Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen (1620–1711)


Praefatio I: Praefatio in tertium librum Sententiarum

Tractatus I: De Incarnatione Verbi Divini

Quaestio I: Quot, et quae fuerint haereticorum erronea dogmata circa incarnati Verbi mysterium

Disputatio I: De Existentia, Natura, et Causis Incarnationis

Disputatio II: De Christi Domini Entitate, Praecellentiis, et Operationibus

Articulus I: De Christi Domini Divinitate et Humanitate

Sectio I: De Christi Domini Divinitate

Sectio II: De Humanitate Christi

CHRISTUM esse verum hominem, non est quod probemus contra Iudaeos; nihil enim certius ab omnibus illis existimatum est, quippe omnes prophetiae, quae venturum Messiam praenuntiabant, eum de semine Abrahae, ex femore Iacob, Davidis filium, et aliud eiusmodi significabant. Idipsum expresse docuit Moyses, Deuter. 18. dum populum Iudaicum alloquens ait: Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus. Quoniam vero in hac assertione hostes habet Ecclesiae fides antiquos omnes haereticos, quos in huius Tractatus praeludio recensui, quippe hominem specie tenus assumptum aliqui putaverunt: nonnulli veram carnem inficiati sunt, vel e caelo delibutum corpus dixerunt, vel animam, partemve animae segregaverunt, aut eius facultates negaverunt. Contra utrosque haereticorum cuneos hac in Sectione pugnandum est, ac dicendum, perfectam hominis in Christo fuisse naturam, et suis omnibus expletam partibus ac facultatibus, quales sunt anima rationalis, et humanum corpus, ac utriusque naturales partes et potentiae. Quo uno demonstrato, causam adversus illos obtinebimus, qui aut effigiem solam hominis adumbratam esse in Christo mentiti sunt, aut solam animae substantiam absque corpore fuisse cum huius imagine, aut larva: aut istud ipsum carne minime constare, sed aliena ex materia, seu ex aethere, coelo esse excerptum existimant.

Quatuor igitur maxime veniunt hic determinanda: Primum, an Christus vere integram hominis naturam anima rationali et humano corpore constantem assumpserit. Secundum, an omnes humani corporis partes et humores inseparabiliter sibi coniunxerit. Tertium, an Christi humanitas propriam habuerit existentiam, ac substantialem existendi et subsistendi modum. Quartum, an habuerit omnes animae facultates, maxime voluntatem humanam, eamque in omnibus divinae concordem.

Quaestio I: An Christus vere integram humanitatem anima rationali et humano corpore constantem habeat

NOTANDUM 1. Citra dubium esse, Verbum divinum ab eo tempore, quo in humanis apparuit, hominem fuisse denuntiatum et appellatum, nec ullus est haereticorum qui eam constantem veritatem neget, quippe id apertissime testantur Scripturarum oracula, non solum Veteris Testamenti, sed maxime Novi. Sic Ioan. 8. Christus ipsemet ait: quaeritis me interficere hominem, qui veritatem locutus sum vobis. Et cap. 9. caecus illuminatus a Christo dixit: ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit, etc. Quem eum audiret Christus, non correxit, sed ulterius ab illo petiit, ut crederet etiam ipsum esse Filium Dei. Et cap. 10. Iudaei dicentes Christo: de bono opere non lapidamus te, sed quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum: Christus vero primum admittens, se nihilominus Deum esse et recte appellari confirmat. Unde Caiphas

Ioan. 11. et 18. consilium, spiritu prophetico motus, dedit Iudaeis: Expedit vobis, ut unus homo moriatur pro populo, etc. Quem hominem ibidem declarat Evangelista esse Iesum Christum, qui moriturus erat pro universo humano genere. Solum ergo dubium restat, an illa hominis appellatio Christo revera fuerit attributa, ita quod veram humanitatem in ipso designaverit, an autem dumtaxat fuerit metaphorica quaedam locutio, ut contendebant olim haeretici quotquot integram in Christo ac veram humanitatem existere denegabant.

NOTANDUM 2. Varios, ut in huius Tractatus praeludio monuimus, haereticos extitisse, qui veram animam in Christo negabant: imprimis namque Ariani quidam docebant Christum non habere veram animam rationalem, sed Verbum illi fuisse loco animae, ut refert S. Epiphanius, haeresi 69, et S. August. haeresi 19, qui quidem error etiam tribuitur Eusebio Caesariensi, et aliis Arianis eius sequacibus in 7. Synodo actione 6. Apollinaris autem, qui in principio idem senserat cum Arianis, postmodum apertis Scripturae textibus convictus erroris, nec tamen cedens, demum docuit in Christo quidem esse animam sentientem, non vero mentem, ut referunt Epiphanius, haeresi 77, Nazianzenus orat. 16. August. haeresi 56. Quid autem nomine mentis intellexerit haereticus ille, an scilicet potentiam intellectivam, vel ipsam substantiam rationalis animae, non satis aperte explicant dicti Patres. Nam August. dicit: Negavit mentem, quae est rationalis anima hominis. Epiphanius vero refert se interrogasse haereticos, quid nomine mentis intelligerent, ipsosque respondisse, esse substantiam, seu spiritum: Ex quo, inquit Suarez disp. 15. sect. 1. sequitur eos negasse partem quamdam humanae naturae, forte eo sensu, quo haeretici dicti Dimoeritae dixerunt, ex tribus partibus humanae naturae, corpore, anima, et mente, Verbum duas priores tantum assumpsisse, ut constat ex sancto Epiphanio, haeresi 78, et ex epistolis Damasi, quas refert Nicephorus lib. 12. Historiae cap. 17. in quibus Damasus contra hos haereticos definit assumpsisse Christum veram animam rationalem, non obscure indicans illos haereticos id negasse, et in eo secutos fuisse errorem Apollinaris.

NOTANDUM 3. Varios itidem haereticos negavisse in Christo verum corpus ex Virginis fecunditate et semine genitum. Horum agmen duxisse videtur Simon Magus cum suis sectatoribus. Sicut enim ille Patrem, Filium, Spiritum Sanctum se fuisse iactitabat, in Christo talem apparitionem fingebat, qualem in se Patris, Filii et Spiritus Sancti. Deinde apparitionem Christi comparabant cum apparitionibus Veteris Testamenti, quae cum factae fuissent in corporibus aereis, et ad tempus apparitionis tantum compactis et compositis, quae postea in aërem, vel in nihilum dissolverentur, talem corporis Christi sibi fingebant indolem et naturam, et nihil de Incarnatione Christi illiusque natura humana personaliter assumpta et numquam deserenda cogitabant. Cum vero animadverterent in Evangelio Christum mediis in turbis videri non potuisse, et ab amicorum vel hostium oculis se saepius subduxisse, proni deflexerunt in istam sententiam: Christi corpus non fuisse omnino palpabile et visibile, ideoque Christum usum eo, ut eum hominibus aliquando congrederetur, sed saepe istis disparitionibus ostendisse, se veram carnem et verum corpus omnino non induisse. Ad quod etiam adserendum moti fuerunt variis istis apparitionibus post illius resurrectionem, in quibus non agnoscebatur ab Apostolis, etiamsi cum illis familiariter conversaretur, ad illos pergebat, ingrediebatur ianuis clausis et pessulis fortiter impeditis et obductis, et varia praestabat quae reale corpus et veram carnem non videbantur suadere. Deinde ab ipsis Apostolis, cum fluctibus maris olim pedibus calcaret, habitus est pro phantasmate, unde ad alios etiam potuit istud delirium pervenire, et fortius in haereticorum mentibus inhaerere, quam in Apostolorum cordibus, quos ad momentum tantum talis cogitatio occupaverat. Quamobrem S. Ioannes Evangelista ut pestilentissimo huic dogmati occurreret, ostenderetque revera duas in Christo Domino extitisse naturas, humanam scilicet et divinam, post assertam et declaratam Christi Domini nativitatem, tandem subiungit: Et Verbum caro factum est, quibus significat Verbum divinum carnem veram assumpsisse, refellitque impium Simonianorum dogma de phantastica et larvata Christi carne. — Nihilominus tamen Marcion simoniaco hoc virus imbutus ausus est asserere in Christo solum fuisse corpus phantasticum et apparens, ut referunt Iustinus Martyr, Apologia 2, pro Christianis, Irenaeus lib. 1. c. 19. qui ait, propterea hunc haereticum expunxisse prima capita Evangelii Lucae, quae sunt de humana Christi generatione, et Tertullianus illis libris, quos contra Marcionem edidit. Fuerunt vero alii haeretici, qui verum corpus Christum habuisse docuerunt, sed non eiusdem rationis cum nostro, qui ideo varias in partes scissi sunt: quidam enim dixerunt Christi corpus formatum fuisse ex elementis, ut Apelles Marcionis discipulus, et postea desertor, inquit Tertul.; alii, habuisse corpus coeleste, ut Valentinus, qui, inquit Tertul., lib. De Praescript. cap. 19. dicebat Christum spiritale nescio quod corpus de caelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam Virginem transmeasse: nihil inde, vel accipientem, vel mutuantem. Aliqui denique dixerunt habuisse corpus divinum consubstantiale Divinitati, vel certe ex ipsa formatum, ut docebat Apollinaris, referente Iustino Martyre, Apologia 2. circa finem.

