nec aliud omnino tractat in praedictis capitibus. Hinc fit quod hoc auxilium quod dicat tantum spectare ad praedestinatos; de ipsis namque dumtaxat egerat cap. 9. Unde hac disputatione finita, caput decimumtertium sic incipit:
Haec de his loquor qui praedestinati sunt in regnum Dei… non de his, qui cum annuntiasset et locutus esset, multiplicati sunt super numerum: ipsi autem vocati dici possunt, non autem electi, quia non secundum propositum vocati:
quibus aperte significat non praedestinatos excludi ab auxilio, de quo egerat in tribus prioribus capitibus. Falsum est igitur S. Augustinum per auxilium quo ⟦non?⟧ quodlibet auxilium Adae posteris concessum comprehendisse, sed dumtaxat illud quo homo formaliter fit perseverans, quemadmodum per beatitudinem formaliter fit beatus: Beatitudinem enim, inquit cap. 12. supra, quam nondum habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus: adiutorium est enim non solum sine quo non fit, verum etiam quo fit, propter quod datur. Quapropter hoc adiutorium, et quo fit est, et sine quo non fit: quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus, et si data numquam fuerit, numquam erit. Negari non potest S. Au- gustinum hic auxilium quo illud appellare, non quo efficienter, sed quo formaliter aliquid fit: nam ita beatitudo non beatos facit.
Cla- rissime vero mentem suam exponit, cum definitionem adiutorii quo tam perspicuis verbis, et exemplo tam illustri explicatam ad propo- sitam de adiutorio perseverantiae quaestionem accommodat: neque enim illud efficienti causae, quae in nobis perseverantiam operatur, sed ipsi potius perseverantiae, qua formaliter perseverantes sumus, appli- cat, dum ait eodem c. 12.: Primo itaque homini datum adiutorium per- severantiae, non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non posset. Nunc vero sanctis in regnum Dei per gratiam Dei praedestinatis, non tantum tale adiutorium perseve- rantiae datur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint. Est adiutorium quo respectu perseverantiae, nempe perseverantia ipsa, seu donum per quod perse- verantes sint.
Cum autem Presbyteri Massilienses atrociter carpe- rent illam S. Augustini doctrinam, et ex ea colligerent perseverantiam amitti contumaciter non posse: S. August. in lib. De bono perseveran- tia, c. 6. sic hanc mentem suam copiose et dilucide exponit:
Nolunt, inquit (ut scribitis) isti fratres, ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel simpliciter emereri, vel amitti contumaciter possit: ubi quid dicant parum diligenter attendunt. De illa enim perseverantia loquimur, qua perseveratur usque in finem, quae cum sic data est, perseveratum est usque in finem: si autem non est perseveratum usque in finem, non est data, quod et iam superius satis egimus. Non itaque dicant homines, perseverantiam cuiquam datam esse usque in finem, nisi cum ipse venerit finis, et per- severasse, cui data est, repertus fuerit in finem. Dicimus quippe castum, quem novimus castum, sive sit, sive non sit in eadem castitate mansurus: et si quid aliud divini muneris habeat, quod teneri et amitti potest, dicimus eum habere quandiu habet, et si amiserit Dicimus habuisse. Perseverantiam vero usque in finem, quoniam non habet quisquam, nisi qui perseveraverit usque in finem, multi possunt eam habere, nullus amittere; neque enim metuendum est, ne forte cum perseveraverit homo usque in finem, aliqua in eo mala voluntas oriatur, ne perseveret usque in finem. Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest, sed cum datum fuerit amitti contumaciter non potest: cum enim perseveraverit quisque usque in finem, neque hoc donum potest amittere, neque alia quae poterat ante finem: quomodo enim potest amitti, per quod fit, ut non amittatur etiam quod posset amitti?
Haec S. Augustinus.
His verbis clarissime docet 1. S. Doctor, donum illud perseverantiae, quod libro De Correptione et Gratia, cap. 11. et 12. descripserat, esse ipsam perseverantiam, qua formaliter perseveratur usque in finem: atque adeo aperte significat adiutorium quo, cuius ad hanc quaestionem illustrandam meminit, illud esse quo formaliter fit id propter quod datur, quemadmodum beatitudo, quam in exemplum adducit, est id quo formaliter beati efficimur. Nec refert, quod utatur voce illa fit: non enim hic significat causam efficientem, sed dumtaxat formalem; nam eodem modo hanc vocem usurpat in sensu formali, in Psal. 147. cum ait:
Calidus calore calescit, frigidus frigore frigescit, velox fit celeritate: quid calidius ipso calore, quo calet quidquid fit calidum? quid frigidius ipso frigore, quo frigescit quidquid frigidum fit? quid ergo velocius ipsa velocitate, qua velox fit quidquid velociter currit?
