Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen (1620–1711)


Praefatio I: Praefatio in tertium librum Sententiarum

Tractatus I: De Incarnatione Verbi Divini

Quaestio I: Quot, et quae fuerint haereticorum erronea dogmata circa incarnati Verbi mysterium

Disputatio I: De Existentia, Natura, et Causis Incarnationis

Disputatio II: De Christi Domini Entitate, Praecellentiis, et Operationibus

Articulus I: De Christi Domini Divinitate et Humanitate

Articulus II: De Praecellentiis Christi Domini

Sectio I: De Gratia Christi

Sectio II: De Virtutibus Animae Christi et Donis Spiritus Sancti

Sectio III: De Scientia ac Sapientia Christi Domini

DECLARATIS et elucidatis utrimque divinis illis praecellentiis, et charismatibus, quae Christi Domini voluntatem exornant, iam auspicamur eas dotes delineare, quae illius mentem illustrant: hae autem ad cognitionem, et scientiam, quibus maxime divina ac creata mens exornantur, omnes referuntur. Illa autem multiplex in Christo spectatur: at prima, et maxime generalis illius divisio est, qua pro naturarum numero duplex scientia ipsi tribuitur: alia quidem divina, increataque; altera creata, et hominis propria. Atque haec deinde varias in species diffunditur: quaedam enim humano labore et industria parta, dicitur acquisita: alia divinitus est infusa; tertia vero beatifica vulgo nuncupatur, qualis est in beatis. Unde de hoc quadruplici scientiarum genere pauca sunt in praesenti delibanda sequentibus in Quaestionibus.

Quaestio I: Utrum in Christo sit duplex scientia, creata simul et increata

NOTANDUM 1. Praesentem quaestionem supponere duas in Christo naturas, divinam et humanam, duosque pariter intellectus, increatum videlicet et creatum; cum enim intellectiva facultas sit indivisa proprietas naturae spiritualis, necessum est, quod omni ea natura habenti illa virtus intellectiva conveniat; unde in 6. Synodo, Actione 11. definitur, Verbum assumpsisse animam rationalem animabus nostris contribulem, et mentem menti nostrae comparem; mens autem significat animam secundum illam facultatem, qua est intellectiva; et in Concilio Lateranensi sub Martino, Collatione 5. definitur in Christo omnia fuisse duplicia; duas nimirum esse naturas, duos intellectus, duas voluntates et operationes: quamquam enim ibi dumtaxat damnentur Monothelitae, qui solam duplicem in Christo voluntatem respuebant; quia tamen vis intellectiva inseparabilis est a virtute appetitiva, non potuit haeresis ista damnari, quin pariter determinaretur duos in Christo intellectus, creatum videlicet, et increatum. Unde hic merito quaeritur, an sicut in Christo duo sunt intellectus, duplex etiam sit admittenda scientia, creata videlicet, et increata.

NOTANDUM 2. Quod omissis illis haereticis, qui Christo mentem humanam, et subinde creatam cognitionem, et scientiam denegabant, contra quos iam saepius disputatum est in praecedentibus, nonnullos Catholicos Doctores asseruisse Christi Domini creatum intellectum non alia cognitione omnia novisse, quam divina et creata: quam utique sententiam suo tempore quibusdam placuisse refert S. Bonaventura in 3. dist. 11. q. 1. Illam praeceteris docuit quidam Ioannes a Ripa, ut refert Capreolus in 3. dist. 11. q. 1. a. 1. imo pro ipsa asserenda diu pugnavit Hugo Victorius Tractatu De Sapientia Christi Domini c. 16. ubi quamvis initio dumtaxat quaerere videatur, an scientia Christi divinam aequet; tamen eo progreditur ut scientiam creatam in Christo denegare maluit; nam cum id sibi obiecisset: si Christi anima cognoscit omnia, tantum esse, Deum in omni bono maiorem habere sufficientiam, quam creaturam eius; hoc ita dissolvit: verum esse, Deum in omni bono creaturis suis antecellere, ubi aliud creaturae bonum a bono Creatoris invenitur: sed cum sapientia illius animae, non sit alia, quam divina sapientia, quomodo potest fieri comparatio? Cui respondens ait:

Indubitanter dicendum est, quod alia sapientia quam divina non fuit in Christo; si enim sapientia animae Christi alia esset a divina sapientia, minor esset... ideo ut illam veritatem firmiter teneamus, quod illa anima nihil ignoravit, sed omnia scivit, dicendum est, quod non alia sapientia erat illa anima sapiens; sed in Deo per naturam, in illa anima per gratiam.

Verum reclamant caeteri Theologi affirmantes tamquam dogma de fide, quod sicut duplex est in Christo intellectus, creatus et divinus, ita etiam duplex in Christo scientia, increata et humana.

NOTANDUM 3. Quod etsi in hac astruenda assertione, unanimi calculo Theologi conveniant quantum ad rei veritatem, et ut de facto res in Christo se habuit secundum praesentem Dei ordinationem; nihilominus contendunt aliqui, de potentia saltem extraordinaria et absoluta. Christi Domini intellectum humanum posse fieri cognoscentem omnia per increatam Dei cognitionem, et scientiam, nec ulla ratione convincenti demonstrari posse sententiam Hugonis Victorini contradictionem implicare; quam quidem assertionem praeceteris propugnat Aegidius a Praesentatione libro 1. De Beatitudine; qu. 1. art. 2; at contrarium docent omnes Theologiae Principes, neenon eorum sequaces ac discipuli, quibus ut subscribamus, sit

Conclusio prima. — CHRISTUS REVERA DE FACTO HABUIT SCIENTIAM CREATAM. Haec est de fide, determinata in Conciliis definientibus omnia esse duplicia in Christo, nempe duas naturas, duas voluntates, duos intellectus, duasque operationes. Licet autem in particulari non loquantur de intellectu, tamen generali definitione illum comprehendunt; dicit enim Agatho Papa in Epistola Synodi Romana (quae in 6. Synodo Actione 1. refertur, et in 8. suscipitur): Confitemur in Christo omnia duplicia, qua ad naturas pertinent, duas naturas eius praedicamus, et unamquamque proprietates naturales habere confitemur, divinam omnia quae divina, humanam omnia quae humana sunt, absque ullo peccato. — Confirmatur ex eodem Concilio, ubi allegat S. Leonem dicentem: De duabus naturis Christi Domini agit utraque forma, cum alterius unione, quod est proprium: Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exequente quod carnis est: quae postrema verba eatenus nostram sententiam probant, quatenus asserunt unamquamque naturam in Christo Domino exercuisse proprias suas functiones, et proinde cum una ex propriis operationibus naturae humanae sit actualis intellectio, Christum Dominum intellectu suo creato necessum est per solam actualem intellectionem creatam intellexisse. Hinc subditur: Neque enim in quoquam unam dabimus naturalem operationem Dei, et creaturae, ut neque quod creatum est in divinam educamus essentiam, neque quod eximium est divinae naturae, ad competentem creaturis locum deiicimus. Id etiam maxime constat ex Concilio Lateranensi sub Martino 1. Collat. 5. in professione fidei, ubi pariter definitur, omnia in Christo esse duplicia, nempe non tantum duas voluntates, sed etiam duas operationes, divinam nempe, et hu- pariter definitur, omnia in Christo esse duplicia, nempe non tantum duas voluntates, Martino 1. Collat. 5. in professione fidei, ubi pariter definitur, omnia in Christo esse duplicia, nempe non tantum duas voluntates, sed etiam duas operationes, divinam nempe, et hu- manam. Nam primo, cum unicuique voluntati sua correspondeat cognitio; si duae sint in Christo voluntates, etiam et duas cognitiones esse necesse est. Secundo, dicendo duas operationes, et non determinando ad unius tantum, vel alterius potentiae operationes, non potest ab hac definitione excludi ea actio quae est prima inter humanas, scilicet cognitio creata. Tertio, definiendo esse in Christo omnia, quae ad naturam humanam pertinent, pariter definitum est in Christo esse intellectionem creatam, quandoquidem nemo negat ipsam ad naturam humanam maxime pertinere.

Probari etiam potest conclusio ex Scriptura sacra, maxime ex illo Ioannis 8. ubi Christus Dominus ait: Scio enim (scilicet Patrem) et sermonem eius servo: ubi haec particula scio supponit pro cognitione creata correspondente observationi praeceptorum sui Patris. Insuper apud eundem Evangelistam c. 13. Sciens, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos; ex quibus infero, quod quemadmodum Christus observabat mandatum Dei, ut homo, et per naturam assumptam patiebatur, ita etiam ut homo aliquo actu creato sciebat haec et cognoscebat. His adde quod Christus Dominus plerosque actus humanae intellectionis elicuit, qui in divinam cognitionem non possunt cadere, nam Lucae 2. dicitur crevisse in sapientia: hic autem profectus, quomodocumque explicetur, non potest intelligi de sapientia divina, quae cuiusvis augmenti sicut et detrimenti est incapax; Matth. 8. dicitur ipsum fuisse miratum: admiratio autem quamdam nescientiam supponit, quae utique in divinam scientiam cadere non possunt. Et ad Hebr. 5. Didicit ex his, quae passus est: addiscere autem aliquid Christo repugnat ratione divinitatis; oportet igitur, quod Christus intellectum creatum habuerit, ac subinde creatam cognitionem.

Probatur etiam ratione, quia si Christus non haberet scientiam, et cognitionem creatam, sequeretur, quod intellectus creatus in illo esset frustraneus, intellectus enim per se ordinatur ad propriam actionem: propria autem intellectus actio est intellectio ab ipso elicita: igitur Christus debuit illam habere. — Deinde, Christus est verus et perfectus homo: sed humanitas sine intellectione creata non est perfecta: ergo Christus debuit habere intellectionem creatam. Maior constat. Probatur minor: quia omne quod caret suo fine imperfectum est: sed natura humana, quatenus intellectiva, est propter intellectionem creatam: omnis enim potentia est propter suam operationem: ergo sine illa erit imperfecta.

Dices. Frustra fiunt per plura, quae per pauciora possunt absolvi: sed Christus omnia cognovit intellectione increata: ergo intellectio creata fuit ipsi frustranea. — Distinguo maiorem: frustra fiunt per eamdem facultatem et virtutem, transeat; per diversas, nego. Christus autem per intellectum divinum, et ut Deus, intelligebat quidem omnia cognitione increata; per intellectum vero creatum, et ut homo, res cognoscebat cognitione creata: ideo ratione diversae facultatis, diversas habebat cognitiones, nec frustra per unam facultatem fiebat, quod per alteram facultatem intellectivam non poterat praestari.

Instabis. Ideo Christus non habuit subsistentiam creatam, quia per increatam sufficienter subsistebat: sed etiam sufficienter cognoscebat omnia per scientiam increatam: igitur, etc. — Respondeo negando paritatem; et ratio disparitatis est, quod subsistentiae multiplicatio multiplicet supposita, et duo omnino separata et divisa constituat, ac subinde si fuissent in Christo duo supposita, nulla fuisset in Christo unio Divinitatis cum humanitate: simile autem non accidit ex duplici natura, facultate, et operatione, quia per illas non constituuntur in Christo duo intelligentes invicem separati et seiuncti, sed unicus dumtaxat, ratione scilicet unitatis suppositi.

Dices 2. Si dedeceat Christum cognovisse dumtaxat per scientiam creatam, maxime quia, ut diximus, inde sequeretur, quod facultas intellectiva creata in ipso fuisset frustranea: sed haec ratio nulla est. Probatur; nullum enim inconveniens est, quod aliqua potentia in Christo non habeat sibi debitam operationem, nec obtineat finem, ad quem ordinatur, etenim Christus habuit potentiam generativam, quae nusquam fuit ad actum reducta. — Nego minorem, et ad eius antecedens dico in Christo fuisse omnes facultates, et earum actus, qui conducebant ad finem redemptionis; actuale autem exercitium intellectus creati animae Christi ad illum finem maxime conducebat; secus vero de potentia generativa; igitur non mirum si huius facultatis actus Christo defuerit.

Conclusio secunda. — INTELLECTUS HUMANUS CHRISTI, ETIAM DE POTENTIA DEI ABSOLUTA, NON POTUIT FIERI INTELLIGENS PER SCIENTIAM DIVINAM, ET INCREATAM. Haec est communis inter Theologos. Probatur primo ex Epistola Agathonis Papae supra citata, in ea namque probat in Christo non posse unam esse operationem utriusque naturae; quia impossibile est propriam operationem unius naturae fieri operationem alterius. Quod etiam probari potest auctoritate S. Ambrosii l. 2. De Fide, cap. 4. ubi aperte dicit operationem unius potestatis non posse esse alterius: nam ait: Ubi est substantia diversa, nequit esse operatio una. Ad eumdem modum argumentatur S. Damascenus lib. 3. cap. 13. et Leo Papa Epistola 10. ad Flavianum.