Tria igitur sunt hic districte resolvenda maioris claritatis gratia, quae nihilominus in idem collineant: Primum, quod Christus veram et integram humanitatem assumpserit. Secundum, quod verum corpus nostris consubstantiale habuerit. Tertium, quod etiam veram animam rationalem habuerit nostris omnino similem.

Conclusio prima. — VERBUM DIVINUM VERAM HUMANITATEM ASSUMPSIT. Haec est de fide contra Basilidem.

Probatur primo Conclusio ex apertis Scripturae sacrae oraculis, scilicet ex Ioan. 8. cap.: quaeritis, inquit Christus, me interficere hominem qui veritatem locutus sum vobis. Ex Matth. 20. cap.: Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur, et occidetur, et tertia die resurget. Ex Luc. ult. cap.: Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Idem probavit manducando cum Apostolis, ut per veritatem comestionis veritas patesceret carnis, inquit S. Gregorius. Idem firmatur ex aliis bene multis Scripturae sacrae textibus, quibus constat Deum hominem factum, ac nostri similem, inter nos humano more conversatum ac locutum, per omnia tentatum absque peccato, per sitim et lassitudinem, per passionem et mortem. Non ergo larva hominis, sed verus homo fuit. Quoties enim, inquit Theodoretus, vel hominem se Christus vocat, vel Abrahami et Davidis semini ac stirpi inscribitur, toties verae carnis ac verae animae testimonium perhibet: non enim, si alterutra pars desit, nuncupationibus istis veritas subest.

Probatur secundo ex vetustissimis symbolis quae ante Nicaenam Synodum per Ecclesiam legebantur, necnon ex Nicaenae ipsius et sequentium synodorum decisionibus ac fidei professionibus, dum proferunt Verbum incarnatum, et hominem factum. Hinc Synodus Constantinopolitana secunda inter Ecumenicas, epistola ad Damasum, et alios in Romana Synodo congregatos, ait: Se nec animae aut mentis expertem, nec imperfectam carnis rationem admittere: verum nosse se perfectum ante saecula Dei Verbum, et perfectum hominem in novissimis diebus propter nostram salutem fuisse. Chalcedonensis in decreto fidei quod actione 3. promulgatum est, Christum Dominum eundem affirmat esse perfectum in Divinitate, et perfectum in humanitate: Deum et hominem revera eumdem ex anima rationali et corpore: consubstantialem Patri secundum Divinitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem, et per omnia similem nobis absque peccato: quae Athanasii Symbolum eadem expressit sententia: Perfectus, inquit, Deus, perfectus homo, ex anima rationali, et humana carne subsistens. Longum esset, et supervacuum hic scribere omnes posteriorum Conciliorum definitiones, ac SS. Patrum auctoritates, quibus Catholica haec veritas docetur et firmatur: iuvat tamen illam probare argumentis, quibus utuntur plerique Patres ad eamdem veritatem confirmandam.

Primum argumentum ex eo deducitur, quod nisi integra esset Christi humana natura, vera non esset, nec verus homo Christus, ideoque nec homo esset omnino: nam quod vere aliquid non est, hoc simpliciter non est: sic autem ratiocinatur Tertullianus in libro De Carne Christi: Aliter, inquit, non diceretur homo Christus sine carne: nec hominis filius sine aliquo parente homine, sicut nec Deus sine spiritu Dei, nec Dei Filius sine Deo Patre... quid dimidias cum mendacio Christum? Totus veritas fuit. Hinc lib. De Resurrectione Carnis cap. 10.

Porro nec anima, inquit, per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellito postea inserta est: nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadaver inscribitur: ita vocabulum homo consortarum substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo vocabulo non possunt esse, nisi cohaerente.

Eamdem ratiocinationem format Gelasius in libro De Duabus Naturis, probans adversus Acephalos Christum constare duabus naturis, quoniam unius rei proprietate sublata:

Pro parte apud eos medius erit Christus non unus, non integer; ideoque nec verus: sequitur ut falsus sit, quia modis omnibus in hoc tendit abruptum, si aliquid naturaliter inde removetur, ex quibus vel in quibus unus, et integer Christus est: ob hoc consequenter et verus: ergo ut verus sit, integer sit necesse est: ut integer unus, idemque persistet.

Haec Gelasius.

Secundum argumentum desumi potest ex S. Irenaeo, lib. 5. Adversus Haereses, cap. 1. et ita contra Basilidem torqueri: si Christus specie tantum et secundum apparentiam homo fuisset, nullum esset inter eius incarnationem et apparitiones veteribus patriarchis et prophetis factas discriminen. In illis namque visionibus sub specie sensibilis corporis apparebat. Sed hoc aperte falsum est, tum quia de talibus apparitionibus non possunt verificari quae de incarnatione dicuntur, scilicet quod Deus sit homo factus, quod sit mortuus etc., tum quia sicut visiones illae verum Christi in carne adventum futurum repraesentabant, ita incarnatio esset tantum praenuntia alterius Christi adventus in vera humanitate. Haec sunt verba S. Irenaei:

Si cum homo non esset apparebat homo: neque quod vere erat perseveravit, hoc est Dei Spiritus, quoniam invisibilis est Spiritus: neque veritas quadam erat in eo: non enim illud erat quod videbatur. Praediximus autem quod Abraham et reliqui prophetae prophetice videbant eum, id quod futurum erat per visionem prophetantes: si igitur et nunc talis apparuit, non existens quod videbatur, quaedam prophetica visio facta est hominibus, et oportet ultimum expectare adventum eius, in quo talis erit vere, qualis nunc visus est prophetice.

Tertium argumentum ex eodem S. Irenaeo depromitur, qui et multa alia ibidem suppeditat. Nihil constantius asseritur in Scriptura sacra quam Christum corpus suum pro nobis crucifigendum tradidisse, et suo sanguine peccata nostra diluisse, atque etiam nos verbo et exemplo docuisse: at nemo dixerit nos specie tenus esse redemptos, et pretium pro peccatis putative tantum esse solutum. Suo igitur sanguine, inquit S. Irenaeus, loco citato,

redimente nos Domino, et dante animam suam pro nostra anima et carnem suam pro nostris carnibus, et effundente Spiritum Patris in adunationem et communionem Dei et hominum, ad homines quidem deponente Deum per Spiritum, ad Deum autem rursus imponente hominem per incarnationem, et firme et vere in adventu suo donante nobis incorruptelam per communionem quae est ad Deum, obcaecaverunt omnes haereticorum doctrinae.

