Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen (1620–1711)


Praefatio I: Praefatio in tertium librum Sententiarum

Tractatus I: De Incarnatione Verbi Divini

Quaestio I: Quot, et quae fuerint haereticorum erronea dogmata circa incarnati Verbi mysterium

Disputatio I: De Existentia, Natura, et Causis Incarnationis

Disputatio II: De Christi Domini Entitate, Praecellentiis, et Operationibus

Disputatio III: De Dignitate, Ministerio, et Cultu Christi Domini

Articulus I: De Dignitatibus Christi

Articulus II: De Christi Functionibus et Ministeriis

Articulus III: De Cultu et Veneratione Christi Domini, Eiusque Sanctissimae Genitricis ac Sanctorum, Eorumque Reliquiarum et Imaginum

Sectio I: De Cultu Latriae Christo Domino debito

Sectio II: De Cultu Sanctorum Eorumque Imaginum et Reliquiarum

Sectio III: De Eximia Deiparae Virginis Dignitate ac Veneratione

Quod particularem de praecellentibus Deiparae Virginis dotibus, ac speciali cultu ei debito, disputationem ordine praepostero ad huius Tractatus calcem adiiciendam esse duxerim, non abs re factum est; congruum namque censui, ut quae ineffabilis Incarnati Verbi Oeconomia principium extitit, eiusdem mysterii Tractatui coronidem imponeret. Postquam igitur de Christi Dei et hominis eximiis praecellentiis et dotibus, quantum pro modulo nostro licuit, hucusque disputatum est; ne aliqua ex parte hic Tractatus deficiens et vacuus appareret, rationi consentaneum duxi, nonnulla de sacratissima eiusdem Incarnati Verbi Genitricis commendatione disputare. Verum cum omni laudum lege, o Virgo, gloria tua maior sit excellentia, aiebat S. Damascenus: eadem animum meum subit cogitatio, qua percitus fuit S. Basilius Seleucus, dum orationem de Annuntiatione agens, sic scribit: Copiosam encomiorum materiam comperiet, qui sacram Deiparam Virginem laudibus efferre instituerit. Ego vero cum non ignorem infirmitatem meam, tantarum rerum ponderi haudquaquam parem esse, mole exterritus multum, diuque me continui. Non enim quorumlibet est promereri Virginem laudes persolvere, sed eorum, qui divinae gratiae lumine insigniter illustrati sunt. Non etiam is mihi est animus per singulas eiusdem nusquam satis celebrandae Virginis praecellentias excurrere, sed dumtaxat referre ac resolvere eas omnes controversias, quae tum ab haereticis, tum etiam a nonnullis viris Catholicis proponi solent, et agitari.

Sex itaque maxime occurrunt hic determinanda: Primum, utrum Deipara ab omni prorsus originali peccato immunis fuerit, et eius Conceptio omnino immaculata. Secundum, an expers fuerit omnis omnino peccati tam mortalis, quam venialis. Tertium, an illibata Virginitate semper fuerit illustris. Quartum, an dignitate Matris Dei, et appellatione sit honoranda. Quintum, utrum non solum anima, sed et corpore in caelo recepta sit. Sextum tandem, quis et qualis sit specialis cultus ei debitus.

Quaestio I: Utrum Virgo Deipara ab omni originalis peccati contagione et macula immunis fuerit, eiusque Conceptio dicenda sit omnino immaculata

Quaestio II: Utrum B. Virgo immunis fuerit ab omni peccato actuali

Quaestio III: Utrum beata Virgo vere et proprie dicenda sit Mater Christi

Quaestio IV: Utrum B. Maria Deipara semper Virgo steterit ante partum, in partu, et post partum

Quaestio V: Utrum B. Virgo non solum in anima sed in corpore evecta fuerit in caelum

Quaestio VI: De cultu et invocatione Deiparae Virginis

↑ Top of work