Probatur etiam ratione: Si intellectus humanus Christi fieri posset intelligens per scientiam increatam, maxime vel habitualiter, vel actualiter: at neutrum dici potest. Non primum, quia scientia increata non est habitus, sed substantia. Non etiam secundum, quia oportet illam cognitionem increatam produci ab intellectu, vel creato vel divino: at produci non posset ab intellectu creato: quidquid enim est a principio creato et finito, creatum est et finitum: igitur intellectus creatus non potest producere intellectionem increatam et infinitam. Non etiam ab increato, quia intellectio actualis est proprius effectus intelligentis; nemo enim intelligit per intellectionem alterius, nec consequenter per intellectionem ab altero productam: ergo intellectus creatus animae Christi non posset fieri formaliter intelligens per intellectionem ab intellectu divino productam. — Deinde, si intellectus creatus animae Christi intelligere posset per intellectionem increatam Verbi, hoc fieret vel per propriam communicationem intellectionis increatae, vel per unionem ipsius intellectionis cum intellectu creato. Primum dici non potest; quia qua ratione diceretur intellectio creata vere communicari intellectui creato animae Christi, eadem ratione omnes aliae divinae operationes communicari possent humanitati assumptae, et sic illa humanitas per communicationem virtutis spirativae, et spirationis posset spirare, et per communicationem creationis creare, quae manifeste absurda sunt, et impossibilia. Non etiam secundum: si enim per unionem cognitionis intellectus divini posset intellectus creatus Christi fieri intelligens, etiam et voluntas Christi fieri posset volens et libera per volitionem et libertatem increatam sibi intime unitam: sed hoc est falsum: igitur, etc. Sequela maioris patet: nam qua ratione uniri posset intellectio increata intellectui creato, eadem ratione volitio et libertas increata uniri possent voluntati creatae, cum utrobique eadem ratio appareat. Minor videtur certa: etenim volitio libera debet esse in potestate et dominio voluntatis: volitio autem divina nequit potestati aut dominio creatae voluntatis subesse.

Dices 1. Ad veram et perfectam cognitionem non aliud requiritur, quam ut anima habeat scientiam, et sapientiam actualiter intime sibi unitam: sed anima Christi habet intime sibi unitum Verbum divinum, quod est ipsa Dei scientia et sapientia increata: igitur per illam revera anima poterat omnia cognoscere. — Distinguo maiorem: sibi unitam per modum formae ipsam afficientis et perficientis, in ratione facultatis intellectivae, concedo: per modum termini ipsius dependentiam hypostatice terminantis: nego. Verbum autem divinum non unitur ipsi animae Christi per modum formae, sed per modum termini hypostatici: subsistentia enim Verbi est terminus in suo formali conceptu, non autem actus; intellectio autem est formaliter actus intelligentis, et ideo necessum est quod se habeat per modum formae. Quae responsio confirmatur ex eo, quod inquit Seraphicus Doctor d. 14. art. 1. q. 1.

Quamvis Verbum increatum sit unitum oculo Christi, et omnibus partibus corporis Christi, non tamen cognoscitur ab oculo: et hoc quia non est in eo dispositio ad cognoscendam rem spiritualem: ergo pari ratione quantumeumque Verbum increatum uniatur animae Christi, nisi anima sit disposita ad videndum Deum per lumen, quod ipsam facit Deiformem, nunquam ipsam intuebitur.

Dices 2. Non minus Divinitas uniri potest intellectui creato in ratione actualis intellectionis, qua intellectus creatus intelligat, quam eidem intellectui uniri in ratione speciei intelligibilis, aut in ratione subsistentiae: atqui tam essentia divina, quam subsistentia Verbi, uniuntur istis duobus modis intellectui humano: ergo etiam essentia divina potest uniri intellectui creato in ratione actualis intellectionis, qua intelligat. Minor constat ex dictis tum in praesenti Tractatu, tum in tractatu De visione beatifica. Maior vero probatur quoad primam partem: ex eo enim quod essentia divina uniatur intellectui creato per modum intellectionis actualis, non sequeretur ipsum intellectum non fieri formaliter intelligentem, sicut non sequitur ipsum non esse formaliter intelligentem, ex eo quod essentia divina ipsi uniretur per modum speciei intelligibilis. Patet etiam quoad secundam partem: sicut enim personalitas Verbi longe nobiliori modo facit subsistere humanitatem Christi, et sufficientissime satiat appetitum humanitatis, ita actualis intellectio increata longe melius satiat intellectum animae Christi, cum actualis intellectio creata non possit ei deservire, vel ad cognoscendum aliqua obiecta, quae non intelligat, per actualem illam increatam Dei cognitionem; vel ad cognoscendum illa nobiliori modo: ergo intellectus animae Christi non tantum cognoscit per actualem Dei cognitionem increatam, sed etiam praeter illam nullam habet aliam actualem creatam intellectionem: atque consequenter nullum habet scientificum habitum ordinatum ad talem intellectionem creatam. — Nego maiorem quoad utramque partem; et ad primam dico non esse paritem rationem unionis essentiae divinae in ratione actualis intellectionis, atque unionis eiusdem in ratione speciei intelligibilis, nam species intelligibilis est extrinseca intellectui: intellectio autem est intrinsecus, et proprius effectus formalis ipsius intellectus. Ad secundam rationem dico, non esse similiter paritatem inter unionem subsistentiae increatae cum humanitate, et unionem intellectionis increatae cum intellectu creato, quia natura humana non ordinatur primo et per se ad subsistendum tamquam ad proprium effectum formalem sibi connaturaliter debitum: intellectus vero ordinatur ad propriam intellectionem, ita quod si ista auferatur, non possit amplius concipi quomodo intelligat; quia ut intelligeret per intellectionem aliunde productam, oporteret quod illa in ipso reciperetur per modum verbi mentis: intellectio autem increata non potest recipi in intellectu creato, alioqui se haberet per modum formae accidentalis, quod repugnat. Addo quod posita Verbi subsistentia in humanitate, implicat propriam subsistentiam in humanitate resultare: at quantuvis poneretur intellectio increata in intellectu creato Christi, non implicaret intellectum hunc intelligere etiam per actum creatum a se elicitum; quia licet in ista hypothesi cognosceret omnia obiecta, quae potest cognoscere per intellectionem creatam, et quidem modo nobilissimo; attamen remaneret alius modus, quo posset adhuc illa obiecta cognoscere, scilicet naturali, et proportionata sibi cognitione: sicut de facto Christus, licet cognoscat obiecta cognitione beatifica et infusa, non minus propterea illa etiam cognoscit cognitione acquisita et experimentali.

Dices 3. Habitus scientificus tantum datur ut sciatur: at nulla fuit necessitas, quod Christus sciret per scientiam creatam, quippe cum iam nosset omnia per scientiam increatam: ergo nulla est necessitas admittendi in Christo scientiam creatam. — Distinguo minorem: nulla fuit necessitas simpliciter, concedo: secundum quid, et propter perfectionem intellectus creati, nego.

Quaestio II: Utrum et qualiter scientia beatifica fuerit in Christo

Tria potissimum hac in Quaestione sunt statuenda: Primum, an revera anima Christi habuerit scientiam beatificam, seu claram et intuitivam Dei visionem, idque ab instanti suae conceptionis. Secundum, an illa scientia, et cognitio ita fuerit perfecta, ut etiam dici possit comprehensiva. Tertium, an per eam anima Christi cognoscat id omne quod Deus novit.

NOTANDUM 1. Duplicem posse distingui Christi statum: unum quidem ante mortem et resurrectionem suam: alterum vero post ipsius resurrectionem. De posteriori non est ambigendi locus, quin Christus habuerit visionem beatificam et intuitivam divinae essentiae cognitionem; id enim expresse docere videtur Apostolus ad Heb. 1. ubi sermonem faciens de Christo ait: Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis: tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit; qui textus maxime, ut notat Theodoretus, spectat ad Christum post resurrectionem: sed sancti Angeli divinam essentiam intuitive contemplantur, iuxta illud Matthaei 18. Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, etc. At non ita compertum est ex Scriptura, an Christus adhuc ex parte viator et mortalis iucunda Dei visione potitus fuerit, idque ab initio suae conceptionis, quapropter hoc erit in praesenti Quaestione determinandum.

NOTANDUM 2. Ex Doctore Subtili in 3. dist. 14. qu. 2. nu. 7. visionem comprehensivam eam dumtaxat appellari, qua ita perfecte cognoscitur, ut tanta sit perfectio in cognitione, quantum est perfectio in obiecto cognoscibili:

Videtur enim, inquit Doctor, solus ille intellectus comprehendere aliquod intelligibile, cuius tanta est perfectio in intellectualitate, quanta est perfectio vel intelligibilitas intelligibilis: et ideo ibi est commensuratio, adaequatio, et propter hoc neutrum est respectu alterius excedens, et ita utrumque quasi finitum est alteri, quia simpliciter adaequatum: sicut propter aequalitatem personarum divinarum posset dici una persona finita alteri, quia non excedens eam, et tamen simpliciter non est finita.

Unde colligit:

Quia ergo nullus intellectus creatus potest habere tantam intellectualitatem neque in actu primo, neque in actu secundo, quanta est intelligibilitas Dei, ut obiecti, imo in infinitum excedit; ideo nullus talis intellectus creatus, etsi videat quodeumque visibile ex parte Dei, potest ipsum comprehendere, quia non est commensuratio hinc inde.

Ita Doctor.

NOTANDUM 3. Ex eodem Doctore qu. 15. quodlibetica, obiectum aliquod videri in Verbo, seu in essentia divina, nihil esse aliud quam representari in ipsa divina essentia velut in speculo, ita ut eadem visione qua videtur obiectum illud secundarium, puta homo, videatur etiam Verbum, seu illa divina essentia, ut repraesentativa hominis. Porro obiecta, quae repraesentantur in essentia divina, sunt maxime duplicis generis: alia enim pure sunt possibilia, nec ullam unquam habitura sunt existentiam: alia vero existentiam vel habitura sunt, vel habent, vel habuerunt, dicunturque, vel futura, vel actualia, vel praeterita. Priora Deus dicitur cognoscere per scientiam simplicis intelligentiae, posteriora vero per scientiam visionis: quarum scientiarum diversitas abunde declarata est in secundo nostro volumine disputatione De scientia. Quaeritur autem impraesentiarum, an intellectus animae Christi per scientiam beatificam possit cognoscere hoc utrumque obiectum a Deo cognitum per scientiam simplicis intelligentiae et visionis, idque vel actualiter, vel dumtaxat habitualiter. Actualiter, inquam, si actu simul omnia videat: et hoc item, vel unica visione, vel pluribus. Unica quidem visione, si nimirum videndo Verbum divinum videat etiam omnia possibilia relucentia in ipso: pluribus vero, si singulis obiectis visibilibus singulae correspondeant intellectiones in intellectu Christi. Habitualiter autem, si habeat aliquid per modum habitus, vel actus primi, quo illa omnia obiecta posset percipere. Quod iterum fieri potest dupliciter: nimirum vel habendo habitum, seu lumen aliquod, quod sit repraesentativum omnium plane visibilium in Verbo: vel potius eliciendo unum actum visionis, qui sit ostensivus omnium; qualis est actus visionis actualis Dei, qui dici potest habitualis, vel se habens ad modum actus primi, respectu eorum, quae relucent in Verbo, quatenus nimirum illa potest repraesentari.

Conclusio prima. — ANIMA CHRISTI ADHUC VIATORIS ET MORTALIS HABUIT INTUITIVAM DEI VISIONEM, IDQUE AB INSTANTI SUAE CONCEPTIONIS. Haec est communis quoad utramque partem apud Theologos Prima autem probatur plurimis Scripturae textibus, maxime vero ex 3. cap. Ioann. ubi Christus sic loquitur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius hominis, qui est in coelo. Quibus verbis Christus adhuc viator et mortalis, et adhuc in terris agens asserit se esse in caelo: sed non erat in caelo praesentia locali et corporea: ergo mentali et spirituali: at esse in caelo ratione animae et spiritus nihil aliud est, quam Deum intuitive videre: igitur Christus mortalis intuitiva Dei visione fruebatur. Confirmatur ex eo, quod Christus haec verba proferebat, ut probaret Nicodemo sibi esse credendum, utpote testi oculato, simul in terris et in caelo existenti, quod nulli unquam Prophetae contigerat; unde ibidem dicebat: quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur,... qui de caelo venit super omnes est, quod vidit et audivit, hoc testatur. — Probari etiam potest ex illo Ioan. 12. ubi idem Christus ait: Si quis mihi ministrat me sequatur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Non dicit ubi ero, sed ubi ego sum; significans se iam frui clara Dei visione, quam assequentur ii qui divinis eius vestigiis insistunt, maxime vero in aerumnis et cruciatibus perferendis. Quod autem ibi loquatur ut homo, inde constat, quod instituat sermonem de se, ut pro nobis morituro, et sequendo per mortem, tum quod in sequentibus Patrem aeternum ut homo alloquatur.

Probant etiam aliqui eamdem veritatem ex SS. Patribus; verum perpauca sunt expressa, et nominatim de suprema ante mortem et resurrectionem Christi felicitate concepta testimonia; et quae proferri solent a quibusdam, uno forsitan excepto, liquido rem minime demonstrant. Unus hic, quem dico, locus est Augustini e quaest. 63. De octoginta tribus, ubi suscitati a Domino Lazari allegoricam significa> tionem explicans, sudarium, quo tecta erat eius facies, figuram esse dicit praesentis in nobis visionis, qua per speculum videmus in aenigmate: quod eum auferri iubet Christus, hoc est, quod post hanc vitam auferentur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum autem intersit inter hominem, quem Dei sapientia gestabat, per quem liberati sumus, et caeteros homines, hinc intelligitur, quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur: idest, etiam renata anima, nisi resolutione corporis libera ab omni peccato, et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum, et in aenigmate videt Dominum. Illius autem linteamina et sudarium, qui peccatum non fecit et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt. Ipse solus in carne, non tantum in monumento non est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur; sed ne linteis implicatus, ut eum aliquid lateret, aut ab itinere retardaret.