Idem concludit ex eo quod Christus fuerit verus unusque magister noster et non specie tantum:

Non enim, inquit, aliter discere poteramus quae sunt Dei, nisi Magister noster Verbum existens homo factus fuisset. Neque enim alius enarrare nobis poterat quae sunt Patris, nisi proprium ipsius Verbum. Quis enim alius cognovit sensum Domini? aut quis alius consiliarius eius factus est? Neque rursus nos aliter discere poteramus, nisi Magistrum nostrum videntes, et per auditum nostrum vocem eius percipientes, uti imitatores quidem operum et perfecti argumentum accipientes.

Rursus lib. 3 adversus haereses, cap. 20:

Si Magister noster, inquit, non vere passus est, nulla gratia ei, cum nulla fuerit passio: et nos cum incipiemus vere pati seducens videbitur, adhortans nos rapere, et alteram praebere maxillam, si illud non prior in veritate passus est: et quemadmodum illos seduxit ut videretur eis ipse hoc quod non erat, et nos seduxit adhortans perferre ea quae ipse non pertulit. Imo erimus supra Magistrum, dum putimur vere et sustinemus quae neque passus est, neque sustinuit Magister: quomodo igitur passus est nobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia eius, si specie tantum ementitia passus est?

Quartum argumentum plerique Patrum suggerunt, quod sic proponi potest: Veritas uti non falli, ita nec fallere potest: sed si Filius Dei solum hominis phantasma assumpsisset, homines fefellisset. Ita S. Augustinus lib. 83 Quaestionum, quaest. 11: Si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus: et si fallit, veritas non est. Est autem ceritas Christus: non igitur phantasma fuit corpus eius. Eamdem rationem sic urget S. Epiphanius:

At scilicet Dei Verbo adhibendae ioculares praestigiae fuerunt, ut alium ad mortem, crucisque supplicium obendum (Simonem nempe Cyrenaeum quem pro Christo crucifixum finxerat Basilides) vice sua traderet; is praesertim qui dixerit: Ego sum veritas et vita. Atqui neque vitae esse, alteri mortem conciscere: neque veritatis, quod revera in sese inesse dissimulare, aliaque pro aliis ostendere: desinit enim veritas esse, si sit fraudis et erroris artifex, suumque ipsummet opus abscondat.

Addit adhuc ad convellendum illud Basilidis commentum:

Si in crucem Simon ille Cyrenaeus est sublatus, non igitur per Christum parta nobis est salus, sed per Simonem: nec iam per Christum mundus se salvum fore sperare debeat, utpote qui minime sit passus: neque per Simonem, non enim salutis esse causa Simon potest: purus utique ac purus homo, neque quidquam amplius.

Quintum argumentum petitur ex eo quod Christus Redemptor debuit inter nos, ac Deum sequester, conciliatorque esse, hoc est medium, sive, ut loquitur Scriptura, Mediator: decuit autem huiusmodi Mediatorem ambas, utrasque partes in se complecti, ut facilius concordes statueret. Sic ratiocinatur S. Hilarius lib. 9 sub initium:

Mediator, inquit, ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et illo ipso inter Deum et hominem mediatoris sacramento utrumque unus existens, dum ipse ex unitis in idipsum naturis, naturae utriusque, res eadem est; ita tamen ut neutro careret in utroque.

Hoc argumentum luculentis verbis urget S. Fulgentius lib. 1 ad Trasimundum cap. 15, ubi ait:

Non incassum hominem Iesum Christum Mediatorem Dei et hominum nuncupatum: nisi quia idem Deus totam in se naturam suscepit hominis, et idem homo totam in se habet substantiam Deitatis. Nam quia per peccatum homo fuit separatus a Deo: inter Deum irascentem, hominemque peccantem, talis utique Mediatoris debuit intervenire persona, quae ad propitiandum Deum homini, totum, verumque in se Deum de Deo natum haberet, et ad reconciliandum hominem Deo, totum, verumque in se homine natum hominem contineret.

Obiiciebant Haeretici: Qui in similitudinem hominum factus est, non est vere homo, sed specie tenus: sed Filius Dei dicitur ad Philipp. 2 in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo: ergo non vere, sed specie tenus homo fuit.

Respondeo negando maiorem. Similitudo enim veritatem non semper excludit, imo dicit aliquid commune rebus quae similes dicuntur; et supponit aliquid quo easdem res discrepent. Similitudo enim non dicit omnimodam identitatem, neque etiam dicit omnimodam diversitatem, sed interest aliquam convenientiam simul cum aliqua discrepantia. Sic, ut ad minorem veniamus, Christus in similitudinem hominum factus dicitur, quia convenit cum ipsis in natura humana; differt autem tum ratione suppositi quod in aliis hominibus creatum, in ipso vere divinum est, tum ratione conceptionis, quia non per viam ordinariam, sed Spiritus Sancti obumbratione conceptus est ex Virgine; tum ratione status, caeteri enim peccato obnoxii et servi, ipse vero ab omni peccato immunis et alienus; unde dicitur ad Romanos 8: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Et ad Hebraeos 4 habetur Christum fuisse tentatum per omnia pro similitudine absque peccato, quibus innuitur eum veritatem carnis, non vero peccati habuisse, et esse in omnibus similem nostri.

Id diserte explicat Tertullianus, lib. 5 in Marcionem, cap. 14:

Puta nunc, inquit, similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas. Cur ergo similis, si verus? quia vera quidem, sed non ex semine; de statu similis, sed vera de sensu, non vera dissimilis. Caeterum similitudo in contraris nulla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet, sed phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur. Similitudo autem dicitur cum est quod videtur: est enim dum alterius par est. Phantasma autem, quod tantum est, non est similitudo.

Atque ibidem:

Si Pater, inquit, misit Filium in similitudinem carnis peccati, non ideo dicetur phantasma caro quae in illo videbatur. Ob hoc igitur missum Filium in similitudinem carnis peccati intellige: ut peccati carnem simili substantia redimeret, idest, carnem, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non est. Nam et haec erit Dei virtus in pari substantia perficere salutem: non enim magnum et mirum esset, si Spiritus Dei carnem remediaret; sed si caro consimilis peccatrici id faceret, dum caro est, sed non peccati. Ita similitudo non ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium.

Deinde contextus citatus debet intelligi ut sequentes intelliguntur Genesis 2: Dicit Deus: illi contextus ita nequeunt explicari ut uxor et filius Adam veram eius naturam non habuerint, et ut Dei Filius non sit consubstantialis Patri. Ergo ex eo quod Christus dicitur factus in similitudinem hominum, male infertur quod non sit verus homo. Proterea ad tollendam vel minimam de veritate humanitatis Christi suspicionem oriundam ex his verbis, statuitur ibidem veritas illa his verbis: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem; neque enim summam illam humilitatem et obedientiam exercere, et mortem pati potuisset, nisi verus homo fuisset.

Instabis: Qui carnem damnavit veram carnem non assumpsit: sed Christus carnem damnavit per Apostolum suum dicentem 1 Cor. 15, v. 50: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: ergo etc.

Distinguo minorem. Damnavit carnem, idest opera carnis, concedo; idest substantiam carnis, nego. Ita distinguit Tertullianus loco citato. Hic autem ipse disserens quomodo nolit nos esse in carne cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hac ratione scripsisse: caro et sanguis regnum Dei consequi non possunt: non substantiam damnans, sed opera eius; quae quia possunt non admitti a nobis adhuc in carne positis, non ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt.