Quibus verbis vocem fit non efficientem, sed formalem causam signi- ficare nemini dubium esse potest. Docet 2. Nullam in ea perseverantia necessitatem antecedentem, sed tantum consequentem reperiri; quia asserit tunc tantum amitti illam contumaciter non posse, cum perse- veratum est usque in finem: ergo non arbitratur donum illud eius- modi adiutoriis comparari, quibus humana libertas reluctari non possit: alias enim etiam dum hic vivimus, contumaciter amitti non posset: siquidem illa adiutoria, ut antecedentem perseverandi necessitatem, ita quoque impossibilitatem non perseverandi inducerent. Habemus igitur ex S. Augustini mente, adiutorium quo nullam antecedentem, sed tantum consequentem necessitatem involvere, quod ut plenius pa- teat, respondeo 2. Quod etiamsi adiutorium quo sumatur in sensu ef- ficienti, nullam necessitatem antecedentem inferre potest: quippe hac ratione auxilium illud locum habebat in natura integra, quam haere- tici nobiscum admittunt fuisse liberrimam, et omnis antecedentis ne- cessitatis expertem: nam si adiutorium quo sumatur pro gratia, qua ipsum velle certo et efficaciter operatur, negari non potest illud Adamo et Angelis concessum fuisse, ut Deum in ipso creationis articulo dili- gerent; siquidem S. Augustinus de primo illo Angelorum amore, seu de volitione bona, quam in ipsa creatione susceperunt, ita loquitur lib. 12. De Civit. Dei, c. 9.: Et istam quis fecerat, nisi ille, qui eos cum bona voluntate, idest cum amore suo, quo illi adhaerent, creavit? Quin etiam docet eos eiusmodi bonam voluntatem non nisi operante adiutorio Creatoris habere potuisse. Atque inde concludit de Angelis perinde ac de nobis dici posse, quod charitas Dei diffusa sit in eis per Spiritum sanctum, qui datus est eis. — Quod de Angelis sanctis ibi docet, idem de primo homine sentiendum esse profitetur lib. 11. cap. 11. his verbis: Bona voluntas opus est Dei, cum ea quippe ab eo factus est homo. Et De Correptione et Gratia, c. 11.: Tunc ergo, inquit, dedit homini Deus bonam voluntatem: in illo quippe eam fe- cerat, qui fecerat rectum. Ex his itaque patet, haereticos turpiter hal- lucinari, et toto coelo ab Augustini principiis aberrare, dum asserunt adiutorium quo sive efficax non fuisse collatum Angelis et primis Parentibus in statu innocentiae, et quod Augustinus docet de Dei auxilio Adamo concesso ad perseverandum (quod utique non fuit ef- ficax, sed tantum sufficiens, ut lugendus et intellex eventus nimium demonstrat) demonstrati ad omnia gratiae auxilia ipsi concessa volunt extendi. Unde his ita praemissis, ad argumentationem in forma:
Respondeo primo, distinguendo maiorem: auxilium quo non fuit con- cessum Adamo innocenti, si sumatur formaliter, seu pro causa formali, concedo: sic enim non habuit illud auxilium quo, seu donum perseve- rantiae quo Praedestinati formaliter in finem usque perseverant: si su- matur effi- cienter, et pro causa operante et effectiva, nego: sic enim Adamus habuit auxilium efficax ad formandam bonam voluntatem, et produ- cendum amorem castum, cum quo creatus est. Minorem similiter di- stinguo: auxilium quo necessitatem imperet antecedentem, et quae liber- tatem perimat, nego: consequentem, quae hominem sui ipsius arbitrum et compotem relinquat, concedo. Non est igitur, cur tantopere haeretici ex hac S. Augustini auctoritate et doctrina patrocinium sibi affulgere iactitent pro astruenda gratiae medicinalis summa necessitante virtute, ex qua a gratia sanitatis censeatur discrepare, quippe longe aliud per auxilium sine qua, et auxilium quo, quam haeretici comminiscuntur, intellexit S. Augustinus; subindeque frustra sui erroris ex huius du- plicis auxilii distinctione tutelam usurpant.