Suffragatur etiam ratio: Primo, quia natura humana per incarnationem sublimata est ad supremum esse: ergo pariter debuit elevari ad perfectissimam operationem, qualis est visio beatifica. Deinde, qui est aliis causa, ut sint comprehensores, ipse in gradu praestantiori debet beatitudinem habere: atqui Christus, etiam adhuc mortalis, fuit causa cur primi homines fierent comprehensores, quo maxime constat ex illa celebri promissione, quam fecit latroni paenitenti dicendo: Hodie mecum eris in Paradiso: nam, ut observat S. Augustinus epist. 57. quamvis illo ipso die mortis latro iste paenitens futurus esset in limbo: tamen quia ibi visurus erat Deum, dicitur futurus in Paradiso: igitur ipsemet Christus cum haec etiam proferret dira crucis sustinens supplicia, revera Dei visione fruebatur. Denique, non erat congruum, ut filius naturalis tamdiu sua haereditate fraudaretur, maxime cum illa beatitudinis suspensio quantum ad animam nihil quidquam conferret ad negotium salutis et reparationis nostrae.

Probatur etiam secunda pars: Primo quidem ex illo Joan. 1. Vi- dimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre. Quibus verbis expressit Evangelista gloriam animae Christi ex personali unione Verbi esse derivatam. Secundo, ex sequentibus istis plenum gratiae, et veritatis. unde sic argumentor: plenitudo gratiae est ipsa gloria: at gratia respectu gloriae habet se tamquam imperfectum ad perfectum: plenitudo autem veritatis consistit in cognitione Dei intuitiva. Tertio, ibidem: Deum nemo vidit unquam: Unigenitus, qui est in sinu Patris ipse enarravit. Ioann. 3. Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Ioan. 8. Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni, et quo vado: et postea: Si dicerem quia nescio eum, ero similis vobis mendax: sed scio eum, et sermonem eius servo. Ex quibus sic argumentor: ibi proponitur Christus tamquam perfectissimus testis veritatis a Patre missus, non tantum ut Deus, sed etiam ut homo: perfecta autem testificatio ex visu est: unde auditis credimus, quia audiuntur a fide dignis, qui oculis suis res se vidisse testantur: ergo vidit ea, de quibus testimonium perhibuit: ergo Deum ipsum intuitive conspexit. Haec autem cum probent Christum ante passionem suam vidisse Deum intuitive, et non sit ratio cur uno tempore potius, quam alio, sequitur, quod vidit a primo suae conceptionis instanti.

Probatur item rationibus. Primo, gloria corporis, quam exhibuit Apostolis in monte Thabor, signum est evidentissimum gloriae animae ipsius: nec est assignabilis ratio, quare potius habuit eam hoc, quam illo tempore. Secundo, Filio naturali Dei debetur haereditas statim ac nihil obstat quominus illam consequatur: sed Christus ut homo est Filius Dei naturalis: haereditas est visio Dei intuitiva, seu scientia creata: neque est assignabilis ratio, propter quam a primo suae conceptionis instanti non sit illam consecutus.

Obiicies 1. nonnullos Scripturae locos, ut Ioan. 7. Nondum erat spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Ioan. 17. Clarifica, [de] glorificatione Christi in ipsa die Ascensionis, quando videntibus Apostolis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum; non vero de ipsa gloria animae. Ita Augustinus tract. 32. in Ioan. Ad secundum, et tertium, dico intelligendos esse de gloria corporis, et nominis exaltatione, de qua Apostolus ad Philipp. 2. Propter quod et Deus exaltavit illum, etc. Ita Augustinus tract. 101. in Ioann. Quod utique confirmatur, quia Christus Dominus ibi postulat a Patre illam claritatem, qua ipse illum divinum Patrem suum clarificavit, quae certa alia non fuit, quam manifestatio nominis, et maiestatis Patris, ait enim ibidem: Pater manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi.

Obiicies 2. Christus sibi meruit scientiam, seu visionem beatificam: ergo illam tempore suae vitae mortalis, et ab initio suae conceptionis non habuit. Consequentia patet; necessum enim est, quod premium meritum subsequatur, quia meritum est via ad praemium. Probatur antecedens: Christo debet attribui id quod perfectius est: sed perfectius est habere aliquid ex merito, quam sine merito, nam habere aliquid ex merito est id obtinere independenter ab alio, et ex motivo iustitiae: habere autem sine merito est habere dumtaxat dependenter a liberalitate donatoris: igitur, etc. — Nego antecedens: quamquam enim Christus meruerit gloriam sui corporis, non tamen meruit gloriam animae, quam habuit ab initio suae conceptionis non titulo mercedis, sed per modum naturae, et iure filiationis naturalis. Unde ad probationem dico, perfectius quidem esse generatim loquendo rem habere ex merito, quam sine merito; tamen per accidens melius est interdum aliquid habere sine merito, quam per meritum, quando scilicet illius assecutio per meritum derogaret dignitati naturali, et perfectioni naturaliter debitae: beatitudo autem illa, ratione unionis hypostaticae, et filiationis naturalis, quasi nativo iure Christo debebatur; unde fuisset quoddam illius dignitati praeiudicium, si illam per studium et laborem debuisset promereri. Caetera, quae adversus hanc assertionem solent obiici, faciliori et congruentiori ordine proponentur ac solventur in sequentibus.

Conclusio secunda. — CHRISTI DOMINI COGNITIO BEATIFICA FUIT QUIDEM PERFECTA, NON TAMEN COMPREHENSIVA. Ita Doctor loc. laudato, eamque

Probat iisdem rationibus, quibus probavit animam Christi de facto habuisse perfectam et summam gratiam: cum enim quaesivisset q. 2. num. 2. an intellectus Christi possit perfici visione perfectissima Verbi; respondet: Dico quod sic, propter eamdem rationem, propter quam d. praecedenti q. 1. dixi voluntatem eius posse habere summam charitatem. Sic autem formari potest probatio: summam gratiam sequitur summa fruitio: igitur perfectissimo gradui gratiae correspondere debet perfectissimus gradus fruitionis: sed Christus habuit summam gratiam: ergo etiam summam fruitionem: at ad summam fruitionem, quae fit maxime per amorem beatificum, requiritur perfectissima Dei visio: ergo ex summa gratia sequitur Christum habuisse summam visionem. — Confirmat auctoritate S. Isidori dicentis cap. 12. in Exodum: Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto: quod utique eatenus verum esse potest, quatenus sola Trinitas, et homo assumptus cognoscunt ipsam Trinitatem ea cognitione, qua perfectior concedi non potest alicui creaturae.

Dices. Quo praestantior est intellectus cum aequali lumine gloriae, eo nobilior et praestantior potest esse visio beatifica: sed intellectus Angeli est perfectior in naturalibus, quam intellectus animae Christi: ergo ex hypothesi, quod Angelus haberet lumen gloriae aequale illi quod concessum est animae Christi, perfectiorem eliciet visionem beatificam: et consequenter visio beatifica animae Christi non est omnium perfectissima et summa. Maior constat ex dictis in primo volumine de inaequalitate luminis gloriae: probatum enim est vegetiorem intellectum cum aequali lumine gloriae praestantiorem elicere visionem. Minor etiam est certa: siquidem ex Apostolo ad Hebr. Christus paulo minus ab Angelis minoratus est. — Distinguo maiorem: nobilior et praestantior esse potest ratione facultatis intellectivae confortatae et elevatae per lumen gloriae, concedo: ratione ipsius luminis gloriae, nego. Et concessa minore, similiter distinguo consequens: praestantior esset visio beatifica Angeli, quam Christi, ratione facultatis intellectivae, concedo: ratione luminis gloriae, nego. Quia non tantum conferretur lumen gloriae Angelo, quantum Christo; cum enim Christus longe praestantius habeat esse, ratione unionis hypostaticae, quam qualibet creatura, ideo nobilius debet habere principium operandi, si non naturale, saltem supernaturale. Inde Christi beatitudo sit summa duntaxat de facto, non vero de possibili, ut a simili diximus de gratia ipsius.

Probatur secunda pars, nempe quod illa cognitio Christi non sit comprehensiva Divinitatis, nam inquit S. Augustinus lib. 83. quaestionum q. 14. Quidquid se comprehendit, finitum est sibi: sed essentia divina non est finita in comparatione ad animam Christi, cum in infinitum eam excedat: ergo non comprehendit anima Christi essentiam divinam. Secundo, infinitum non comprehenditur a finito: anima Christi est finita tam entitative, quam quoad potentiam intellectivam, et lumen gloriae, quo corroboratur: essentia autem divina, ut comprehensibilis, est infinita: ergo, etc.

Dices. Intellectus animae Christi, ex Doctore loco supra laudato n. 6. videt essentiam divinam ut infinitam: at videre essentiam divinam ut infinitam est illam comprehendere: igitur cognitio beatifica

Christi est comprehensiva. Probat maiorem Doctor: Quia, inquit, nihil nisi sub ratione infiniti formaliter potest quietare intellectum: ita quod si non in quantum infinitum formaliter apprehenderetur, sed infinitas tantum concomitaretur, non plus quietaret potentiam apprehensivam, quam aliud intelligibile: accidit enim sibi infinitas, ut comparatur ad potentiam illam, sicut non plus quietaret visum triangulus ut albus, quam ut niger, si triangulus solum, in quantum triangulus, comparatur ad potentiam illam, et apprehendatur per se illud concomitans. Similiter essentia non quietat, nisi ut essentia visa existens in tribus suppositis; hoc autem convenit sibi, nisi ratione infinitatis: ergo, etc. — Distinguo minorem: qui videt essentiam divinam ut infinitam modo infinito, ita quod tanta sit perfectio in vidente, quanta est in obiecto visibili, illam comprehendit, concedo: qui videt dumtaxat illam infinitatem modo finito, illam comprehendit, nego. Intellectus autem animae Christi videt quidem essentiam divinam ut infinitam; at illam videt modo finito, sicut caeteri Beati; unde qua ratione caeteri Beati Deum non comprehendunt: igitur nec intellectus animae Christi illam comprehendit.

Dices 2. Sanctus Isidorus supra laudatus dicit, quod Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto: igitur censet eodem modo hominem assumptum pari ratione Trinitatem cognoscere: at divina Trinitas seipsam cognoscit comprehensive: igitur et Christus. — Respondeo, sanctum Isidorum haec proferre, ut significet, quod homo assumptus comparari possit divina Trinitati in cognitione Dei, non ratione comprehensionis, sed ratione cuiusdam excellentissimae notitiae, qua prae caeteris creaturis anima Christi perspicacius et sublimius divinitatem intuetur. Vel aliter dico, Isidorum nil aliud significare, quam quod Incarnationis mysterium sit incomprehensibile, sicut et mysterium Trinitatis, ut ipsemet docet pene similibus verbis lib. 1. sententiarum cap. 3. dicens: Sola Trinitas sibi integre nota est, et humanitas a Christo suscepta: quibus verbis dicit Trinitatem tantum sibi esse notam, sicut et humanitatem assumptam, ut significet hoc utrumque mysterium soli Deo esse perfecte notum; quapropter Apostolus incarnationem appellat investigabiles Dei divitias.

Conclusio tertia. — PROBABILIUS EST, QUOD ANIMA CHRISTI NON VIDEAT OMNIA QUAE DEUS VIDET SCIENTIA SIMPLICIS INTELLIGENTIAE, PUTA OMNIA POSSIBILIA. Haec videtur esse genuina Doctoris sententia n. 20. ut colligit ibidem eius Scholiastes, quamquam revera potius videatur dubius hac in resolvenda difficultate.