Obiicies 2: Filius Dei sanctis Patribus apparuit in Veteri Testamento carne indutus, imo et ambulavit, locutus est et manducavit: nec tamen vera erat eius caro, sed putatitia: ergo nec in Novo Testamento veram carnem assumpsit.

Respondeo primo. Cum S. Augustino variis in locis, sed praesertim lib. 3 De Trinitate, cap. 10 et 11, has apparitiones factas fuisse ministerio Angelorum, nec Filium Dei propria in persona apparuisse.

Respondeo secundo. Iuxta aliorum

Patrum sententiam, negando quod in vera carne priscis patribus non apparuerit. Ipse enim, inquit Tertullianus, cum Angelis tunc apud Abraham apparuit in veritate quidem carnis, sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed et discentis iam inter homines conversari. Hoc habet lib. 3 Contra Marcionem, cap. 9. Dici potest igitur Filium Dei tunc verum corpus assumpsisse, non quidem hypostatice, sed per peculiarem assistentiam et usum.

Respondeo tertio negando consequentiam. Imo ex eo quod apparitiones illae Dei vel Angelorum factae fuerunt in humana tantum specie, quia figurae erant, sequitur Filium Dei in Novo Testamento in veritate carnis apparuisse, ut figurae illae implerentur, siquidem ut Tertullianus dicit, in simili causa figura non fuisset, nisi veritatis corpus esset. Caeterum vacua res quae est phantasma figuram capere non posset.

Instabis: Angeli veteribus patriarchis in carne phantastica apparuerunt, licet ambularent, loquerentur, et manducarent: ergo, licet Christus similes actiones elicere visus sit, non potest colligi ipsum in vera carne apparuisse.

Respondeo. Nego consequentiam. Angeli enim quamvis corpus ex aere aut alia materia compactum moverent ad modum corporis anima humana informati, tamen actiones vitae corporeae et animalis non exercebant: unde Angelus ait Tobiae 10: Videbar quidem vobiscum manducare et bibere, sed ego cibo invisibili utor, qui hominibus videri non potest. Praeterea Angeli illi nec nati sunt, nec passi, nec mortui: at in Christum haec omnia cadere ostendunt sacrae Paginae.

Urgebis: Veritas corporis Deo indigna est qui Spiritus est purissimus; ergo etc.

Nego antecedens. Licet enim, inquit Tertullianus, lib. 8 Contra Marcionem, cap. 20, nulla res digna sit quam Deus induat, tamen quodcumque induerit, ipse dignum facit absque mendacio. Adde quod, ut ibidem habetur, similitudo carnis non indigna minus erat Deo quam veritas, unde, inquit, si aspernatus est illam ut terrenam, cur et non simulacrum eius proinde despexit: nullius enim dedignandae rei imago dignanda est: sequitur statum similitudo.

Obiicies: Si Christus fuisset perfectus homo, fuisset mundi pars: at hoc dici nequit, quia mundi pars non potest afferre salutem mundo: igitur non fuit perfectus homo.

Respondeo 1. Negari posse maiorem: siquidem Christus non tantum homo, sed etiam Deus, qua ratione non est mundi pars, sed Dominus.

Respondeo secundo. Negando minorem: quid enim obstat quominus pars mundi salutem mundo afferat? Quippe decebat, ut homo nostri similis salutem nobis afferret, iuxta illud Psalmi: Frater non redimit, redimet homo, non utique homo purus, sed homo-Deus, ut explicat S. Augustinus.

Conclusio secunda. — Christus habuit animam rationalem eiusdem speciei cum caeteris animabus hominum. Haec etiam est de fide, ut constat ex praecedenti Conclusione. Et probatur insuper illis Scripturae textibus, quibus Christus Dominus de sua anima sermonem fecit. Sic Ioannis 12: Nunc anima mea turbata est. Et Matth. 26: Tristis est anima mea usque ad mortem. His nomine animae non potest Verbum divinum intelligi; alioqui sequeretur illud esse passibile, ac humanis passionibus et affectibus subditum, quod neque ipsi Apollinaristae admitebant, utpote cum crederent Verbum esse verum Deum. Nec etiam ista oracula possunt accipi metaphorice, quemadmodum in Veteri Testamento dicitur anima Dei, idest divina voluntas: sic Isai primo: Calendas vestras, et solemnitates vestras odit anima mea, hoc est, meae divinitati sunt odiosae. Nam revera nomine animae Christus veram sui corporis vivificantem animam ab ipsa divinitate distinctam sufficienter significavit, cum ait Ioannis 12: Potestatem habeo ponendi animam meam; et iterum sumendi eam. Haec enim potestas ponendi animam fuit in aliquo ab anima distincto; non quidem in corpore, cum corpus non habeat potestatem se solo ablegandi, et resumendi animam: igitur haec maxime residebat in divinitate Christi: igitur Christi divinitas, et eius anima distinguuntur. Nec etiam testimonia illa possunt exponi de anima sentiente, tum quia ibi non est sermo de quacumque tristitia rationali, sed de tristitia voluntaria, ut constat ex verbis sequentibus, verumptamen non mea voluntas, sed tua fiat. Tum quia ex voluntaria consideratione et attentione excitavit in se illam tristitiam, ut argumentatur VI. S. Thom. act. 8, quod utique confirmatur ex Ioan. 10, ubi Christus Iudaeos eius necem meditantes ita alloquens ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Ex quibus constat illum habuisse libertatem arbitrii, et subinde animam rationalem.

Insuper haec veritas definita est in plurimis Conciliis. Primum quidem in Concilio Romano sub Damaso Papa in professione fidei, quam refert Theodoretus lib. 5 Historiae cap. 9; Ephesino in epistola Cyrilli ad Nestorium, quae ibidem approbatur Canone 3; Chalcedonensis sessione 1 et aliis sequentibus: Verbum divinum integram humanitatem assumpsit non solius corporis membris sed etiam anima rationali constantem. Haec est de fide contra Apollinarem. Eam itidem veritatem tradunt omnes sancti Patres, maxime S. Leo in epistolis 11, 72 et 93, et S. Augustinus lib. Contra Felicianum Arianum c. 13, ubi illam veritatem plurimis rationibus demonstrat, quarum potissimam desumit ex fine Incarnationis: tum quia sine rationali anima non potuisset Christus orare, mereri, nec satisfacere; tum quia cum incarnatus fuerit ad redimendum hominem lapsum, assumere debuit id quod potissimum in homine ceciderat, quodque maxime redemptione indigebat; hoc autem est anima rationalis.

Confirmari potest etiam rationibus Philosophicis: Siquidem Deus non potest fieri forma corporis; quippe forma est totius compositi pars constitutiva: omnis autem pars imperfectionem denotat, quae longe a Deo eliminanda est. Deinde, etiamsi potest aliquatenus informare, cum compositum suam denominationem accipiat a forma, nulla ratione Christus esset verus homo, quippe hominis formam constitutivam non haberet. Denique, anima rationalis non est in homine distincta a sensitiva: ergo si Christus assumpsisset tantum animam sensitivam, non assumpsisset animam hominis, sed bruti.