Petes. Quare S. Augustinus huius duplicis adiutorii, sine qua, et quo uno dumtaxat loco, et solum post debellatam Pelagii haeresim meminerit? Enimvero in diuturno cum Pelagianis conflictu, numquam ad eos debellandos hanc distinctionem adhibuit. —
Respondeo, hoc ideo tactum, quod ei cum Pelagianis bellum non esset de neces- sitate gratiae ad perseverandum, sed de auxilio absolute necessario ad quodlibet opus bonum meritorium exercendum: quod utique ne- gabant Pelagiani admittentes duntaxat adiutorium possibilitatis una cum ceteris adiutoriis externis, de quibus saepe meminimus: nole- bant autem aliquod auxilium absolute desiderari ex parte voluntatis ad bonum absolute faciendum, sed tantum ad facilius illud exer- cendum, quod utique pessimum dogma a Pelagio invectum acerri- me oppugnavit S. Augustinus, demonstrans adiutorium absolute esse necessarium ex parte voluntatis, sine quo nullum bonum opus nec esse, nec velle posset. — Ubi autem explicandum habuit donum per- severantiae in lib. De Correctione et Gratia, opus fuit ipsi distin- guere auxilium sine qua, ab auxilio quo aliquid fit, ut nempe signi- ficaret discrimen inter gratiam Adamo concessam ad perseverandum cum qua non perseveraverit, et eam qua conceditur Sanctis ac Prae- destinatis in statu naturae lapsae: illius enim doctrina in lib. De Cor- rectione et Gratia, haec summa est, ut demonstret qualiter Deus cum Sanctis agat circa eorum perseverantiam stabiliendam. Nam cap. s. demonstrat ad Dei dona pertinere perseverantiam Sanctorum: sive otiosam illam qua finit homo vitam istam, antequam ex bono mutetur in malum: sive actuosam alteram actualis gratiae auxiliis, voluntati ut perseveret delectabilem, perpetuitatem et inseparabilem fortitudi- nem tribuentibus comparatam: tum cap. 10. agit de dono perseve- rantiae primo homini concesso: demonstratque ipsum habere quidem potuisse perseverantiam, si voluisset, quia ad perseverandum suffi- cientes vires habebat: cum enim eius voluntas esset sana, ei opus non erat caelesti delectatione, qua Deus in nobis cum ipsa perseve- randi voluntate activam illam perseverantiam efficit: sed eum potuisse cum adiutorio, quod in ipsa creatione acceperat, ita sibi perseveran- tiam comparare, ut haec libertati potius, quam divinae gratiae videretur tribuenda, ut ipse explicat cap. 11. postque cap. 12. adiutorium per- severantiae Adamo concessum comparat cum ipsa perseverantia, quae modo Sanctis omnibus, sive per improvisam mortem, sive per gratiam voluntatis, quae ipsum velle in eis efficit, tribuitur. Itaque ut rem plane definiat, duo adiutoriorum genera distinguit: alterum sine quo ali- quid non fit, et alterum quo aliquid fit. Tum docet Adamum acce- pisse tantum adiutorium sine quo non; quia non ipsam perseverantiam, sed id dumtaxat sine quo perseverare non poterat, accepit; Sanctos vero in hoc statu accipere adiutorium quo perseverant, quia ipsa perseverantia illis donatur; sive cum inopina morte, dum iusti sunt, opprimuntur: sive cum ad extremum usque spiritum motionem voluntatis accipiunt, quae ipsum velle in illis operatur: tandem ubi probavit Adamum non indiguisse motione voluntatis ad perseveran- dum active, ita concludit:
Sic ergo non acciperet hoc donum Dei, idest, in bono perseverantiam primus homo, sed perseverare vel non perseve- rare in eius relinqueretur arbitrio, tales vires habebat eius voluntas, quae sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil ex seipsa concupiscentialiter resisterbat, ut digne tantae bonitati et bene vivendi facilitati perseverandi commisceretur arbitrium.
II. — In statu naturae integrae non sufficiebat ad primam voluntatem tantum auxilium habituale cum illustratione intellectus: sed praeterea opus erat auxilio quo moveretur voluntas ad eliciendum illum actum amoris casti, per quem homines adhaererent Deo.
Probat hanc veritatem luculenter S. Augustinus a simili de SS. An- gelis cap. 9. ubi quaerens, an SS. Angeli, quem habent Creatorem na- turae, in eodem habeant bonae voluntatis auctorem per Spiritum san- ctum in eis charitate diffusa: proponit duas opiniones quarum altera Angelos amore casto numquam caruisse; altera sine eo aliquamdiu extitisse defendit: tum ex utraque certum esse demonstrat voluntatem illam bonam non nisi a Deo potuisse concedi. Nam primo pertractans priorem sententiam asserentem Angelum amore casto numquam ca- ruisse, ait:
Porro, quia facta est (voluntas bona Angelorum SS.) utrum cum ipsis facta est, an sine illa fuerant prius? sed si cum ipsis, non dubium est, quod ab illo facta sit, a quo et ipsi: simulque ut facti sunt, si a quo facti sunt amore cum quo facti sunt adhaeserunt, coque sunt isti boni ab illorum (malorum) societate discreti, quod hi in eadem > voluntate bona manserunt, illi aut ea deficiendo mutati sunt, mala sci- licet voluntate.