Probatur itaque primo: Si anima Christi videret omnia obiecta possibilia, maxime vel per plures visiones, vel per unicam: sed neutrum dici potest. Non quidem primum, quia cum obiecta illa supponantur numero infinita, oporteret etiam illum habere actu infinitas cognitiones: sed finita facultas, qualis est anima Christi, non potest habere actu infinitas cognitiones, quia repugnat, quod potentia finita tantum praestare possit quantum infinita; maxime in eo, quod dicit perfectionem simpliciter simplicem: sed si intellectus creatus posset intelligere per infinitas intellectiones obiecta infinita, id praestaret, siquidem id omne perciperet quod infinita virtus: haec autem infinitorum obiectorum cognitio dicit perfectiones sine imperfectione. Vel etiam secundum, quia illa unica cognitio vel ex natura sua intrinseca necessario repraesentaret illa omnia obiecta possibilia formaliter, vel dumtaxat istud praestaret mediantibus quibusdam respectibus superadditis per modum accidentium, et quos non exigeret ex natura sua intrinseca. Primum autem dici nequit, quia revera tum illa visio esset infinitae perfectionis, et vocari posset sapientia actualis infinita entitative, qualis soli Deo competit: siquidem illa visio non solum esset extensive infinita, quatenus tenderet in omnia obiecta intelligibilia, sed etiam intensive: quia non videtur esse maioris perfectionis intensissime videre unum obiectum, quam perfecte videre omnia intelligibilia simul: nullus enim est qui non preferat visionem perfectam ut unam decem obiectorum, quam visionem ut octo unius tantum obiecti. Insuper, si intellectio una posset representare infinita obiecta, sequeretur, quod etiam intellectus esset infinitae virtutis intellectivae; siquidem non magis repugnat, quod intellectus creatus habeat virtutem infinitam indivisibiliter ad producendam intellectionem infinitae perfectionis, quam quod intellectio creata habeat virtutem infinitam ad repraesentanda obiecta infinita: repugnat, quod intellectus Christi habeat virtutem infinitam, alioqui illa virtute de facto donaretur: siquidem id omne perfectionis tribui debet animae Christi, quod ei potest competere citra repugnantiam et indecentiam: igitur pariter repugnat, quod detur intellectio, quae habeat vim infinitam repraesentandi infinita obiecta ex ratione sua intrinseca. Confirmatur a simili; quia repugnat, quod unus homo possit aequivalere infinitis hominibus, quantum ad tollendum aliquod pondus infinitum, quod portari posset ab infinitis hominibus: quia oporteret illum hominem habere infinitam virtutem portandi: ergo pariter repugnat, quod una visio aequivaleat infinitis visionibus, quantum ad repraesentanda infinita obiecta. — Secundum etiam non potest dici, nempe, quod illa visio repraesentaret omnia obiecta possibilia mediantibus respectibus superadditis. Primo, quia, inquit Poncius ad praesentem quaestionem n. 107, necessum esset, quod isti visioni adderentur infiniti respectus ad illa infinita obiecta possibilia, et sic daretur infinitum actu, quod repugnare demonstravimus in Physicis. Secundo, sequeretur, quod illi respectus essent visiones formaliter, et sic darentur plures visiones illorum obiectorum, quod est contra hypothesim. Probatur sequela: quia per illos respectus viderentur obiecta illa secundaria, non autem per ipsam visionem; nam posita tali visione, non perciperentur obiecta, additis autem respectibus perciperentur: sed id quo videtur obiectum est visio: ergo sequeretur, quod isti respectus essent visiones formaliter, et consequenter, quod infinitorum obiectorum essent actu infinitae visiones. Confirmatur, nihil enim aliud requiritur, ut aliquid dicatur visio, quam quod faciat percipere obiectum visibile, et insit in ipso intellectu vidente: at revera oporteret respectus illos esse in intellectu, quippe afficerent actum intellectus, et illis mediantibus respectibus intellectus diceretur percipere obiecta visibilia, quae illis respectibus se solis non videret: igitur illi respectus revera essent visiones. Deinde, sequeretur etiam, quod visio non esset forma absoluta, sed respectiva, quia si per superadditum aliquem respectum possit repraesentari formaliter aliquod obiectum visibile, aut cognoscibile, nulla est ratio, limitata et determinata sit ad determinatum numerum obiectorum, ultra quem simul non potest plura intelligere. Quod utique colligitur ex distractione, et minori attentione intellectus ad plura obiecta, quae sane minor attentio, aut distractio non provenit ex productione visionis, quia alias sequeretur, quod ignis per simultaneam productionem plurium ignium pateretur etiam distractionem et diminutionem suae virtutis; nec etiam oritur ex impotentia organorum, quia alias illa minor attentio circa plura obiecta, quam circa pauciora, non esset in Angelis; sed oritur ex limitatione virtutis suae ad percipienda simul plura obiecta per distinctas visiones.

Dices. Si fieret distractio cognitionis, et minor attentio in cogni- tione plurium, quam in cognitione unius dumtaxat obiecti, sequeretur, quod Christus minus perfecte cognosceret divinam essentiam, si cum ea etiam alia obiecta secundaria simul intelligeret, quam si illam dum- taxat videret, et sic non haberet summam visionem divinae essentiae: sed hae consequentiae videntur absurdae: ergo falsum est, quod per cognitionem plurium obiectorum distrahatur attentio, et fiat minor cognitio.

Distinguo maiorem: id sequeretur si illa cognitio fieret per plures visiones, concedo: si per unicam, nego. Fateor equidem, quod si cognitio fiat per plures visiones, tunc distrahetur intellectus, et singulae cognitiones erunt minus perfectae; secus vero est quando unica cognitione intellectus plura percipit, tunc enim illa cognitio sese extendens ad plura obiecta, maxime quando sunt invicem subor- dinata, non dicitur minus perfecta, imo praestantior.

Instabis: Si per cognitionem plurium obiectorum, quae unica vi- sione percipiuntur, non fiat distractio: ergo per unicum actum visionis Christus poterit percipere omnia prorsus obiecta possibilia.

Nego istam consequentiam, quia nempe aliunde ipsi repugnat illa cognitio om- nium obiectorum possibilium, cum enim cognitio illa sit actualis, si actu perciperet omnia illa obiecta, cum supponantur infinita, sequeretur eum habere cognitionem non solum extensive, sed etiam inten- sive infinitam, ut dictum est.

Urgebis: Si distrahatur intellectus, et fiat minor illius cognitio, dum diversas habet cognitiones, consequens erit, quod Christus non habebit ita perfectam cognitionem essentiae divinae intelligendo simul omnia alia obiecta per scientiam infusam, seu acquisitam, ac haberet si illa per has scientias non intelligeret: sed falsum consequens: ergo et antecedens.

Distinguo maiorem: si cognosceret per plu- res cognitiones, quae tenderent in diversa obiecta, ita quod obiectum terminativum unius cognitionis non esset terminativum alterius, con- cedo: secus, nego. Fateor equidem, quod intellectus distrahatur per plures cognitiones, quando tendunt in obiecta diversa; at non ita contingit, quando illae diversae cognitiones circa eadem obiecta refe- rantur: cognitiones autem quas Christus habet per scientiam intu- sam aut acquisitam non tendunt circa diversa obiecta, sed circa ea- dem diversimode cognita, unde non debet fieri illius intellectus distractio. Dico cum Poncio n. 114, quod equidem Christi cognitio beatifica distrahi deberet per cognitionem infusam, aut acquisitam aliorum obiectorum, nisi Deus ex speciali beneficio vellet ipsum habere cognitionem beatificam in summo gradu: et ideo per abun- dantius lumen gloriae, et singularem concursum ita contortaret illius virtutem intellectivam, ut per cognitionem aliorum obiectorum non fieret minor, nec minus attenta cognitio beatifica.

Dices 2: Si Christus non posset videre per intellectum creatum obiecta possibilia, maxime quia ex infinitate illorum obiectorum se- queretur illius cognitionem esse infinitam intensive: sed hoc est fal- sum: siquidem tantum inde liceret inferre, quod illa cognitio esset extensive infinita, quia nempe tenderet in obiecta numero infinita: at ex cognitione infinite extensiva non colligitur cognitio infinita inten- siva: sicut licet in continuo sint infinitae partes in potentia divisibiles ab aliquo dividente, non sequitur, quod aliquod dividens creatum habeat actu virtutem infinitam ad dividendas illas partes. Deinde, licet visio beatifica terminetur, et sese extendat ad infinitatem Dei; tamen illa non est infinita intensive, quia, ut diximus, non videt in- finitatem infinito modo. Deinde Doctor refellit rationes, quibus S. Bo- naventura probabat Christum non videre actu infinita: Primo, quia inde sequeretur, quod intellectus animae Christi tantum intelligeret quantum intellectus divinus, et ut sic haberet virtutem infinitam: secundo, quia virtus infinita distinctius et perfectius videt duo quam tria, et tria quam quatuor, et ita ascendendo in infinitum, semper minus distincte et perfecte videre poterit plura quam pauciora: ergo si videret infinita infinities, minus clare et distincte ea videret, quam si videret dumtaxat infinita: sed quod infinities minus perfecte et di- stincte videretur, perinde est, ac si nullo modo videretur: tertio, quia infinita extensive virtus praesupponit infinitam intensive virtutem: sed anima Christi non potest sese extendere ad obiecta numero infinita.

Doctor, inquam, n. 21, has rationes solvit ac refellit: sed illae eaedem sunt rationes, quibus praefatam nostram Conclusionem firmavimus: ergo nostra assertio Subtilis Doctoris sententiae et doctrina adversatur.

Nego has omnes consequentias, et ad primam rationem dico, equi- dem ex cognitione extensiva non recte colligi cognitionem intensivam, quando cognitio extensiva non versatur circa obiecta quae actu, sed dumtaxat potestate intelligantur, concedo: quando illa cognitio exten- siva supponitur de facto versari circa infinita obiecta actu cognita, nego. Cum enim, ut diximus, per cognitionem plurium obiectorum non subordinatorum, quae necessario diversis cognitionibus debent attingi, fiat distractio intellectus, et singulae cognitiones sint minus perfectae, consequens est, quod si aliquis actu perfecte et distincte cognosceret obiecta numero infinita, necessario deberet habere virtutem intelligendi infinitam, sicut si quis de facto divideret infinitas partes continui, deberet habere vim divisivam infinitam. 2do secundum dico, disparitatem esse inter cognitionem Dei, ut infiniti, et infinitorum obiectorum, quod cognitio Dei sub ratione infiniti possit fieri modo finito, non enim requiritur ut tanta sit perfectio in cognoscente, quanta est in obiecto cognoscibili; quippe Deus visus ut infinitus non per- cipitur necessario secundum omnem omnino gradum suae perfectionis et infinitatis: sicut v. g. ut sol videatur quatenus lucidus, non est necesse, quod percipiatur secundum omnem gradum et perfectionem sui luminis, alioqui non posset perfectius videri ab uno oculo, quam ab altero; at ut omnia obiecta possibilia actu viderentur, necessum esset, quod intellectus videns haberet virtutem infinitam, quia vel illa videret per unicam visionem, vel per plures: si per unicam, opor- teret, quod illa intellectio esset actu infinita in repraesentando, quia representaret infinita obiecta, quae in ipsa relucerent, et per illam fierent manifesta intellectui: virtus autem productiva actionis infinitae debet esse infinita, et consequenter intellectus Christi produ- ctivus illius infinitae intellectionis deberet habere virtutem infinitam. Idem dicendum si illa obiecta cognosceret per infinitas numero intel- lectiones, quia sicut virtus ut duo requiritur ad producendas intel- lectiones duorum obiectorum, sic requiritur virtus ut quatuor ad producendas intellectiones totidem obiectorum: ergo pari ratione virtus infinita desideraretur, ut producerentur infinitae cognitiones infinitorum obiectorum.

Ad tertium, dico Doctorem eatenus refellere rationes S. Bonaventurae, quatenus Seraphicus Doctor volebat non solum quod intellectus aliquis creatus nedum numero infinitas intellectiones posset producere, sed nec aliunde productas recipere: quod utique non approbat Doctor, unde ibidem ait: Potest dici, quod videre indi- stinctius respectu plurium non necessario est ex parte intellectus ut receptivus est, sed solum ut elicitivus: posset enim recipere visiones aeque distinctas plurium, ac paucorum: et ita si ratio valeret, conclu- deret solum, quod intellectus non possit esse elicitivus respectu infini- tarum visionum. Et infra: Infinitas extensiva ad aliqua, vel ad formas recipiendas, non concludit infinitam entitatem recipientis, sicut patet de materia, si esset receptiva infinitarum formarum: imo magis concludit imperfectionem: sed infinitas aliqua extensiva, ut ad effectus simul coexistibiles concludit infinitatem extensivam, eo quod talis pluralitas concludit maiorem perfectionem in eo, quod ad plura se extendit, non ita de receptiva. Quibus verbis Doctor aperte significat, quod etsi forte intellectus sit receptivus infinitarum numero intellectionum divinitus productarum, sicut et infinitarum numero specierum intelligibilium, quales aliqui Theologi volunt concessas fuisse Angelis ab instanti suae formationis; non tamen sequitur, quod posset idem intellectus infinitas numero intellectiones producere; quae est ipsamet ratio, qua nostram Conclusionem firmavimus: ergo Doctor nobis non adversatur.

Nec refert, quod ibidem subiiciat: Si tamen, et intellectus ponitur eli- citivus infinitorum; dico, quod nec illa infinitas extensiva concludit infinitatem extensivam intellectus, sed obiecti: quia obiectum est causa principalis activa respectu illarum visionum, et non intellectus. Id, in- quam, non obstat, quia his verbis nihil aliud significare intendit, quam quod licet intellectus diceretur elicere cognitionem infinitorum obiectorum, non propterea dici deberet infinitus, quia non esset causa principalis cognitionis illorum obiectorum; sed Deus ipse, qui extra- ordinario modo concurrens cum istis produceret eorum visionem in ipso intellectu Christi, sicque intellectus magis diceretur receptivus, quam productivus talis cognitionis.

Conclusio quarta. — PROBABILE EST INTELLECTUM CHRISTI NON VIDERE OMNIA QUAe DEUS VIDET SCIENTIA VISIONIS, SED DUM- TAXAT ALIQUA: IDQUE NON ACTUALITER, SED HABITUALITER: NON QUIDEM PER LUMEN GLORIAe, AUT ALIQUAM QUALITATEM, SED EX EO QUOD HABEAT ACTUM VISIONIS BEATIFICAe CIRCA OBIECTUM REPRAe- SENTATIVUM EORUM OMNIUM QUAe CHRISTUS VULT COGNOSCERE. Haec videtur conformior menti Doctoris, quantum ad tres partes, quibus constat, quarum

Prima est contra Thomistas affirmantes animam Christi per scien- tiam beatam cognoscere in divina essentia omnia prorsus praesentia, praeterita et futura. Probatur autem, quia obiecta futura possunt esse numero infinita, puta infinita hominum et Angelorum cognitiones et affectus per totam aeternitatem: sed, ut dictum est, Christus non potest intelligere obiecta infinita, eadem enim currit ratio de istis obiectis futuris, ac de possibilibus: ergo, etc.