Obiiciebat Apollinaris: Si Christus totum ac perfectum suscepit hominem, consequens est humanas in eo cogitationes extitisse: fieri autem non potest, ut non sit in humanis cogitationibus aliquid peccati; quia, inquit Apostolus ad Rom. 8: Sapientia carnis mors est: et Sapientia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non subiicitur. Unde concludebat Apollinaris, ut refert Leontius, Deum totum hominem non assumpsisse, quandoquidem totus homo non est expers omnis peccati in hac via. Respondent sancti Patres, maxime S. Athanasius libro De salute adrenarum, negando vitiosas huiusmodi cogitationes, sive affectus in humana Christi natura fuisse: quippe non sunt illius naturae appendices, sed peccati foetus: quare in Adamo ante lapsum neutiquam istae cogitationes, quae concupiscentiae vocabulo censentur, exstabant: sed, inquit Athanasius, postquam mandatum praetergressus est, talibus cogitationibus obstrictus esse coepit: non quod Deus urgentes cogitationes istas creavit, sed quod diabolus ex fraude ac deceptione illas super rationali natura seminaverit, postquam in transgressione legis constituta esset, et a Deo reiecta. Cum ergo Christus nulla prorsus cogitatione fuerit infectus Adami peccatoris, immunis fuit ab eiusmodi cogitationibus, et illecebris carnis.

Obiiciebat 2: Si Christus habuisset revera integram animam rationalem et mentem humanam, duas etiam principales moderatrices habuisset humanarum actionum facultates, nempe humanam mentem, et divinam voluntatem: at hoc dici non debet, quippe una moderatrix sufficeret: superfluebat igitur altera: in Christo autem nil debuit esse superfluum: igitur non debuit mentem humanam assumere, cum ad suas moderandas actiones sufficientissima fuerit divina voluntas.

Nego minorem. Nam, inquit S. Maximus martyr apud Euth. Panopl. tit. 1: Quemadmodum lana alba purpurae colore tincta, non est bicolor, sed unius dumtaxat coloris, sic in assumpta natura, deificata hominis mente, non sunt duo principalia Deus, et mens, sed unum videlicet, qui divinam mentem effecit Deus. Quibus verbis non vult Maximus extinctam fuisse mentem in Christi anima ex consortio divinitatis, quemadmodum lanae candor aboletur purpura rubore suffectus, sed solum, quod salva et integra manente anima, eiusque principali parte, quae est mens, ea tamen principatum non tenuit actionum, sed cum ex toto Divinitate esset imbuta et munita, ad huiusce ductum ac moderationem applicabat: ita quod divina mens humanam in Christo mentem ageret, eamque gubernaret.

Conclusio tertia. — Verbum divinum non assumpsit corpus de caelesti formata materia, sed quod eiusdem erat rationis cum nostro. Haec est de fide contra Valentinum dicentem Christum nihil ex beata Maria Virgine sumpsisse, sed corpus e caelo detulisse. Error autem ille refellitur apertis Scripturae sacre oraculis a sanctis Patribus adversus illum laudatis, et intra adducendis: sic enim Conclusionem nostram probat S. Irenaeus lib. 3 adversus haereses, cap. 32:

Si non accepit Christus ab homine substantiam carnis, inquit, neque homo factus est, neque filius hominis; et si hoc non factus est, quod nos eramus, non magnum faciebat quod passus est et sustinuit. Nos autem quoniam corpus sumus de terra acceptum et anima a Deo accipiens spiritum, hoc quoque factum est Verbum Dei, suum plasma in semetipsum recapitulans: et propter hoc filium hominis se confitetur.

Et Apostolus ad Galatas manifeste ait: Misit Deus Filium suum factum de muliere; et ad Romanos: De Filio autem eius qui factus est ex semine David secundum carnem. Caeterum supervacua est in Mariam descensio eius. Quid enim in eam descendebat, si nihil incipiebat sumere ex ea? Aut si nihil sumpsisset ex Maria, numquam eas, quae a terra erant percepisset escas, per quas id quod a terra sumptum est, nutritur corpus: nec 40 diebus quemadmodum Moyses et Elias ieiunans esuriisset corpus eius quaerens escam: sed nec Ioannes discipulus eius de eo scribens dixisset: Iesus autem fatigatus ex itinere sedebat: nec David praeclamasset in eum: Super dolorem vulnerum meorum apposuerunt: nec lacrymatus esset super Lazarum; nec sudasset globos sanguinis. Haec enim omnia signa sunt carnis quae a terra sumpta est; quam in se recapitulatus est, suum plasma salvans.

Eamdem veritatem probat Tertullianus quinque libris contra Marcionem: maxime vero libro De carne Christi, cuius praecipuas rationes in gratiam religiosae iuventutis, cui nondum hic Auctor familiaris est, hic summarie referre lubet. Probat Christum veram habuisse carnem primo ex eius Nativitate:

Marcion, inquit c. 1, ut carnem Christi negaret, negavit etiam Nativitatem, aut ut Nativitatem negaret, negavit et carnem, scilicet ne invicem sibi testimonium redderent et responderent nativitas et caro, quia nec nativitas sine carne, nec caro sine nativitate.

Inde cap. 2 carpit Marcionem quod deleverit prima capita Evangelii Lucae, quibus Christi Nativitas et infantia delineatur:

His opinor, inquit, consiliis et originalis instrumenta Christi delere Marcion ausus est, ne caro eius probaretur, et qua oro te auctoritate? Si Propheta es: praenuntia aliquid; si Apostolus, praedica publice: si Apostolicus, cum Apostolis senti: si tantum modo Christianus es, crede quod traditum est: si nihil istorum es, merito dixerim, morere: nam et mortuus es non credendo, quod creditum Christianos facit.

Cap. 3 probat illam nativitatem, et carnis assumptionem, nec impossibilem nec inconvenientem esse Deo:

Non potest, inquit, dicere si, natus fuisset, et hominem vere induisset, Deus esse desiisset, amittens, quod erat, dum assumit, quod non erat: periculum enim status sui Deo nullum est.

Cap. 4 demonstrat illam nativitatem ex Virgine, neque indignam, neque Deo stultam. Unde sic Marcionem interpellat, ab ipsa quidem exortus odio habita nativitate:

Perora, age iam spurcitias genitalium in utero elementorum, humoris, et sanguinis tota coagula, carnis ex eodem coetu alendae per novem menses, describe uterum de die in diem intumescentem, gravem, anxium, nexum, totum incertum libidine, fastidio, et gula. Invehere iam, et in ipsum mulieris enitentis partum, vel pro periculo honorandum, vel pro natura religiosum. Horres utique, et intantum cum suis impedimentis profusum utique, et oblitum, dedignaris, quod pannis stringitur, quod vinculis torquetur, quod blanditiis deridetur. Hinc venerationem, o Marcion, naturae despicis: et quomodo natus es? Odisti nascentem hominem, et quomodo diligis aliquem? Te quidem plane non amasti cum ab Ecclesia et fide Christi recessisti, sed videris si tibi displices, aut si aliter natus es. Certe Christus dilexit hominem illum in immunditiis, in utero coagulatum, illum per pudenda prolatum, illum per ludibria natum: propter eum descendit, propter eum praedicavit: propter eum omni se humilitate deiecit usque ad mortem, et mortem crucis: amavit utique, quem magno pretio redemit. Confirmat cap. 5 demonstrando Christum veram habuisse carnem, quia vere passus et crucifixus est: Quid enim, inquit, indignius Deo? Quid magis erubescendum? Nasci, an mori? Carnem gestare, an crucem? Circumcidi, an suffigi? Educari, in praesepe deponi, an in monumentum recondi? Hic responde, interfector veritatis, nonne vere crucifixus est Deus? Nonne vere mortuus, ut vere crucifixus? Nonne vere resuscitatus, ut vere scilicet mortuus? Falso ergo statuit inter nos crucem Paulus tantum crucifixum, tale sepultum ingessit, falso resuscitatum inculcavit? Falsa est igitur et fides nostra, et totum phantasma est, quod speramus a Christo? Scelestissime hominum, qui interemptores excusas Dei. Nihil enim ab eis passus est Christus, si nihil vere est passus. Parce unica spei totius orbis, qui destruis necessarium decus fidei: quodcumque de eo indignum est, mihi expedit: salvus sum si non confundar de Domino meo. Qui me, inquit, confusus fuerit, confundar et eum, alias non invenio materias confusionis, quae me per contemptum ruboris probent, bene impudentem, et feliciter stultum, natus est Dei Filius: non pudet, quia ineptum est: et sepultus resurrexit, certum est, quia impossibile est. Sed haec quomodo in illo vera erunt, si ipse non fuit verus? Si non vere habuit in se, quod figeretur, quod moreretur, quod sepeliretur, et resuscitaretur? Carnem scilicet hanc sanguine suffusam, ossibus substructam, nervis intextam, venis implexam, quae nasci et mori novit, humanam sine dubio, ut natam de homine.