Quibus verbis aperte significat charitatem non habi- tualem, sed actualem, per quam Angeli boni discreti sunt a malis. — Postquam autem ex priori opinione, qua Angelos sine amore casto numquam extitisse decernitur, ita disputavit, alteram sententiam sic expendit:
Si autem, inquit, boni Angeli fuerunt prius sine bona voluntate, eamque in seipsis Deo non operante fecerunt: ergo me- liores a seipsis, quam ab illo facti sunt: absit. Quid enim erant sine bona voluntate, nisi mali, aut si propterea non mali, quia nec mala voluntas eis inerat, neque enim ex ea, quam nondum coepe- rant habere, defecerant? recte nondum tales, nondum tam boni, quam esse cum voluntate bona coeperunt, aut si potuerunt seipsos facere meliores, quam eos ille fecerat, quo nemo melius quidquam facit, praeterito et bonam voluntatem, qua meliores essent, nisi ope- rante adiutorio Creatoris, habere non possent, etc.
Unde sic pro- bata utraque illa parte, tandem concludit, primam illam bonam vo- luntatem fuisse in Angelis per Spiritum sanctum diffusam: Confiten- dum est igitur, inquit, cum debita laude Creatoris, non ad homines pertinere, verum etiam de SS. Angelis posse dici, qualiter charitas Dei diffusa est in eis per Spiritum sanctum, qui datus est eis. — Quod autem de Angelis docuit S. Augustinus, eos primam bonam voluntatem actualem non habuisse, nisi iuvante divino gratiae auxilio, hoc etiam de primis parentibus statuendum esse saepius declarat, maxime vero lib. 14. De Civit. Dei, c. 11. ubi scribit:
Fecit Deus, inquit, sicut scriptum est, hominem rectum, ut per hoc voluntatis bonae; non enim rectus esset bonam non habens voluntatem: bona igitur voluntas opus est Dei: cum ea quippe ab eo factus est homo.
Et lib. De Cor- rept. et Gratiae, cap. 11.: Tunc ergo dederat homini Deus bonam vo- luntatem: in illa quippe eam fecerat, qui fecerat rectum. Quibus verbis non solum significat charitatem habitualem, sed etiam actualem, qua ab ortu primus homo Deo adhaesit, ac subinde quod in statu naturae integra gratiam Adamo et Angelis, ad amorem castum concipiendum collata, motionem voluntatis complectebatur: adeoque persimilis erat illi, quae nobis in hoc statu miseriae nostrae subvenit: et consequenter per id gratia sanitatis a medicinali non discrepat, quod haec requiratur primam bonam voluntatem exercendam, illa vero non ita.
Confirmatur ex altera eiusdem S. Doctoris sententia petita ex lib. X. De Genesi ad litteram, cap. 10. 11. 12. ubi expendens illa verba cap. 2. Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in Paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, dicit illius divini oraculi duplicem posse praehere sensum, nempe hominem ideo positum in paradiso, vel ut ille hortum illum deliciarum excoleret et custodiret: vel ut Deus hominem ipsum virtutibus ac gratia sanctificante illustraret et exor- naret: Qua locutione, inquit, dicitur homo operari terram quae iam terra erat, ut ornata et fecunda sit: qua locutione dicitur Deus ope- rari hominem, qui iam homo erat, ut pius sapiensque sit. Et paucis interpositis: Sumpsit Deus hominem quem fecit, et posuit eum in pa- radiso operari, etiam ut iustus esset.... Cuius utique assertionis veri- tatem confirmat ex illis Scripturae locis qui de homine lapso maxime loquuntur: Ipsius enim, inquit, figmentum sumus. nam et Apostolus cum fidelibus ubi impietate conversis gratiam, qua salvi facti sumus, commendaret; gratia enim inquit salvi facti estis, per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est. Quae verba cum S. Doctor adhibeat ad probandum ideo hominem fuisse a Deo positum in paradiso ope- rari eum ut iustus esset, satis indicat Adami iustitiam perinde ac no- stram esse ab eadem gratia quae ad primam bonam voluntatem effi- ciendam concurrat; quapropter addit: Et alibi cum dixisset: Cum ti- more et tremore vestram salutem operamini, ne sibi putarent tribuendum tamquam ipsi se facerent bonos; continuo subiecit, Deus enim est qui operatur in vobis. Sumpsit ergo Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit in paradiso operari eum. — Vides ergo sanctum Augustinum eisdem verbis ac textibus uti ad probandam gratiam sanitatis Adamo fuisse necessariam ut bonam voluntatem haberet, quam S. Apostolus in homine lapso commendat; ac proinde gratia sanitatis a medicinali in eo non discrepat, quod haec ad primam bonam voluntatem exer- cendam homini lapso sit necessaria, non ita homini innocenti. Haec con- stabunt evidentius ex sequenti paragrapho.