Secunda pars similiter constat, nempe quod Christus non videat illa obiecta habitualiter, tamquam per lumen gloriae, aut alterius qua- litatis, quae per modum habitus repraesentaret intellectui omnia obiecta futura: quia non magis intellectus Christi posset determinari per seipsum ad videnda illa obiecta, quam per lumen gloriae, aut per aliquam similem qualitatem, quae se haberet per modum habitus: sed non potest determinari per ipsum ad illa omnia obiecta videnda: ergo nec a lumine gloriae. Maior constat, quia non aliunde lumen gloriae posset determinare intellectum ad illa obiecta percipienda, quam quia ex se posset concurrere ad cognitionem istarum cognitionum, quibus illa obiecta perciperentur: atqui pari ratione intellectus posset con- currere ad illas cognitiones: ergo id magis fieri non potest per lumen, quam per intellectum, maxime cum intellectus sine ullo lumine glo- riae, et cum solo uberiori actuali concursu possit determinari ad cognitionem obiectorum: lumen autem gloriae non posset concurrere ad illam visionem, nisi dependenter ab intellectu. Haec pars confirma- bitur paulo infra.

Tertia pars etiam constat, nempe quod Christus eatenus videat obiecta futura, quatenus nempe videt essentiam divinam instar spe- culi voluntarii, et ut est repraesentativa eorum omnium vel ex possi- bilibus, vel ex futuris, quae Christus vult cognoscere; hac enim ratione Christi cognitio dici potest perfectissima quia licet non actu percipiat omnia prorsus obiecta, tamen semper eius intellectus est paratus in actu primo ad illa detegenda, quoties vel ad sui felicitatem acciden- talem, vel ut ad aliorum quaesitum respondeat, illa obiecta cogno- scere cupiet.

EX HIS COLLIGE, quod hoc postremo modo sit intelligendus Doctor Subtilis, dum dicit Christum videre omnia habitualiter in Verbo. In- telligendus autem est iuxta secundam partem praesentis Conclusionis, dum negat secundum sententiam S. Bonaventurae Christum videre omnia habitualiter, eo scilicet modo, quo Seraphicus Doctor affirmabat in intellectu Christi aliquam esse qualitatem per modum habitus, quo fieret, ut Christus posset habitualiter cognoscere omnia obiecta tam possibilia, quam futura; quod utique Doctor expugnat ostendendo, quod habitus ille omnium obiectorum repraesentativus sit impossibilis; tum quia vel habitus ille esset ratio cognoscendi infinita obiecta per se praecise, et sic haberet virtutem infinitam in repraesentando, quod repugnat ex dictis: vel id praestaret mediantibus respectibus fundatis in ipso habitu, per ordinem ad ipsa obiecta intelligibilia, quod pa- riter dici nequit: quia, qua ratione ponuntur infiniti respectus in tali habitu, ne concedatur habitum illum esse infinitum, eadem ratione possunt fundari infiniti respectus in aliquo actu, qui tamen propterea ex illa sententia non esset infinitus: at in eadem sententia non ad- mittitur actus aliquis fundans infinitos respectus ad infinita obiecta: ergo neque admitti debet habitus. Praeterea, impossibile est infinitos respectus fundari in habitibus ad obiecta, quin ponatur iste habitus infinitus actu, nam habitus non habet alium respectum ad obiectum suum, quam vel respectum causati ad causatum, vel mensurati ad propriam mensuram: ergo si habeat infinitos respectus mensurati ad mensuram, iste habitus erit infinite mensuratus: esse autem infinite mensuratum est esse infinite perfectum; quia mensurari est perfici, vel saltem perfectum cognosci: ergo habitus erit non modo infinitus extensive, verum etiam intensive. Hinc merito Poncius carpit Suarium, quod dixerit disput. 26, circa principium, Doctorem Subtilem a sen- tentia S. Bonaventurae, quam explicando alio modo minus probabili: in quibus verbis, inquit Pon- cius, licet paucis, ter crasse erravit Suarez: Primo, dum dixit parum abfuisse Scotum a sententia S. Bonaventurae, quam impugnavit; tantum enim abest ab illa sententia, quantum ultima pars huius con- clusionis, quae est affirmativa, distat a prima, quae est negativa, et quarum una nihil prorsus habet connexionis cum altera, ut manifestum est. Secundo, dum dixit Scotum sententiam S. Bonaventurae a se im- pugnatam postea explicasse aliter; nam licet aliter explicaverit habitu- aliter, quam S. Bonaventura, tamen non aliter explicavit sen- tentiam S. Bonaventurae, sed statuit aliam sententiam toto caelo di- stinctam. Tertio, dum dixit explicationem Scoti esse minus probabilem; nam ex dictis constat oppositum. Fallitur etiam ulterius, dum ibidem putat Scotum dixisse, quod visio actualis aliquando se haberet per modum actus primi, aliquando per modum actus secundi: non enim somniavit hoc Scotus; sed solum dixit, quod mediante visione, qua tamquam actu secundo videt obiectum beatificum potens et paratum omnia intelligibilia repraesentare, habet applicatum actum primum sufficientem ad causandum cum intellectu cognitionem cuiusque in- telligibilis; non quidem coniunctim, sed divisim, quod sine dubio verum est. Haec Poncius.

Quaestio III: Utrum praeter scientiam beatificam Christus habuerit scientiam infusam, qua res ipsas in propria earum natura cognosceret

UTRUM PRAETER SCIENTIAM BEATIFICAM CHRISTUS HABUE- RIT SCIENTIAM INFUSAM, QUA RES IPSAS IN PROPRIA EARUM NATURA COGNOSCERET.

Notandum 1. Triplicem distinctam creaturarum cognitionem et scientiam attribui Christo, nimirum Beatificam, Acquisitam, et Infu- sam. Beatifica est, qua res creatas cognoscit in essentia divina; Ac- quisita dicitur, quam proprio studio et experientia sua comparavit;

Infusa vero ea est, quam ipsi Deus indidit imprimendo eius intelle- ctui species repraesentativas rerum creatarum. Insuper, scientia divi- nitus indita alia est infusa per se, et alia per accidens. Dicitur infusa per accidens, quae quantum est ex se, de facto comparari posset per studium et exercitationem intellectus; nihilominus infunditur a Deo, ut is, qui illam obtinet, non solum promptius et facilius, sed perspicacius res cognoscat. Talis fuit scientia illa, quam Adamus et Salomon sibi divinitus inditam habuerunt de rebus naturalibus, quas temporis successu proprio studio potuissent sibi comparare; sed neces- sario debet a Deo infundi, qualis est scientia, seu cognitio evidens de rebus supernaturalibus. Quaritur autem impraesentiarum, an Christus habuerit scientiam infusam, non solum per se, sed etiam per accidens, qua nedum res supernaturales, sed etiam naturales in propria earum natura noverit.

Notandum 2. Discrimen statui inter scientiam beatam, et scientiam in proprio genere: non quidem penes obiecta cognita: nam eadem obiecta, quae cognoscuntur in Verbo, seu in essentia divina, etiam cognosci possunt in proprio genere: sed invicem distinguuntur penes media diversa; nam medium cognitionis scientificae beatificae est ipsa di- vina essentia, quatenus representativa rerum, quas eminenter et vir- tualiter continet, et habet vim infinitam eas repraesentandi: scientiae vero infusae medium sunt species intelligibiles divinitus inditae, quae res cognoscendas representant non secus ac si illae species essent pro- prio labore comparatae. Hine cognitio beatifica habet pro obiecto im- mediato quidem ipsam essentiam divinam, et pro secundario ipsas creaturas, quae videntur in essentia divina. Cognitio vero Acquisita, vel Infusa terminatur ad ipsas creaturas tamquam ad obiectum pri- marium, quod per se, et non in alio videtur, aut intuitive, aut ab- stractive, et idem hac ratione res dicuntur videri in genere proprio. Cum autem prius medium longe sit clarius et praestantius, etiam longe clariore ac praestantiori modo res videntur in essentia divina, quam in proprio genere.

Unde cognitio beatifica dicitur Matutina, infusa vero vel comparata Vespertina appellatur. Advertendum in- super, scientiae infusae obiecta esse vel divina, ut ea quae spectant Deum unum et trinum, necnon et Incarnationem Verbi; vel super- naturalia ut gratia, etc.; vel pure naturalia.

Notandum 3. Unam et eandem speciem intelligibilem non posse simul plura obiecta distincte repraesentare, ut ex processu docet Doctor in 2. dist. 3. q. 1. Quod utique variis rationibus probat: maxime vero quia una et eadem res non potest esse representatio naturalis rerum dissimilium: sed naturae et quidditates rerum, sunt inter se valde dis- similes: igitur una species non potest esse earum perfecte repraesentativa. Deinde, quidquid est ratio cognoscendi distincte plura, necessario debet habere unum obiectum, in quo perfecte illa plura continentur, et velut adunantur: quod utique patet exemplo essentiae divinae, quae est re- presentativa omnium creaturarum, idque distincte, et perfectissime, quia omnia perfectissime continet, et suo sinu claudit: sed una spe- cies non habet aliquod obiectum primum includens virtualiter omnes alias quidditates secundum totam suam cognoscibilitatem; nulla enim est creatura, quae virtualiter contineat alias creaturas secundum omnimodam earum cognoscibilitatem: igitur una species non potest esse repraesentativa omnium omnino aliarum quidditatum. Denique, colli- gitur infinitas divina essentiae ex infinitate eorum, quae per ipsam re- praesentantur: ergo pari ratione, si daretur aliqua species, quae haberet vim repraesentandi omnia prorsus obiecta, etiam infinitatem sibi vin- dicaret: hoc autem est falsum.

Conclusio prima. — PRAETER SCIENTIAM BEATAM, EST ETIAM ADMITTENDA IN INTELLECTU ANIMAe CHRISTI SCIENTIA QUA- LIBET INFUSA.

Probari potest Conclusio illis omnibus Scripturae textibus, quibus supra probatum est in Christo fuisse omnia dona Spiritus sancti, inter quae enim sunt dona sapientiae et scientiae. Item ex illis ad Coloss. 2. In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei: scientia autem infusa est nobilissima portio scientiae supernaturalis, qua maxime de- signatur ab Apostolo nomine scientia Dei; unde Ioan. 7. mirantibus Iudaeis, ac dicentibus: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? respondit Iesus: Haec doctrina non est mea, sed eius qui misit me: quasi diceret: non illam mea industria comparavi, nec ab homine do- cente didici, sed a Patre meo mihi fuit indita.

Probatur etiam ab omnibus Theologis; maxime vero a nostro Alensi 3. p. q. 13. memb. 2. ubi distinguit sex modos scientiae in Christo:

Quorum primus est, inquit, quo Christus omnia novit, quia Deus, et haec scientia non est accidens, sed substantia, et Deus ipse.

Secundus modus est quo omnia novit ratione gratiae unionis, et hic modus dicit tantum excellentiam quamdam scientiae animae Christi illi necessario debitam, ratione gratiae unionis hypostaticae.

Tertius modus est quo agnovit omnia notitia comprehensorum et Beatorum, et de illo modo in quaestione praecedenti disputavimus.

Quartus modus est quo cognovit omnia secundum perfectionem naturae integrae, quomodo Adam cognovit omnia, et hic modus est scientia infusa.

Quintus modus est quo cognovit aliqua per experientiam in parte appetitiva, de quo modo loquitur Apostolus ad Hebraeos 5. Didicit ex illis, quae passus est, obedientiam.

Sextus tandem modus est quo cognovit aliqua per experientiam in parte sensitiva, et hic sextus modus differt a quinto, quod quintus modus dicat tantum experientiam dolorum et poenalitatum, quas Christus tulit; unde dicitur modus sciendi secundum naturam poenalem assumptam; sextus modus vero dicit praecise cognitionem intellectivam comparatam beneficio sensuum, quam Christum habuisse inferius probabimus.

Probatur insuper hac ratione: Sicut se habet gratia ad voluntatem, sic scientia ad intellectum: sed in Christo fuit plenitudo gratiae infusa: ergo et scientia plenitudo. Non esset autem plenitudo scientiae, nisi esset aliqua infusa: ergo in Christi anima fuit aliqua scientia infusa.

Praeterea, si non esset admittenda eiusmodi scientia infusa in Christo, maxime quia pugnat cum scientia beata, quam intellectus animae Christi habet in Verbo; vel saltem quia data scientia beata, frustra daretur scientia infusa: sed neutrum dici debet. Non quidem primum, quia ex S. Augustino, q. 26. ad Orosium, Cognitio creaturae in semetipsa est vespertina, in Deo est mane: sed ex eodem S. Augustino 4. super

Genesi ad litteram, In coelesti patria simul est mane, et vespere: ergo in Christo utpote beato, simul est mane, et vespere. Non etiam se- cundum, quia, data scientia beata, iterum datur infusa, non ad co- gnoscendum simpliciter, sed ad cognoscendum distinctis mediis: at vero data cognitione alicuius per unum medium, non est frustra co- gnoscitiva eiusdem per aliud medium; sicut patet de terra, cuius rotun- ditas semel probata per medium physicum, non propterea frustra pro- batur per medium mathematicum: ergo, data scientia beata, qua in- tellectus animae Christi videt res in Verbo, per Verbum, tamquam per unum medium, non datur frustra scientia infusa, qua res easdem co- gnoscat per species infusas, tamquam per aliud medium.