Cap. 6 urget contra Apellem Marcionis discipulum, qui asserebat Christum de sideribus et substantiis superioris mundi carnem esse mutuatum, licet Angeli sibi efficiant corpora ex materia caelesti, aut aerea, dum hominibus apparent: igitur ait:

Qui carnem Christi ad exemplum proponunt Angelorum, non natam dicentes, scilicet carneam, comparent velim et causas tam Christi, quam et Angelorum, ob quas in carnem venerunt. Nullus unquam Angelus ideo descendit, ut crucifigeretur, ut mortem experiretur, ut a morte resuscitaretur: si numquam eiusmodi fuit causa Angelorum corporandorum, habes causam cur non nascendo acceperint carnem. Non venerant mori, ideo nec nasci: at vero Christus mori missus, nasci quoque necessario habuit, ut mori posset; non enim mori solet, nisi quod nascitur. Mutuum debitum est inter se nativitati cum mortalitate: forma moriendi, causa nascendi est. Homo vere futurus usque ad mortem, eam carnem oportebat ut indueret cuius est mori, eam porro carnem, cuius et mori nativitas antecedit.

Deinde sibi obiiciens illud Lucae 8, ubi Christus respondet: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? quasi matrem et fratres respuisset. Respondet non istud dixisse, ut matrem negaret, sed ut potiores faceret illos, qui Verbum Dei audiunt et custodiunt: negavit itaque parentes, quomodo docuit negandos pro Dei opere Matthaei 10. Demum cap. 8 refellens commentum Apellis somniantis Angelum igneum caelestia condidisse ex paenitentia debiti, ostendit, quod si exinde caro Christi esset deducta de peccati elementis, peccatrix erit de peccatorio sensu, et par erit eius substantiae, id est nostrae, quam ut peccatricem Christus dedignatur induere. Cap. 9 demonstrat omnia vere carnis terrenae signa in Christo fuisse:

Considera, inquit, singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam circum papillas calculos quosdam. Aspice nervorum tenaces connexus, et traduces radicum, venarum ramosos discursus, ut ambages rivorum, et lanugines, ut muscos, et comam, ut caespitem, et ipsos medullarum in adesto thesauros, ut metalla carnis: haec omnia terrena originis signa, et in Christo fuerunt: haec sunt, quae illum Dei Filium celavere. Nam quae enumeravimus adeo terrenae testimonia carnis sunt, ut et nostrae. Quid dicis de eo, Esuriit sub diabolo, sitivit sub Samaritide, lacrymatus super Lazarum. trepidat ad mortem: Caro enim, inquit, infirma: sanguinem fudit postremo. Haec sunt, opinor, signa caelestia: sed quomodo, inquam, contemni et pati posset, si quid in illa carne de caelesti generositate radiasset?

Probat denique Tertullianus cap. 17 et sequentibus, ex eo quod Christus conceptus et natus fuerit ex Maria, et non solum in Maria Virgine:

Si primus Adam, inquit, de terra traditur, merito sequens, vel novissimus Adam, ut Apostolus dixit, proinde de terra, idest, carne nondum generationi resignata in spiritum vivificantem a Deo est prolatus. Sed et hic ratio defendit, quod Deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam aemula operatione recuperavit; in Virginem adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis: in Virgine aeque introducendum erat Dei Verbum extructorium vitae, ut quod per eiusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem. Crediderat Eva serpenti, credidit Maria Gabrieli: quod illa credendo deliquit, haec credendo delevit: sed Eva nihil tunc concepit in utero ex diaboli verbo: imo concepit, nam exinde, ut abiecta pareret, et in doloribus pareret, verbum diaboli semen illi fecit: enixa est denique diabolum fratricidam: contra Maria edidit eum, qui carnalem fratrem Israel interemptorem suum salvum quandoque praestaret. In vulvam ergo Deus Verbum suum detulit bonum fratrem, ut memoriam mali fratris evaderet: inde prodeundum fuit Christo ad salutem hominis, quo iam damnatus intraverat.

Et cap. 20 respondens obiectioni Valentini dicentis quidem Christum natum per Virginem, non ex Virgine: et in vulva, non ex vulva; quia et Angelus in somniis ad Ioseph: Quod in ea natum est, inquit, de Spiritu Sancto est. Non dixit ex ea: sic huic obiectioni facit satis:

Etsi ex ea dixisset, in ea dixerat: in ea enim erat, quod ex ea erat: tantundem ergo: et cum dixit in ea, et ex ea consonat: quia ex ea erat, quod in ea erat. Sed bene, quod idem dicit Matthaeus originem Dei decurrentem ab Abraham usque ad Mariam. Iacob, inquit, genuit Ioseph virum Mariae, ex qua nascitur Christus. Sed et Paulus Grammaticis istis silentium imponit: Misit, inquit, Deus Filium suum factum ex muliere. Numquid per mulierem, aut in mulierem? Hoc quidem impressius, quod factum potius dicit, quam natum, simplicius enim enuntiasset natum: factum autem dicendo, et Verbum caro factum est, consignavit, et carnis veritatem ex Virgine factam asseveravit.

Et capite 21:

Accedam adhuc quominus ad congressum, ecce, inquit Isaias, Virgo concipiet in utero. Quid> nam? Utique Dei Verbum, non viri semen, certe ut pareret Filium, nam et pariet, inquit, Filium: ergo ut ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod peperit: licet non ipsius fuerit quod concepit. Contra si Verbum ex se caro factum est, nam ipsum se concepit et peperit, et vacat prophetia. Non enim Virgo concepit neque peperit, si non quidquid peperit ex Verbi concepto, caro ipsius est. Sola haec autem prophetae vox evacuabitur? an et Angeli conceptum et partum Virginis annuntiantis? an et omnis iam Scriptura quaecumque matrem praenuntiat Christi; quomodo enim mater nisi quia in utero eius fuit? sed nihil ex utero eius accepit quod matrem eam faceret, in cuius utero fuit. Hoc nomen non debet caro extranea. Matris uterum non appellat nisi filia uteri caro. Filia uteri porro non est, si sibi nata est. Tacebit igitur et Elisabeth prophetam portans, iam Domini sui conscium infantem, et insuper Spiritu Sancto adimpleta? Sine causa enim dicit: et unde mihi ut Mater Domini mei ad me veniat? si Maria non Filium sed hospitem in utero gestabat Iesum, quomodo dicit: benedictus fructus uteri tui? Quis hic fructus uteri qui non ex utero germinavit, qui non in utero radicem egit? qui non eius est cuius est uterus, et qui utique fructus uteri? Christus, ideo hunc fructum ex lumbis David, idest ex posteritate carnis eius, iurat illi Deus consessurum in throno ipsius; si ex lumbis David, quanto magis ex lumbis Mariae ob quam in lumbis David?