III. — In qua tandem consistat discrimen Gratiae Sanitatis et Medicinali.
Genuinum discrimen inter gratiam sanitatis et medicinalem in eo maxime positum esse videtur, quod Adamus cum sola habituali gratia et adiutorio cognitionis potuerit perseverare: Sanctis vero hoc in statu naturae lapsae, praeter illa duo, etiam motio voluntatis necessaria sit.
Probatur ex S. Augustino, qui pluribus edocet discrimen utriusque status circa voluntatis adiutorium versari, in eo quod Adamus et An- geli habituali gratia et adiutorio cognitionis instructi non egerent ad perseverandum motione voluntatis, seu delectatione caelesti ad bonum supernaturale pelliciente; homines vero hoc in statu naturae vitiate, praeter habitualem gratiam et caelestem illam incitationem, ulterius ad perseverandum requirant gratiam actualem ipsi voluntati impressam, eamque interiori suavitate demulcentem.
Posterior pars huius doctrinae toties a S. Augustino traditur, quo- ties adversus Pelagianos contendit, in hoc naturae corruptae statu satis non esse ad bene agendum, ut mens illuminetur; sed requiri insuper, ut Spiritus sanctus delectationem seu internam motionem et inspirationem charitatis voluntati imprimat. Sic lib. De Spiritu et Littera, cap. 3.:
Neque liberum arbitrium, inquit, quidquam, nisi ad peccandum, valet, si lateat veritatis via: et cum id quod agendum, et quod vivendum est, coeperit non latere, nisi delectet, et ametur, non agitur, non suscipitur, non bene vivitur: ut autem diligatur, charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per liberum arbitrium quod surgit ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
Et cap. sequenti docet mentis illustrationem nihil ad bene agendum prodesse, ubi non adiuvat Spiritus, inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, hoc est charitatem diffundens in cor- dibus nostris: quapropter lib. 4. ad Bonifacium, cap. 5. Pelagianos reprehendit quod vellent nos a Domino Deo adiutorium cognitionis habere, quo ea quae facienda sunt noverimus, non inspirationem dile- ctionis, ut cognita sancto amore faciamus. — Illud ipsum sic inculeat
De gratia Christi, cap. 15. Hoc gratia si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut altius et interius eam Deus cum ineffabili suavitate credatur infundere, non solum per eos qui plantant et rigant extrinsecus, sed etiam per seipsum, qui incrementum suum ministrat occultus, ita ut non ostendat tantummodo veritatem, verum etiam impertiat charitatem. Frustra pluribus eiusdem sancti Doctoris textibus haec veritas probaretur: quippe eam tam saepe tradit, ut vix in eius adversus Pelagianos lucubrationibus aliqua pagina occurrat, in qua praeter adiutorium cognitionis, necessariam quoque ad bene agendum delectationem caelestem non contendat: neque huic veritati retrahuntur etiam haeretici: sed non ita consentiunt priori parti.
Probatur igitur prior illa pars assertionis, nempe quod Adamus cum sola habituali gratia et adiutorio cognitionis potuerit perseverare, nec ad id ei necessaria fuerit pia motio voluntatis. Probatur, inquam, primo ex eo quod S. Augustinus nusquam Adamo et Angelis gratiam concessam ad perseverandum appellet his nominibus, quibus motiones voluntatis exprimit: quamvis autem haec plurima sint, ac propemodum innumera, tamen docte ac dilucide ad duodecim praecipua revocat Antonius Deschamps, lib. 3. disp. 3. cap. 16. quorum priora sex, inquit, amorem, nempe indeliberatum manifestius exprimunt: reliqua vero totidem delectationem apertius significant.