Obiicies 1. Non possunt simul subsistere scientia et opinio: igitur multo minus scientia beata et infusa. Antecedens patet ex Aristotele 1. Posteriorum, et abunde probatum est in tertia parte nostrae Logicae. Consequentia probatur: quia plus invicem distant ratio increata et creata, quam duae rationes creatae: sed scientia beata habetur per me- dium increatum; scientia vero infusa per medium creatum, nempe per species inditas; scientia vero et opinio habentur per rationes creatas: igitur, etc.

Nego consequentiam, et ad probationem dico, scientiam creatam et increatam magis quidem distare, quam scientiam et opi- nionem in ratione entis, non vero scientiae; nam utraque scientia facit assensum firmissimum, licet per distinctas rationes; et ideo non repugnat simul existere in eodem intellectu scientiam beatam et infusam: at vero opinio et scientia, licet conveniant in ratione entis creati, ma- xime tamen disconveniunt in ratione assensus; quippe opinio facit assensum dubium: scientia vero assensum omnino certum.

Dices 2: Praesente cognitione perfecta, excluditur omnis cognitio imperfecta: sed scientia infusa comparata ad scientiam beatificam est imperfecta: ergo haec per illam excluditur. Insuper, minus lumen ex- cluditur per maius: sed lumen scientiae infusae minus est, quam scien- tiae beatifica: ergo hoc illud excludit. Denique, una et eadem facultas non potest elicere simul duas actiones: ergo nec intellectus potest habere duas cognitiones, quarum una sit beatifica, alia infusa.

Respondeo ad primum, distinguendo maiorem: cognitio absolute im- perfecta excluditur per perfectam, concedo: quae solum est imperfecta comparate, nec ex se opponitur perfectioni, nego. Scientia autem in- fusa non est absolute imperfecta, sed tantum comparate; nec per se op- ponitur scientiae beatificae, ideoque per illam non excluditur. Ad se- cundum dico maiorem esse veram, si utrumque lumen maius et minus, sint eiusdem ordinis, qua ratione lumen Solis obscurat lumen stellarum; falsum autem quando ista lumina sunt diversi ordinis: at scientia beata et infusa sunt diversi ordinis et status; siquidem beata spectat ad ordinem gloriae, infusa vero ad ordinem gratiae: similiter beata per- tinet ad statum comprehensoris, infusa vero ad statum viatoris. Ad tertium denique distinguo maiorem: una et eadem facultas non potest habere duas operationes adaequatas, concedo: inadaequatas, nego. Cognitio autem beatifica, seu quae habetur per medium bea- tificum, scilicet per essentiam divinam, et illa qua habetur per me- dium infusum, scilicet per species divinitus inditas, non sunt adae- quatae, sed inadaequatae, quippe cum haberi possint circa idem obieetum per diversum lumen, et una subordinetur alteri, tamquam mi- nus perfecta praestantiori.

Conclusio secunda. — PROBABILE EST CHRISTUM DOMI- NUM PER SCIENTIAM INFUSAM COGNOVISSE MYSTERIA DIVINA, PUTA DEUM ESSE UNUM ET TRINUM; NON SOLUM QUANTUM AD QUESTIONEM AN SIT, SED ETIAM QUOAD QUESTIONEM QUID SIT.

Probatur: Christo concedenda est per scientiam infusam notitia eorum omnium obiectorum, quae nullam secum important repugnan- tiam aut indecentiam: at nihil obstat quominus per illam scientiam mysteria divina noverit Christus: igitur fatendum est illa novisse.

Maior patet ex pluribus dictis; quod nempe in tantum dignificanda est celebranda sit Christi humanitas ac perfectio, quantum fieri potest absque ulla repugnantia. Minor vero probatur: si quid obesset quo- minus anima Christi per scientiam infusam novisset ista divina my- steria, maxime quia, ut volunt moderni Theologi, non potest cognosci quidditative mysterium Trinitatis, v. g. nisi etiam cognoscatur intui- tive: sed haec ratio nulla est. Probatur: notitia quidditativa in ge- nere non debet esse necessario intuitiva, alioqui rerum essentias nusquam quidditative cognosceremus; siquidem vix unquam accidit, ut eas noverimus intuitive: ergo neque cognitio quidditativa obiecti divini necessario debet esse intuitiva. Antecedens constat. Consequen- tia probatur a Doctore Subtili in 2. dist. 3. qu. 9. et 10. il- ludque etiam cum ipso probavimus in Tractatu De Angelis, ubi agendo de cognitione Angelorum, docuimus Angelos adhuc viatores habuisse speciem impressam, per quam Deum unum et trinum revera quid- ditative, non tamen intuitive sed abstractive cognoverunt. Probatur insuper: si qua sit ratio, ob quam notitia Dei debeat necessario esse intuitiva, maxime, ut volunt Recentiores, quia existentia Dei est de intrinseca ratione eius, ac proinde, viso Deo quidditative, videri quoque debet quatenus est actualiter existens: at haec ratio nulla est. Primo, quia certum non est existentiam divinam esse gra- dum formaliter constitutivum essentiae divinae: siquidem plurimi Theo- logi docent illam esse dumtaxat modum intrinsecum primario circum- stantem et afficientem ipsam divinam essentiam. Deinde, etiamsi vere existentia divina sit de essentia Dei, inde non est consequens, quod, viso Deo quidditative et essentialiter existente, necessario videri debeat intuitive; siquidem ad cognitionem quidditativam singularium sufficit quod cognoscantur abstractive, maxime cum non sunt per se praesentia facultati cognoscenti, licet cognoscantur ut actualiter existentia: at vero Deus potest cognosci ab intellectu creato, non ut praesens facul- tati cognoscenti, et tamen ut existens actu, sicut quidditative cognitus est ab Angelis adhuc viatoribus per speciem impressam, quae divinam essentiam ipsis clare et distincte exhibebat: igitur licet existentia di- vina sit praedicatum essentiale Dei; inde non sequitur, quod si Deus cognoscatur quidditative, necessario debeat cognosci intuitive: et su- binde potuit intellectus Christi per scientiam infusam divina mysteria quidditative cognoscere.

Confirmatur ex doctrina Doctoris Subtilis in 1. qu. 3. ubi docet posse Beatum habere in memoria actum recordationis suae visionis beatifici, si videlicet illa non continuaretur: at per illum actum cogno- scere posset abstractive obiecta divina, quae per scientiam beatificam intuitive novit. Hinc ipsemet Doctor in 2. dist. 3. qu. 9. docet S. Pau- lum recordantem visionis Dei praeteritae, quam habuit in exstasi, potuisse divinam Trinitatem per illas species praeteritae visionis in memoria conservatas distincte cognoscere: igitur pari ratione per scientiam infusam, et species sibi divinitus inditas potuit intellectus Christi clare et distincte cognoscere mysterium Trinitatis, et alia mysteria divina.

Confirmatur insuper: intellectus animae Christi, precise spectatus secundum statum viatoris, ea debuit nosse, quae maxime conducebant ad illius animae perfectionem, et delicias, salva unione hypostatica, et debitis eius circumstantiis: sed illa cognitio divinorum mysteriorum maxime conducebat ad animae Christi perfectionem, et delicias, nec ullatenus pugnabat cum eius unione hypostatica, aut illius circum- stantiis: igitur etc. Minor constat quantum ad primam partem; si enim perfectio sit, et quaedam animi voluptas novisse veritatem aliquam naturalem, longe maior et amplior erit nosse summam veritatem, puta Deum, ac divina eius mysteria. Probatur autem quoad secundam partem: ideo enim scientiam infusam de divinis mysteriis denegant animae Christi recentiores Theologi, vel quia illam superfluam iu- dicant: vel quia censent illam esse incompossibilem cum visione beatifica: sed neutra ex illis rationibus est valida. Non quidem prima: siquidem, ut iam diximus, una et eadem res non cognoscitur frustra, quando diverso lumine, et per diversa media, ac diversas notitias ab eodem intellectu percipitur. Non etiam secunda, nulla enim apparet ratio huiusmodi incompossibilitatis. Cum enim Christus Dominus fuerit simul comprehensor et viator, inde fit, quod licet ut comprehensor debuerit habere notitiam mysterii Trinitatis ut prae- sentis; tamen ut viator potuit eius mysterii habere notitiam abstrac- tivam, et illud nosse, non sub ratione presentis et moventis ad sui cognitionem per suam presentiam; sed id potuit obtinere, vel per speciem luminis gloriae; nam cognoscendo perfecte et adaequate lumen gloriae, potuit illius habere speciem impressam, et cogno- scere omnes illius habitudines; cum autem lumen gloriae habeat in- trinsecam habitudinem ad Deum ut Trinum et Unum, quatenus in se, et per se visum, ideo potuit intellectus animae Christi videndo istud lumen gloriae, etiam videre istam habitudinem; et consequenter terminum eiusdem habitudinis, qui est Deus ut Trinus et Unus: vel potuit illud mysterium cognoscere per speciem impressam possibilem repraesentantem ipsum, non quidem ut absens aut ut praesens, sed tantum secundum se praecise, abstrahendo ab absentia aut praesentia eius: igitur nihil obstat tam ex parte visionis beatificae, quam ex parte illius circumstantiae, quominus Christus nosse potuerit divina mysteria per scientiam infusam.

Dices: Illa cognitio divinorum mysteriorum aut esset clara, aut obscura: at non potuit esse obscura; tum quia notitia obscura et ine- videns obiecti non potest subsistere cum illius cognitione beatifica, et ideo diximus fidem non habere locum in intellectu Christi: non etiam clara, quia clara cognitio abstractiva Dei aut haberetur per cognitionem alicuius creaturae, velut per speciem impressam Trinitatis, et divinorum mysteriorum; aut per inevidentiam in attestante, et re- velante, non quidem obscure, sed evidenter, in aliquo scilicet lumine: sed nullum horum trium potest asseri. Non quidem primum, quia nulla est creatura, quae habeat connexionem in ratione effectus cum divina Trinitate, et aliis divinis mysteriis, ita quod ex sui cognitione possit intellectum creatum deducere in cognitionem causae cuius est, et cum qua necessariam habet connexionem. Nec etiam secundum, quia non est possibilis aliqua species impressa, qua divinam Trini- tatem repraesentet, siquidem Deus ut Trinus semper et ubique est praesens realiter per praesentiam et potentiam, et subinde non requi- ritur species impressa ad eum repraesentandum; siquidem haec dum- taxat est vicaria obiecti ad ipsum repraesentandum, quando non est praesens; repraesentari enim est rem praesentem efficere. Non denique tertium, quia ex evidentia in attestante non habetur evidentia rei te- stificatae: igitur ex nullo capite illa cognitio potuit esse clara et evi- dens: nec proinde scientifica.

Respondeo hanc cognitionem fuisse quidem claram, ratione scilicet speciei impressae, cuius possibilitatem abunde satis et perspicue probavimus agendo de visione beatifica in priori volumine, necnon et in Tractatu De Angelis, solvimusque omnes instantias, quas adversus illam solito formant adversarii, quas hic referre et refricare taediosum esset et otiosum.

EX HIS COLLIGE per illam scientiam infusam Christum Dominum etiam cognovisse suam Incarnationem; haec namque cognitio maxime conducebat ad animae Christi perfectionem, nec ullatenus eius statum dedecebat. Adde quod per scientiam infusam potuit cognoscere extrema unita in Incarnatione, nempe Verbum, et humanitatem: potuit pariter cognoscere ipsam unionem actualem; quippe haec minus videntur cognitu difficilia, quam mysterium Trinitatis; siquidem sunt ordinis aliquo modo inferioris, si ordinem hypostaticum aliquo modo distin- guas ab ordine Divinitatis.

Conclusio tertia. — INTELLECTUS ANIMAe CHRISTI PER SCIEN- TIAM INFUSAM NOVIT OMNIA ENTIA QUE PER SE SUNT SUPERNATU- RALIA, UT SUNT VIRTUTES THEOLOGICAe, GRATIA, LUMEN GLORIAe, VISIO BEATIFICA, ETC. Haec est communis apud Theologos, et

Probatur: istorum omnium per scientiam infusam Christus cogni- tionem habuit, quorum haberi potest species per se infusa: at il- lorum entium supernaturalium haberi potest species infusa: igitur etc.

Maior constat: quippe Christus donari debuit cognitione eorum, quae maxime conferebant ad illius animae decus: rerum autem supernaturalium notitia maxime conferebat ad illustrandam Christi animam: igitur etc. Minor vero probatur; quia entia supernaturalia creata sunt finitae et limitatae entitatis, et consequenter finitam repraesenta- bilitatem habent, et subinde per speciem creatam possunt clare et distincte repraesentari.

Deinde, per cognitionem finitam clare percipitur eorum obiectorum quidditas; siquidem haec cognoscitur per visionem beatificam, quae est cognitio creata et finita; quidni ergo per speciem divinitus inditam pari ratione repraesentari posset, et attingi?