Et capite 22. Matthaeus fidelissimus Evangelii commentator, ut comes Domini, non aliam ob causam quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret, ita est exortus: liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. His originis fontibus, genere manante, cum gradatim ordo deducitur ad Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa Abrahae et David per singulos traduces suas in Virginem usque descendentem describitur interius Christum? sed et Paulus, utpote eiusdem Evangelii et discipulus et magister et testis, quia eiusdem Christi apostolus confirmat Christum ex semine David secundum carnem, utique ipsius. Ergo ex semine David caro Christi, sed secundum Mariae carnem ex semine David: ergo ex Maria carne est, dum ex semine est David.

Et infra: Quam debemus et possumus agnoscere in Christo carnis qualitatem? utique non aliam quam Abraham: siquidem semen Abraham Christus: nec aliam quam Iesse, siquidem ex radice Iesse Christus: nec aliam quam David, siquidem fructus ex lumbis David Christus: nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero Christus: nec aliam consequens quam Adam, siquidem secundus Adam Christus. Consequens ergo est ut aut illos spiritalem carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in Christum; aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.

Dices. — S. Paulus 2. ad Corinth. c. 5. ait: Si cognovimus Christum secundum carnem, sed iam non novimus, idest, ut exponebat Faustus Vanichaeus, Paulus in principio existimabat Christum habuisse veram carnem; postea vero doctior factus mutavit sententiam, et eum non vera, sed dumtaxat apparenti carne velatum agnovit.

Respondeo, impiam illam esse Fausti expositionem. Unde duplex potest esse sensus illius oraculi: Primus, ut Paulus loquatur pro eo tempore, quo Christum in suis fidelibus persequebatur; quasi diceret, etsi aliquando secundum carnem, idest, carnaliter iudicantes de Christo indignam aestimationem habuimus, sed iam non ita novimus, seu existimamus. Vel secundus sensus esse potest, quod loquatur de condi- tione carnis passibilis, in qua cognovit Christum dum vitam mortalem ageret: sed iam eum ita mortalem non novit. Qua expositio traditur in VII. Syn. act. 6. et ab August. lib. 11. contra Faustum, quadratque Pauli verbis; siquidem postmodum subiungit: et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei, qui pro eis mortuus est, et resurrexit.

Dices 2. — Idem Apostolus 1. ad Cor. 15. docet Christum esse ho- minem caelestem de caelo in terram delapsum; ait enim: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis; sed Christus non dicitur homo caelestis, nisi ratione corporis ex materia caelesti for- mati: igitur Christi corpus non erat eiusdem substantiae et rationis cum nostris. — Idipsum nos docet S. Ioannes, Evangelii sui cap. 3. ubi legitur: Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. Et cap. 6: Ego sum panis vivus qui de caelo descendi, inquit Christus Dominus.

Respondeo, distinguendo et explicando tales contextus: Christus est homo caelestis et descendit de caelo ratione personae et naturae divinae, concedo; ratione corporis assumpti, nego. Vel ipsum Christi corpus e caelo delapsum est ratione materiae ex qua compactum est, nego: ratione virtutis per quam formatus est, concedo. Ita haec Scripturae sacrae loca exponit S. Hilarius, lib. 10. De Trinitate: Hinc maximum illud et pulcherrimum suscepti hominis sacramentum Dominus ipse ostendit dicens: nemo ascendit in caelum, etc. Quod descendit de caelo, conceptae de Spiritu originis causa est. Non enim ex se corpori Maria originem dedit; licet ad incrementa partumque corporis, omne quod sexus sui naturale est contulerit. Quod enim Filius hominis dicitur, susceptae in Virgine carnis est partus. Et postea explicans quomodo Deus, qui replet omnia et ubique est descendere potuerit, dicit Verbum descendisse quia coepit esse peculiari quodam modo in corpore assump- to, quo non erat antea praesens in terra: quia et Verbi, inquit, virtus non corporalibus modis in terra manserat, non deerat unde descenderet. — Et mox: Absolute autem Apostolus locutus est dicens: primus homo de limo, secundus homo de caelo; hominem enim dicens nativitatem ex Virgine docuit: quae officina materno sexus sui naturam in conceptu et partu executa est: et cum ait secundum hominem de caelo, originem eius ex supervenientis in Virginem Sancti Spiritus aditu testatus est: atque ita tum homo est, et de caelis est: hominis huius partus et a Virgine est, et conceptus ex Spiritu est. Denique ibidem addit: Ipse autem Dominus huius nativitatis mysterium pandens sic locutus est: Ego sum panis vivus qui de caelo descendi: si quis manducaverit de meo pane vivet in aeternum; se panem suum dicens: ipse enim corporis sui origo est, ne enim Verbi virtus atque natura defecisse a se existimaretur in carne per hoc quod descendens de caelis panis est, non ex humana conceptione originem sui corporis esse ostendit. At vero cum suus panis assumpti per Verbum corporis est professio, subiecit enim: nisi mandu- caveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; ut per panem de caelo descendentem et per carnem Filii hominis, et conceptae ex Spiritu Sancto, et natae ex Virgine carnis intelligatur assumptio. — Itaque Christus non dicitur homo caelestis, quod eius corpus ex materia caelesti fuerit compactum, sed ita dicitur secundum personam, qua divina est ratione formationis sui corporis, quia formatum fuit virtute Spiritus sancti absque semine: vel dicitur homo caelestis, quia caelestem vitam vixit: quapropter idem Apostolus homines Christum imitantes ibidem caelestes appellat: Adam vero di- citur homo terrenus, utpote subditus peccato: quapropter subiungit sanctus Paulus: Qualis terrenus tales et terreni, qualis caelestis tales et caelestes. Qualiter etiam explicat Tertull. lib. De carne Christi, cap. 8. Non, inquit, ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenam retro substantiae carnis primi hominis, idest, vel caelestem de Spiritu substantiam opposuit secundi hominis, idest Christi: et idem ad spiritum, non ad carnem caelestem hominem refert, ut quod sic comparat, constet in hac carne terrena caelestes fieri, spiritu scilicet: quod si secundum carnem quoque caelestis Christus, non compararentur illi non secundum carnem caelestes: si ergo, qui fiunt caelestes, qualis est Christus, terrenam carnis substantiam gerunt; hinc quoque confirmatur ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse caelestem, sicut sunt qui ei adaquantur. Tertio denique Christus di- citur homo caelestis, propter gloriam, quam a principio habuit: quamvis enim illa in ipsius corpus non redundaverit ab initio, sed dumtaxat in eius resurrectione: tamen erat connaturaliter debita propter illius unionem ad Verbum: primus vero homo dicitur terrenus propter mortalitatem ex peccato contractam, Ita S. Chrysostomus Hom. 12. in 1. ad Corinth. et Aug. 15. De Civitate, cap. 23.

Dices 3. — Si Christus terrenam carnem assumpsisset, deterioris fuisset conditionis quam Angelus qui terrena in carne immersus non est: atqui Christus non fuit deterior Angelo. Deinde caro nostra si- milis eandem nativitatis conditionem sortita fuisset: sed longe diversa fuit conditio carnis Christi, utpote quae concepta de Spiritu Sancto nulli fuit gravidae Virgini oneri aut dolori: ergo etc.

Distinguo minorem: Christus Angelis deterior non fuit qua Deus, concedo: qua homo praecise sumptus, nego. Legunt, inquit Tertullianus, lib. De carne Christi, cap. 16: Minorasti eum modico citra Angelos, et negant inferiorem substantiam Christi, nec hominem se, sed Verbum pronuntiantes agnoscunt hominem Deo mixtum, et negunt hominem: mortuum credunt, et quod est mortuum ex incorruptela natum esse con- tendunt, quasi corruptela aliud sit a morte.