Primo a charitate eam appellat spiritum charitatis, lib. 1. ad Simplicianum, qu. 1. vel inspirationem charitatis, ut Epist. 117. versus finem, vel infusionem charitatis, ut lib. 2. ad Bonifacium, cap. 8. vel denique gratiam, qua charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, ut in omnibus passim operibus: maxime lib. De gratia Christi, cap. 26. — secundo a dilectione nomen illi imponit. nam lib. De Spiritu et Littera, cap. 3. vocat depromtionem, dilectionemque summi boni. Et lib. 2. ad Bonifacium, cap. 8. inspirationem dilectionis. — Tertio, eam nuncupat amoris divini inspirationem, ut in disputatione contra Fortunatum: atque alia id genus nomina ab amore derivata frequenter illi attribuit. — Quarto, bonum concupiscentiarum nominat. Ita lib. De Spiritu et Littera, cap. 5. ait: Ubi sanctus non adjurabat Spiritus sanctos non adiurat Spiritus inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam. — quinto cupiditatem boni eam dicit lib. 2. ad Bonifacium, cap. 9. — Sexto, bonam voluntatem appellat lib. De gratia Christi, cap. 21. — Pari ratione totidem nominibus ex delectatione caelesti eam voluntatis motionem significat. Primo namque illam appellat suavitatem pluribus, sed maxime in Psal. 4. ubi suavissime illam Davidis sententiam, Dominus dabit suavitatem, de gratia ipsi voluntati impressam exponit. — Secundo, eam nuncupat dulcedinem lib. 2. ad Bonifacium, cap. 9. dicens: Ergo benedictio dulcedinis est gratia Dei. — Tertio, saepissime delectationis nomen illi imponit omnibus pene in libris, quos in divina gratiae defensionem elucubravit. — Quarto, eam nuncupat condelectationem. Sic lib. 1. De Vitiis et Concupiscentia, cap. 30. ait: Gratiam Dei esse condelectationem legi Dei secundum interiorem hominem. — Quinto, iucunditatem nominat in Psal. 85. — Sexto, denique voluptatem appellat Tract. 26. in Ioan. dicens: Voluptate traheris. Quid est trahi voluptate? delectari in Domino, etc. Est quaedam voluptas cordis, etc. Haec sunt nomina, quibus s. Doctor motionem voluntatis ab intellectus illuminatione distinctam exprimit; sed ex tot nominibus, quibus S. Doctor piam illam voluntatis motionem exprimere solet, et quae semper usurpat, et quasi acervatim congerit, quoties de gratia medicinali verbum facit, ex tot, inquam, nominibus, ne unum quidem, vel semel adhibet cum de gratia Adamo et Angelis ad perseverandum concessa disserit. Igitur signum est eum censuisse Adamum et Angelos non eguisse illa gratia, quae voluntatem moveat, ut in bono sibi in creatione concesso perseverarent.
Confirmatur. Ex eo quod idem S. Doctor, lib. 2. De peccatorum meritis, cap. 19. intellectus et voluntatis gratias accurate distinguens, illam appellat lucem, ac lumen; alteram vero suavitatem, et delectationem: ait enim: Intelligamus si possumus Dominum Deum bonum idem etiam Sanctis suis alicuius operis iusti non tribuere, vel certam scientiam, vel certam delectationem, ut cognoscant non a seipsis, sed ab illo sibi esse lucem, qua illuminantur tenebrae eorum, et suavitatem, qua det fructum terrae eorum. Quibus significat utramque gratiam lucis, ac delectationis necessariam esse hominibus in statu naturae lapsae: at cum de illa gratia disserit, quam Adamus et Angeli ad perseverandum acceperunt, plerumque lucem ac lumen eam appellat, nusquam vero delectationem aut suavitatem: censet igitur Angelis et Adamo satis fuisse ad perseverandum gratia habituali animam informante, et actuali intellectum irradiante; non vero voluntatem stimulante, et movente.
Probatur 2. Ex eo quod idem S. Doctor auxilium illud voluntatem ad bonum pelliciens et movens, censeat ideo necessarium esse homini gratia habituali instructo, quia concupiscentiae stimulis agitur in malum, et a bono sectando revocatur; unde sic argumentari licet: docet S. Doctor ideo hominem gratia habituali instructum, et divina luce irradiatum, egere caelesti delectatione voluntatem ad bonum pelliciente, propter vincendos concupiscentiae motus, ab eiusmodi boni prosecutione removentes: sed Adamus innocens nullo amoris proprii appetitu seu delectatione noxia antecedente consensum stimulabatur: igitur ei non opus erat illa motionе et delectationе voluntatis ad bonum sectandum. Maiorem simul et minorem aperte tradit S. Augustinus, lib. De correptione et gratia, cap. 11. ubi de Adamo innocente ita scribit: « Ille non opus habebat eo adiutorio, quod implorant isti, cum dicunt: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum Dominum. Quoniam in eis caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; atque in tali certamine laborantes ac periclitantes, dari sibi pugnandi, vincendique virtutem, per Christi gratiam poscunt; ille vero nulla tali rixa a seipso adversus seipsum tentatus, atque turbatus, in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur. » Haec S. Doctor. Adiutorium autem illud, quod adversus corporis atque animi concupiscentiam hoc in statu Sancti postulant, est delectatio caelestis, ut infinitis propemodum in locis S. Augustinus docet: ita Hom. 19. dum quaerit: Quomodo te a te liberat Deus? Respondet: Dando tibi vires pugnandi adversus concupiscentias tuas, inspirando virtutem, dando menti tuae caelestem delectationem. Et lib. De Continentia, cap. 3. Contra suavitatem noxiam, qua vincebat concupiscentia, Dominus dat suavitatem beneficam. Ex quibus inferri licet, quod adiutorium, quod Sancti in hoc statu adversus concupiscentiam postulant, est delectatio caelestis: at primus homo et Angeli opus non habebant eo adiutorio, quod Sancti adversus concupiscentiam postulant: igitur primus homo et Angeli opus non habebant delectatione caelesti; nec proinde ulla motionе voluntatis.