Denique, si illa obiecta non possent quidditative repraesentari, maxi- me (ut volunt quidam Recentiores etiam ex nostris) quia illa scientia ter- minatur ad Deum ut est in se: sed haec ratio nulla est: tum quia, ut mox diximus, Deus ipse ut Unus et Trinus, potest etiam per illam scien- tiam infusam quidditative repraesentari et cognosci: tum quia, etiamsi taliter non cognosceretur ille ordo, quem entia supernaturalia dicunt ad Deum, non impediret quominus haec possent cognosci; siquidem, ut taliter cognoscerentur, non esset necessarium, quod Deus etiam co- gnosceretur quidditative, ordo enim dependentiae creaturarum a Deo cognoscitur quidditative, absque eo, quod Deus taliter cognoscatur.

Dices 1: Gratia sanctificans, et lumen gloriae sunt entia superna- turalia: at illa non possunt cognosci per scientiam infusam; gratia quidem, quia illa est participatio quaedam divinae essentiae, iuxta illud 2. Petri 1. Maxima, et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamur divinae consortes naturae: igitur non potest cognosci quidditative gratia sanctificans, nisi pariter cognoscatur divina essen- tia, cuius est participatio: sed haec cognosci non potest per scientiam infusam: ergo nec illa. Idem constat de lumine gloriae, cum enim lumen gloriae excedat quodlibet aliud lumen creatum, et sit ordinis superioris ad illud, quippe cum spectet ad ordinem beatificum, qui est supremus inter entia creata, non potest per aliud lumen sibi infe- rius, qualis est scientia infusa, cognosci: igitur omnia entia super- naturalia non poterunt quidditative per scientiam infusam ab intel- lectu Christi cognosci.

Nego minorem, et ad primum dico, quod cum gratia non sit participatio substantialis et entitativa divinae es- sentiae, quia haec est indivisibilis, sed tantum per quamdam imita- tionem, ideoque non est necesse quod, ut gratia cognoscatur quiddi- tative, etiam divina essentia cognosci debeat quidditative, et quoad quaestionem, quid sit: sed sufficit, quod cognoscatur quoad quaestio- nem, an sit. Deinde, creaturae omnes secundum entitatem naturalem sunt quaedam participationes divinae entitatis: at hae possunt cognosci absque eo, quod Deus quidditative cognoscatur: ergo ut res partici- pans quidditative sit nota, non est necesse, quod pari ratione partici- pabile cognoscatur. Ad secundum dico, quod licet lumen gloriae excedat quodlibet lumen creatum: nihilominus potest per inferius lumen cognosci: siquidem per ipsum lumen Deus cognoscitur intui- tive, qui tamen longe altioris est ordinis, quam istud lumen: ergo per lumen inferius potest videri res superioris ordinis.

Instabis. Si Christus per scientiam infusam potuisset cognoscere lumen gloriae, pari ratione etiam cognovisset visionem beatificam eli- citam tam a se, quam ab aliis Beatis, sed falsum est, quod Christi anima potuerit per scientiam infusam cognoscere visionem beatificam: ergo etc. Maior constat a paritate rationis: Minor vero probatur: qui cognoscit visionem, qua obiectum videtur intuitive, etiam intuitive illud obiectum cognoscit: sed per scientiam infusam Christus non potuit intuitive cognoscere Deum: ergo nec visionem, qua videtur Deus.

Nego minorem, necnon et minorem illius probationis: falsum enim est, quod qui videt medium, quo percipitur obiectum, etiam illud obiectum percipiat: nam medium illud, quo percipitur obiectum, non est ratio cognoscendi illud obiectum cuilibet intellectui: sed tantum illi, in quo est formaliter secundum entitatem propriam; quare, que- madmodum Raphael, v. g. videns speciem aliquam repraesentativam essentiae divinae existentem in intellectu Gabrielis, non propterea videt essentiam divinam, quia eiusmodi species non est ratio repraesentativa essentiae divinae in intellectu Raphaelis, quippe in eo non est nisi obiective, et non formaliter; ita intellectus animae Christi videns vi- siones beatificas in aliis intellectibus existentes, et natura sua ad Deum terminatas, non sequitur tamen Deum vidisse, saltem intuitive, sed ad summum abstractive; quia visio beatifica non terminatur imme- diate ad Deum clare visum, nisi prout est in intellectu formaliter vi- dente per ipsam: intellectus autem animae Christi non videt formaliter per visiones aliorum: ergo quantumeunque cognoscat illas per spe- cies, non sequitur tamen cognoscere Deum per ipsam, saltem intuitive.

Conclusio quarta. — ANIMA CHRISTI PER SCIENTIAM INFU- SAM COGNOVIT COGITATIONES CORDIUM, NECNON ET FUTURA, ETIAM CONTINGENTIA. Haec Conclusio communior est pariter apud Theologos: maxime vero quantum ad primam partem, quae

Probatur auctoritatibus Scripturae sacrae, quibus constat Christum Dominum novisse interiores hominum affectus, et cordium cogitatio- nes. Sic Matth. 9. Cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Et c. 12. Iesus autem sciens cogi- tationes eorum, etc. nihilque frequentius apud sacros Evangelistas, quam quod adorandus ille Salvator noverit omnia humani cordis ar- cana. Hinc S. Ioannes c. 2. ubi dixit, quod cum Christus esset Iero- solymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius videntes signa, quae faciebat, statim subdit: Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat, quid esset in homine.

Favet etiam ratio; siquidem illa arcanorum cordis notitia maxime decebat Christi Domini ministerium. Primo namque erat Iudex non solum hominis exterioris, sed maxime interioris: at iudex requissimus nosse debet ea omnia, de quibus est dicturus sententiam. Similiter erat Doctor et magister hominibus destinatus: subinde nosse debuit tum ea quae spectant ad actus interiores in ordine ad vitam aeternam, sicut et ea quae spectant ad actus exteriores, ut provideret de mediis et remediis ad illum finem conducentibus. Denique, supremum habebat dominium in omnes hominis actiones; influere enim debebat in animas hominum tamquam caput in membra: dominus autem nosse debet ea omnia et singula quae subsunt eius dominio: igitur Christus quatenus Iudex, Doctor, et Dominus debuit nosse cordium cogitationes.

Secunda pars etiam constat: Siquidem Christus Dominus plura novit futura, ut constat ex omnibus illius vaticiniis. Sic Matth. 26. in nocte passionis dixit Petro: Antequam gallus cantet, ter me negabis. Et Lucae 19. Videns civitatem flevit super illam dicens: *quia si cogno- risses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis: quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus vi- sitationis tuae. Ad haec, est eadem ratio, ac nunc insinuata, quia vide- licet est futurus Iudex omnium. Adde quod ista pertinebant ad perfectionem prudentiae eius; nam vir prudens non debet tantum praesentia intueri, sed et praeteritorum reminisci, et futura praevidere, et quanto eminet prudentia, tanto perfectius, et eo plura praeterita et futura debet cognoscere.

Tertia pars etiam apparet, nempe, quod cum Christus cognoverit futura contingentia, ut contingentia sunt, seu quatenus pendent a libera hominum voluntate, non solum quae revera erant extitura, sed etiam, quae conditionate essent ventura, si talis conditio poneretur. Patet, inquam, de futuris contingentibus revera extituris in aliqua temporis differentia; nam Matth. cap. 26. Petro pronuntiavit: Antequam gallus cantet, ter me negabis: illa autem trina negatio erat futurum contingens omnino libere pendens a libertate Petri; quod tamen evenit: ergo eiusmodi futura contingentia novit Christus.

Quod autem etiam noverit futura conditionate contingentia, similiter patet ex illo celebri rationicio, quo habitatorum Bethsaidae, et Corozaim cor imprimens, et obduratum animum increpans, ait Lucae 10. Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida: quia si in Tyro, et Sydone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere sedentes poeniterent. Quibus verbis conditionate futuram Tyrorum ac Sydoniorum poenitentiam exprimit: igitur illam noverat.

Confirmatur: nam anima Christi per scientiam infusam cognoscit ea, quae maxime spectant ad suum statum, et mi- nisterium: sed aliqua ex futuris conditionate libere contingentibus possunt spectare ad statum, et ministerium Christi Domini; praedicta Tyriorum et Sidoniorum conversio spectabat ad confirma- tionem praedicationis sui Evangelii, et ad convincendam singularem duritiem et obstinationem eorum, quibus annuntiabat Evangelium: igitur valde conveniens fuit, quod anima Christi Domini haberet co- gnitionem horum futurorum conditionatorum.

Obiicies 1. Cognitio cogitationum et affectuum cordis est soli Deo propria, ipsique ut divinitatis indicium tribuitur: Sic 1. Reg. cap. 16. Homo videt, quae patent. Deus autem intuetur cor. Et Ieremiae 17 Pravum est cor hominis, et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans corda. Unde SS. Patres Christi Domini Divinitatem maxime probarunt ex eo, quod secretissimas omnium cogitationes cognoverit et revelaverit. Sic S. Ambrosius, lib. 5. in Lucam ad illa verba Evangelii, Et autem vidit cogitationes eorum. Sic pariter S. Hie- ronymus exponens cap. 9. S. Matth. Idem dicendum de futuris: eorum enim cognitio, et revelatio solum Deum spectat, iuxta illud Isaiae 41. Nuntiate ea, quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia Dii estis vos: unde Tertullianus in Apologetico cap. 20. praeclare ait: Idoneum opinor testimonium divinitatis, veritas divinationis: at scientia infusa non convenit Christo ut Deo, sed ut homini: ergo nec cogita- tiones cordium, nec futura contingentia cognovit per illam scientiam infusam; sed vel per scientiam increatam quatenus Deus, et Verbum, vel ad summum per scientiam beatam, qua videbat quasdam creaturas relucentes, et sibi representatas in essentia divina: igitur per scien- tiam infusam ista non cognovit.

Respondeo distinguendo maiorem: est soli Deo propria, quatenus ei soli naturaliter convenit habere co- gnitionem liberarum cogitationum, et rerum futurarum, concedo: qua- tenus ex singulari ipsius beneficio non posset etiam alteri intellectui creato communicari, prout exigit illius dignitas et conditio, ad quam per ipsum sublimatur, nego. Fateor itaque, quod illa quidem cognitio sit soli Deo propria per modum cognitionis naturaliter debitae, nihi- lominus ex privilegio potuit Christo conferri propter dignitatem et ministerium ad quod destinabatur, maxime vero ratione unionis hy- postaticae, propter quam longe praestantiori modo ista cognitio ei tribue- batur, quam cuilibet fuerit unquam concessa aut concedenda. Unde SS. Patres ex illa cognitione merito inferebant ipsius Christi Domini Divinitatem, quia nullus unquam homo purus tanta perspicacia, tan- taque certitudine penetravit et reseravit humani cordis abscondita, futurosque rerum eventus, ac ipsemet Christus Dominus; non tamen negarunt SS. Patres aliquam earum cogitationum, aut rerum futurarum cognitionem minus perfectam posse tribui alicui purae creaturae, hoc enim testatur S. Ambrosius lib. 2. in Lucam ex testimonio S. Pauli

  1. ad Cor. 14. quo demonstrat aliquos homines ex speciali virtute sibi a Deo communicata cognoscere secretas cogitationes cordium. Quod etiam firmatur multis Sanctorum exemplis, qui ipsa cognitione et re- velatione donati sunt.

Obiicies 2. Christus cognoscit cogitationes cordium et futura con- tingentia per scientiam beatificam: ergo superfluum est admittere etiam in eo scientiam infusam per quam ista detegat.

Nego consequentiam: iuvat enim rem pluribus mediis et modis nosse, quando illa cognitionis multiplicitas non officit praestantiori cognitioni: at scientia infusa non officit scientiae beatificae, nec statui hypostatico Christi, imo maxime conducit ad illustrandam ipsius animam: igitur licet Christus secreta cordium et futura contingentia noverit per scientiam beatificam, non otiose nec inutiliter etiam ipsa novit per scientiam infusam.

Instabis: Christo non est attribuenda perfectio, nisi illa intellectui creato censeri possit debita secundum ordinem naturae vel gratiae: sed cognitio secretorum cordis, ac futurorum contingentium, non est de- bita intellectui creato secundum alterutrum ordinem: ergo non est asserenda in anima Christi.

Respondeo primo, negari posse maio- rem, cum enim Christus ratione unionis hypostaticae sublimatus fuerit ad ordinem longe praestantiorem, quam sit ordo naturae, et gratiae, ideoque etiam praecellentiori dignitate ac notitia fuit donandus. Re- spondeo secundo distinguendo minorem: cognitio secretorum cordis et futurorum non est debita communi ordini gratiae, concedo: extraor- dinario ac praecellentissimo gratiae ordini ac statui, nego: sicut enim Christus ratione plenitudinis gratiae, quam obtinet, longe est Deo ac- ceptabilior, quam caeteri quique iusti, inde mirum videri non debet, si etiam longe praestantiori Dei beneficio cumuletur, et perspicaciori rerum notitia donetur.

Obiicies 3. Futura contingentia non possunt cognosci ab intellectu Christi, nisi vel in sua causa; vel in testimonio Dei dicentis et reve- lantis ea, sicut revelavit Prophetis; vel in decreto divinae voluntatis determinantis eorum futuritionem, quo pacto Beati, et ipse Deus fu- tura contingentia cognoscunt; vel denique in seipsis immediate, nempe si cognitio animae Christi terminaretur immediate ad ipsa futura secundum se, et non mediante aliquo obiecto prius cognito: sed neutro ex his quatuor modis potuit illa futura contingentia nosse. Non quidem in sua causa, quia causa productiva illorum effectuum contingentium est omnino indifferens ex se ad illos producendos vel non producendos: ex principio autem indifferenti non potest aliquid certo et determinate cognosci: tum quia futura contingentia, ut sunt in causis, non habent veritatem determinatam, sicut nec entitatem, quia causae contingentes non sunt magis determinatae ad illos effectus, quam ad oppositos: igitur non possunt esse magis rationes cognoscendi effectum aliquem, quam illius oppositum. Non etiam secundum, quia quod cognoscitur per testimonium Dei dicentis aut revelantis, tantum cognoscitur per medium extrinsecum: cognitio autem per medium extrinsecum non est scientifica: siquidem cognitio scientifica infertur per medium intrinsecum, et evidenter notum cognoscenti. Hinc omnis cognitio, quae habetur per revelationem, vel ad fidem, vel ad prophetiam pertinet, non autem ad scientiam. Non etiam tertium, quia obiecta debent aliter cognosci per scientiam infusam, quam per beatam: sed per beatam cognoscuntur in decreto Dei, vel saltem in divina essentia, quatenus habet vim infinitam quaelibet obiecta repraesentandi. Non denique quartum, quia futura contingentia non sunt repraesentabilia in seipsis per aliquam speciem creatam, quod enim non habet esse determinatum, non est repraesentabile per propriam aliquam speciem; siquidem repraesentatio speciei, cum sit naturalis, non potest certo determinare illud, quod est indifferens ad essendum vel non essendum. Futurum contingens, v. g. trina negatio Petri, non habebat determinatum esse, sed erat omnino indifferens ad essendum, vel non essendum: igitur per aliquam speciem non poterat certo repraesentari.

Nego minorem: nam revera futura contingentia cognita sunt in seipsis per speciem repraesentativam illorum, ut docere videtur Doctor in 3. dist. 14. quaest. 3. n. 4. ubi de Christo loquens ait: Potest dici, quod haec anima noverit habitualiter, et abstractive aliqua singularia per proprias species infusas, et aliqua non noverit habitualiter. Quibus concedit Christi intellectui habuisse cognitionem quorumdam singularium contingentium: ibi namque non loquitur de singularibus necessariis, sed contingentibus, siquidem subdit: Potest tamen cognoscere illa habitualiter, si illa fiant in existentia reali: ergo non loquitur de singularibus possibilibus aut existentibus necessariis, sed etiam de contingentibus: quod utique confirmatur, quia per scientiam infusam, anima Christi cognoscit per proprias species ea omnia, quae per proprias species sunt in seipsis repraesentabilia, sed futura contingentia sunt repraesentabilia per suas proprias species: igitur, etc. Maior constat. Minor probatur: quodlibet ens sub ratione, qua ens est, est intelligibile: sed futuritio, et contingentia sunt revera aliquid, et consequenter ens, ac subinde sunt intelligibilia. Deinde, ens ut futurum et ut praeteritum est intelligibile, ergo etiam ut futurum contingens. Antecedens per se patet. Consequentia probatur; sicut enim futuritio est relatio temporis futuri ad praesens, et sicut praeteritio est relatio temporis praeteriti ad praesens, ita contingentia est relatio effectus ad causam, prout in actu primo indifferentem; igitur tam futuritio, quam contingentia sunt entia cognoscibilia. Nec refert, quod illa non habeant esse determinatum, quatenus considerantur secundum se, et ut spectantur in sua causa, quae prout consideratur in actu primo, indifferens est ad effectum contigenter ponendum vel non ponendum: sufficit enim, quod illa habeant aliquod esse determinatum in decreto Dei, non pro tempore, quo dicitur futurum contingenter, sed pro tempore, quo Deus libere decrevit, ut illud futurum contingens existat: ex hac enim determinatione supposita divinae voluntatis, futurum illud dicitur habere aliquod determinatum esse: quod ut sic per speciem creatam supernaturaliter a Deo infusam repraesentari potest, et certe cognitioni subesse, et consequenter per aliquam scientiam supernaturalem possunt cognosci.

Dices. Doctor Subtilis ibidem n. 6. absolute negat, quod futurum contingens possit cognosci: Si dicatur, inquit, quod potuit hanc habere per species infusas, hoc falsum est: igitur nostra sententia ipsi adversatur.

Nego consequentiam; ibi enim non loquitur de cognitione abstractiva, de qua agimus, sed de intuitiva, quam affirmat non posse haberi per speciem: Tum quia, inquit, species infusa repraesentat obiectum ut abstrahit ab actu et existentia, quia eodem modo repraesentat obiectum, sive existat sive non existat, et per consequens non est ratio cognoscendi ut existens: tum quia veritates cognoscibiles cognitive intuitive de existentibus, ut existentia sunt, scilicet veritates contingentes, non possunt cognosci per species quascumque innatas: quia ex cognitione terminorum, non potest cognosci veritas complexorum contingentium de illis terminis, etc. Ex quibus sic ratiocinari licet: censet Doctor, quod species infusae eodem modo repraesentant obiectum, sive existat, sive non existat, ex eius mente: ergo ex illa habemus, quod etiam si futurum contingens non existat, potest per species per se infusas cognosci; non solum ipsa substantia futuri, sed etiam futuritio et contingentia ipsius, et consequenter non solum specificative, sed etiam reduplicative.

ADVERTE TAMEN, Doctorem Subtilem in 2. dist. 3. qu. 11. merito contra S. Thomam docere, quod Angelus non possit cognoscere futurum contingens per species universales, imo nec per species simpliciter et solitarie, quia species deserviunt dumtaxat ad simplicem extremorum apprehensionem, non vero ad iudicium ferendum. Quapropter ad hoc, ut intellectus animae Christi ferre potuerit iudicium de hac propositione qua Petrum alloquens dixit: Ter me negabis, praeter species repraesentantes Petrum, et negationem, necessarium fuit aliquod medium coniungens haec extrema; illud autem fuit revelatio quaedam, et manifestatio per lumen aliquod.

Quaeres prima: an illa scientia infusa Christi fuerit actualis, vel habitualis?

Respondeo, communem esse Theologorum sententiam illam esse habitualem, ac iugiter in eius intellectu perseverantem per modum qualitatis concurrentis cum eodem intellectu ad cognitionem actualem. Cuius ratio est: illa scientia est habitualis, per quam sciens est tantum in actu primo, et utitur tali scientia pro libito ad actum eliciendum: sed anima Christi per scientiam infusam quandoque tantum erat in actu primo, et ea pro libito utebatur: igitur erat habitualis. Huiusmodi admittitur ab omnibus. Probatur minor: in hoc praeter caeteras differentias discrepat scientia infusa a scientia beata, quod haec semper sit actu; non enim intellectus beati potest suspendere, vel interrumpere suum actum visionis beatificae, sicut nec voluntas suspendere actum amoris: potest vero intellectus Christi suspendere, et cessare ab actu cognitionis per scientiam infusam; cum enim status animae Christi, et modus eius intelligendi extra visionem beatificam sit ut operetur modo humano, id est voluntario et libero, oportuit, ut intellectus animae Christi per scientiam infusam interdum esset in actu secundo, interdum vero dumtaxat in actu primo; nam cum haec scientia per se infusa sit solummodo ordinata ad perficiendum intellectum Christi, quatenus erat viator, oportuit, quod eius usum liberum haberet, sicut et nos habemus usum scientiarum, quas nostro labore comparamus; nec enim habuit intellectus Christi principium aliquod, quo necessitaretur ad semper exercendum actum alicuius scientiae.

Dices. Praestantius est semper esse in actu secundo, quam in actu primo: ergo cum scientia infusa Christi fuerit in statu perfectissimo, debuit semper esse in actu secundo. Probatur antecedens: primus actus ordinatur ad secundum tamquam minus perfectus ad perfectiorem; siquidem facultas completur et perficitur per actum secundum.

Distinguo antecedens. Id perfectius est secundum omnem statum, nego; secundum statum comprehensoris, concedo: perfectio enim debet esse proportionata statui, cuius est: status autem viatoris non exigit semper esse in actu secundo, sicut status comprehensoris, quia viator pro libito debet uti suis facultatibus et habitibus; unde non modica in eo perfectio, quod sit liberrimus in suis actionibus eliciendis, et consequenter quod pro libito utatur suis habitibus.

Quaeres secundo: an unico vel pluribus repetitis actibus anima Christi cognoverit omnia obiecta per scientiam infusam?

Respondeo, actus fuisse multiplices secundum diversitatem obiectorum: tum quia ubi sunt multae species intelligibiles repraesentantes obiecta specie distincta, intellectus non potest unico actu mediantibus illis speciebus diversis illa obiecta specie distincta percipere; actus enim non solum a potentia, sed etiam ab obiecto pendet: at diversorum specie obiectorum erant diversae species; siquidem per speciem alicuius obiecti non potest repraesentari aliud obiectum specie distinctum, nec enim per speciem albedinis repraesentari potest nigredo: ergo non per unicum, sed per plures actus anima Christi debuit illa obiecta cognoscere.

Deinde, actus huius scientiae debet esse minus perfectus etiam secundum intensionem, quam sit actus visionis beatificae; quippe cum sit ordinis inferioris: atqui actus visionis beatificae id habet proprium, ut unicus sit commensuratus et adaequatus omnibus subiectis, quae videntur a Beato: igitur actus scientiae infusae non debuit esse unicus.

Denique, unitas aut multiplicitas actus petitur, vel ab unitate obiecti, vel medii, in quibus obiecta alia continentur et relucent. Hinc actus beatificus est unicus: quia omnia obiecta, quae percipiuntur a Beatis, adunantur et relucent in essentia divina illa repraesentante: sed nullum est medium, in quo omnia obiecta percipienda per scientiam infusam adunentur et reluceant; si enim aliquod esset tale medium, maxime aliqua species intelligibilis, quae tantae esset perfeetionis et virtutis, ut omnia prorsus obiecta simul repraesentaret, et intellectum Christi promptum et expeditum redderet ad illa cognoscenda: sed ita non est, species enim sunt similitudines obiectorum; unde cum obiecta sint specie distincta, imo et genere, unica species non potest simul omnia obiecta illa referre, et earum similitudinem exprimere: hinc, ut probatum est agendo de notitia Angelorum, non dantur species universales et genericae, quae referant obiecta inferiorum specie distinctorum: ergo multo minus dari potest unica species, quae tot, ac tam varia, etiam genere diversa, obiecta distincte et clare repraesentet.

Quaeres tertio: utrum illa scientia fuerit discursiva?

Respondeo affirmative, quippe secundum doctrinam Doctoris, ad praecisam rationem formalem discursus tantum requiritur, ut duae sint propositiones, quarum una inferatur per aliam: nec enim necesse est, ut ignotum inferatur ex notiori, ut alias probavimus: atqui anima Christi utendo hac scientia potuit habere duas cognitiones actuales, quarum prior esset causa posterioris; nam cum species concurrentes ad illam scientiam subiicerentur eius libertati, et repraesentarent res ad eius nutum, potuit efficere, ut species naturae alicuius primo repraesentaret ipsam naturam, quatenus eam naturam actu cognosceret; deinde ut species proprietatis illius naturae ipsam naturam repraesentaret actu cognoscendam, et sic ex cognita essentia potuit colligere existentiam actualem proprietatis. Insuper, anima Christi erat rationalis, et subinde ratiocinativa, sicut et nostra: ergo revera uti potuit habitu scientifico sibi infuso ad ratiocinandum et discurrendum, sicut et nos iisdem uti possumus. Consequentia patet: anima enim potest uti pro libito cognitione sibi inexistente, maxime quando illa ordinatur ad perficiendam et complendam illius activitatem: at scientia infusa datur anima Christi ad complendam activam eius potentialitatem: igitur ea uti potuit modo sibi connaturali: sed connaturalis modus intelligendi animae rationalis est per discursum: igitur anima Christi per scientiam infusam potuit ratiocinari.

Quaeres quarto: utrum scientia infusa animae Christi fuerit praestantior et perfectior scientia Angelorum?

Videtur affirmare Doctor d. 14. q. 3. ubi supponens intellectum angelicum distingui specie ab intellectu humano, et intellectum Angeli esse praestantioris activitatis quam sit humanus; concedit equidem intellectum Christi non potuisse praestantiorem cognitionem elicere, quam posset angelicus cum aequali scientia infusa, quia cum intellectus angelicus sit maioris activitatis, quam humanus, etiam cum aequali lumine poterit perfectius res percipere, nisi aliunde Deus suppleat minorem activitatem intellectus humani per abundantius lumen, et per plures species infusas: cum autem Christus sit caput Angelorum, et per unionem hypostaticam habuerit modum essendi longe praestantiorem, quam Angeli, etiam debuit habere longe praestantiorem modum operandi; subindeque conveniens fuit, ut Deus suppleret minorem activitatem illius intellectus per species abundantiores et magis perfectas.

Quaestio IV: Utrum praeter scientiam beatam et infusam Christus habuerit etiam scientiam acquisitam

Articulus III: De Defectibus et Passionibus Corporis et Animi a Christo Domino Assumptis

Disputatio III: De Dignitate, Ministerio, et Cultu Christi Domini

↑ Top of work