Probatur 3. Eis omnibus textibus, quibus S. Doctor attirmat primum hominem per liberum arbitrium potuisse bonum operari et sectari. Disertissime id docet lib. De natura et gratia, cap. 56. cum de Pelagio ita loquitur: Verum est, inquit, quod Deus tum bonus, quam iustus talem hominem fecerit, qui peccati malo carere sufficeret, sed si noluisset. Quis enim eum nescit sanum, et inculpabilem factum, et liberum arbitrium, atque ad iuste vivendum potestate libera constitutum? sed nunc agitur de illo, quem semiruti manibus latrones reliquerunt. Quibus verbis significat, quod de homine lapso Pelagius affirmabat, eum per vires naturae bene agere posse, si vellet: hoc de Adamo verum esse S. Augustinus pronuntiat. Atque hoc sensu loquitur, cum ait: Agitur de illius mentis quadam valentia, usuque rationis, qui praeceptum Dei, legemque mandati, et docilis Adam caperet, et facile posset custodire si vellet. Sed non alia ratione S. Augustinus docet hominem per liberum arbitrium potuisse bonum sectari, quam quia praeter gratiam habitualeм, et intellectus illustrationem nullo egebat actuali auxilio voluntatem ad bonum stimulante: sed ipsa voluntas habituali gratia elevata per se poterat bonum ab intellectu manifestatum prosequi et amplecti, quod idem homini lapso non accidit: igitur gratia sanitatis in hoc a medicinali differt, quod haec necessario requirat actuale auxilium movens voluntatem; illa vero non ita. Probatur minorem: S. Augustinus docet Pelagianum dogma fore verum, si quod de homine lapso docebant, solum de sano asseruissent: at Pelagiani docebant hominem lapsum indigere sola doctrina caelitus infusa, per quam voluntas agendi potestatem non acciperet, sed tantum ut eam exereret, quam a natura habet quasi via demonstrata, qua ambulare debeat: igitur in statu naturae sanae, praeter gratiam habitualeм, et intellectus illuminationem, qua cognosceret homo innocens quid agendum, quidve fugiendum esset, ulteriori auxilio non egebat.
Dices 1: S. Augustinus, ut notatum est pag. 216, dicit gratiam medicinaleм a gratia sanitatis discrepare dumtaxat, quod illa sit altera maior et potentior: censet illas gratias non distingui secundum entitatem, sed tantum penes maius et minus, et subinde praefatum discrimen a nobis assignatum esse nullum. — Nego consequentiam: nam si consequentia haec foret legitima, sequeretur pariter gratiam creationis a gratia Christi, et intellectus illuminationem a delectatione caelesti voluntatem demulcente secundum substantiam non distingui. Nam, ut S. Augustinus Serm. 11. De verbis Apostoli, cap. 5. ait, Excepta illa gratia, qua condita est humana natura, lucer nimis Christianis, paganisque communis est: haec est maior gratia; non quod per literam homines creati sumus, sed quod per literam carnem factum fueris facti sumus. Eodem modo loquitur de gratia voluntatis et intellectus inter se comparatis: nam cum dixisset de gratia Christi cap. 26. Cogitationem, et dilectionem esse discernendas, addit, utramque esse gratiam et donum Dei, sed unum minus, alterum maius. Quemadmodum igitur affirmari non potest cogitationem et dilectionem non distingui secundum substantiam, quia S. Augustinus ait hanc esse maius donum Dei; ita neque concludi potest gratiam sanitatis a medicinali non distingui substantialiter, quia dixit hanc esse maiorem gratiam.
Instabis: Ex S. Fulgentio, illa ipsa gratia, quae hominem erexit, Angelum stantem a casu defendit: Una est, inquit, lib. 2 ad Transimundum, in utroque gratia operata, in hoc ut surgeret, in illo ne caderet. At illa non solum motionem intellectus, sed etiam voluntatis includit: ergo et haec utrumque auxilium complecti debet. — Distinguo maiorem: una et eadem gratia generice sumpta, quatenus videlicet significat auxilium supernaturale naturae meritis indebitum, operata est, tum in Angelo, tum in homine, quia uterque opus habuit illo caelesti auxilio, hic ut surgeret a lapsu, ille ne praeceps rueret in reatum, concedo: eadem gratia specifice sumpta, quatenus significat auxilium non solum intellectus, sed etiam voluntatis, in utroque operata est, nego.
Dices 2: S. Augustinus lib. 11. De Civit. Dei, cap. 13. aperte docet, Adamo concessum fuisse duplex auxilium, nempe quo intellectus illustraretur, et voluntas accenderetur; ait enim: Si voluntas (Adami) in amore superioris immutabilis boni, a quo illustrabatur ut videret, et accendebatur ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum averteretur, et ex hoc intenebresceret, et frigesceret. Quae voces accensionem voluntatis ab intellectus illustratione distinctam fuisse in Adamo, haud obscure significant. — Respondeo primo, quod si vox illa accensio significaret amorem indeliberatum, seu praeviam delectationem in Adamo, sequeretur eum necessario perseverasse, quia nulla esset in eo delectatio mala, qua vim istius ad perseverantiam inclinantistrangeret; quod tamen apparet falsum. Quapropter respondeo secundo, longe aliam fuisse Augustini sententiam ab ea quam pretendunt adversarii; ibi namque contendit S. Augustinus primum Evae peccatum fuisse superbiam, qua fecit, ut illa serpentis insidias non viderit: Adamus vero peccaverit uxorem perverse diligendo, quem tamen perversum amorem antegressa est superbia; porro, inquit, mali voluntatis initium, quod potuit esse nisi superbia? Atque ut clarius ostendat externam illam primorum parentum praevaricationem non potuisse ante contingere, quam per superbiam interius a Deo defecissent, subdit: Si voluntas in amore superioris immutabilis boni, a quo illustrabatur, ut videret, et accenderetur, ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum averteretur, et ex hoc intenebresceret, et frigesceret, ut in illa cavum crederet dixisse serpentem, vel ille Dei mandato uxoris probaret voluntatem, putaretque se venialiter transgressorem esse praecepti, si vitae suae sociam non desereret etiam in hac societate peccati: non ergo bonum opus factum est, idest, illa transgressio, ut cibo prohibito crescerentur, nisi ab eis, qui mali iam erant. Non agit igitur S. Augustinus ibi de illustratione et accensione, quae amorem Dei praecedant, et ad eum provocent; sed de ipso potius amore Dei, a quo primi parentes illustrabantur et accendebantur, ut caetera viderent, et recte amarent: subindeque ex hoc contextu nullum affulget adversariorum doctrinae patrocinium, nec minimum quidem nostrae sententiae praeiudicium.
Dices 3: Illustratio intellectus non dat posse voluntati. sed ad hoc ut possit voluntas id quod ante non poterat, debet dari aliquis influxus in illam: atqui gratia, quam habuit Adamus innocens, continebat posse voluntati: per eam siquidem perseverare poterat si voluisset: ergo praeter illustrationem intellectus opus erat etiam auxilio voluntatem movente et adiurante. — Distinguo maiorem: illustratio intellectus non dat posse voluntati ad ordinem supernaturalem, per gratiam sanctificantem non sublimatae, concedo: ita erectae et sublimatae, nego: talis enim erat Adami innocentis voluntas; siquidem habebat gratiam sanctificantem, per quam eius anima cum suis facultatibus ad ordinem supernaturalem promovebatur; ac proinde illius voluntas cum repugnantem concupiscentiam non haberet, alio non egebat auxilio ad bonum sectandum, quam ut ipsi per illustrationem intellectus monstraretur.
Dices denique: Actus supernaturalis entitative non potest proficisci, nisi a potentia ad ordinem supernaturalem elevata: atqui per solam illustrationem intellectus, voluntas minime elevatur ad talem ordinem: ergo speciali ad id auxilio Adamae voluntas egebat. — Distinguo maiorem: non potest proficisci, nisi a potentia ad ordinem supernaturalem elevata, vel per commune, vel per speciale auxilium, concedo: per speciale dumtaxat, nego. Voluntas autem Adamae elevabatur ad actum supernaturalem per commune auxilium, nempe per habitum gratiae sanctificantis in ipsa voluntate tamquam in subiecto immediato praecipue residentem: igitur nullo ad id speciali auxilio opus habebat.