Respondeo ad secundum, distin- guendo maiorem: caro nostrae similis similiter nata fuisset si caro esset hominis meri, concedo: si caro esset hominis Dei mixti, nego. Christus autem est homo Deo mixtus, ut cum Tertulliano loquar, idest, homo personaliter Deo unitur, unde etsi novo modo planeque mirabili natus est ex Virgine Spiritu Sancto foecundata, carnem tamen habuit eiusdem cum nostra conditionis, quantum ad substantiam. Hinc Tertullianus, cap. 29. libri praefati ait: Ex Deo natus est Christus, quia Verbum Dei: quia caro autem non ex sanguine, nec ex carnis et viri voluntate, quin ex Dei voluntate Verbum caro factum est; ad carnem enim, non ad Verbum pertinet negatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci non Verbum. Negans autem ex carnis quoque voluntate natum, cur non negaverit etiam ex substantia carnis? negavit enim, quia ex sanguine negarit, non substantiam carnis removit, sed materiam seminis. Intelligimus ergo ex concubitu nativitatem Domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non ex vulvae participatione.

Quaestio II: An Verbum divinum assumpserit hypostatice omnes humani corporis partes, manente vero sanguine et aliis humoribus

Notandum 1. Multiplices esse partes humanitatis assumptae; quae- dam enim sunt physice essentiales, ut corpus et anima: aliae inte- grantes, ut caput, brachia, crura: et aliae excrementitia, ut capilli, ungues, et ea omnia quae, tamquam superflua, ad nutritionem et cor- poris integritatem non conferunt. Praeterea integrantium partium quaedam sunt praecise de integritate corporis humani, ut caput, ossa, caro, et reliquae; quaedam dumtaxat de veritate, non vero de integri- tate, ut sanguis, spiritus vitales, et alii humores, qui sola ratione di- cuntur de veritate corporis, quia corpus humanum sine illis, saltem sine sanguine, qui est basis et fundamentum vitae, non potest con- sistere. Quaeritur, an illas omnes partes Verbum Divinum hypostatice sibi copulaverit. Convenit omnes revera eum assumpsisse et sibi copulavisse omnes partes quae sunt de integritate corporis, alioquin verum et perfectum humanum corpus non assumpsisset, quod contra praecedentem Conclusionem. Gravis autem difficultas est de par- tibus spectantibus ad corporis veritatem et vitam.

Notandum 2. Quosdam Theologos cum Caietano, qu. 51. art. 2. duplicem in corpore humano distinguere sanguinem: alterum nutri- mentalem tantummodo, et alterum naturalem, seu quem dicit esse de veritate naturae. Nutrimentalis solum est humor quidam sanguinens parum decoctus, et depuratus, qui veram sanguinis naturam nondum habet, quamvis in colore, et aliis accidentibus sit ei similis. Talis est qui proxime ex alimento generatur, idque vel in hepate, vel in venis ducentibus ad hepar, quas Medici Mesaraicas appellant: et hunc san- guinem aliquos sudasse refert Philosophus in libro de historia anima- lium. Sanguis vero naturalis ille est qui fit ex priori per decoctionem maiorem, et elaborationem virtutis formativae sanguinis residentis, iuxta Galenum, in hepate, vel iuxta Aristotelem in corde, quo fit ut longe purior evadat, et veram formam substantialem sanguinis obtineat. Di- citur autem naturalis, quia licet ad totum animal nutriendum aliquo modo deserviat, tamen hoc munus ei non est adaequatum, sed praeterea etiam concurrit ad naturalem integritatem et vitam corporis. — Docet autem Caietanus cum plurimis Thomistis priorem sanguinem non vi- vere, nec animari forma vivificante corpus: posteriorem vero esse ani- matum. At observandum est ex S. Bonaventura in 4. dist. 11. p. 1. quaest. 1. ad 2: Tripliciter aliquid dici vivere: aut quia recipit influen- tiam vitae: aut quia disponit ad vitam: aut quia ortum et constiti- tionem habet ex actu vitae. Primo modo vivificatur substantia corporalis et caro: secundo modo crescent spiritus et humores; tertio modo capilli et etiam ungues: et quia omnia ista connexionem habent cum vita, omnia resurgent. Cum igitur sanguis non pertineat ad officialia membra, sed tantum ad similia, nec animetur anima rationali, aut vivificet, sed tantum vivificationi deserviat, sicut et spiritus quos vitales vocamus, quaeritur qua ratione unitus fuerit Verbo divino, et utrum a Christi corpore seiunctus fuerit semper divinitati coniunctus. Utrum autem sanguis assumptus sit immediate, vel dumtaxat mediante humanitate, ita quod propriam suam habuerit subsistentiam, nec subtrahitur subsistentia Verbi; gravis est controversia inter Theologos. Durandus enim in 4. dist. 10. qu. 1. negat ullum sanguinem, sive naturalem, sive nutrimentalem a Verbo fuisse hypostatice assumptum. Caietanus autem, et plurimi Thomistae, distinctionem statuentes inter sanguinem nutrimentalem, et naturalem, asserunt hunc fuisse assumptum, non vero illum. Coeteri vero Theologi docent omnem sanguinem, qui fuit in Christo, dum in corpore mortali viveret, fuisse subsistentem subsistentia Verbi; respuunt enim illam distinctionem sanguinis in nutrimentalem et naturalem.

NOTANDUM 3. Circa annum Christi 1351. gravem extitisse controversiam Barcinonae; dum enim aliqui in praedicta civitate assererent et publice praedicarent sanguinem Christi in passione effusum a Divinitate fuisse separatum, et inde non fuisse in triduo mortis adorandum cultu latriae, atque, ut refert Waddingus in nostris Annalibus ad eundem annum, n. 3, idipsum ex professo doceret Franciscus Baiuli, Minoritarum Guardianus; Nicolaus Rosselli tune in regno Aragoniae Inquisitor per suas litteras novit Ioannem Morlandinum ex Magistro generali Ordinis Praedicatorum a suo Avunculo Clemente VI, anno proxime elapso simul cum Pastore Ordinis Minorum ad Cardinalatum assumptum: hic Morlandinus rescripsit se vivae vocis oraculo accepisse in mandatis a Pontifice die 20. Iulii, ut ad palinodiam cogerentur, qui ita praedicaverant, iudicatumque fuisse omnino hanc opinionem pro haeretica censendam. Composito processu Nicolaus Inquisitor solis litteris illius Cardinalis innixus, severe animadvertit in omnes, qui istius propositionis assertores fuerant, atque, ut in Curia, et praesentia Episcopi Barcinonensis, illam sententiam eiurarent, effecit. Ita tune absque tumultu sopitum fuit, conclusumque negotium: revixit tamen post centum, et tredecim annos eadem opinio apud Brixienses an. 1462. praedicante beato Iacobo Piceno, a Marchia communiter nuncupato, viro utique insignis sanctitatis, et plurimis miraculis conspicuo. Cum autem Iacobus Brixiensis Ordinis Praedicatorum in Lombardia Inquisitor acriter contenderet illam opinionem condemnatam fuisse tamquam haereticam a Clemente VI, ventum est ad asperas lites, et publicas coram Pio II disputationes. Nihil tamen a summo Pontifice hac de re decretum fuit, ut constabit infra.

Tria igitur haec in Quaestione maxime sunt resolvenda: Primum, an Verbum revera sanguinem humanum immediate assumpserit: Secundum, an sit de fide: Tertium, an etiam Verbum assumpserit immediate partes excrementitias corporis humani.

Conclusio prima. Probabile est omnem humanitatis Christi Domini sanguinem fuisse immediate a Verbo divino assumptum et eidem hypostatice unitum. Haec est communior inter Theologos.

Probatur. 1. Iis omnibus Scripturae sacrae textibus quibus nostrae redemptionis pretium tribuitur effuso Christi Domini sanguini. Sic Rom. 5. v. 9. Iustificati in sanguine ipsius. Ephes. 1. v. 7. Habentes redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum. Item ad Coloss. 1. v. 20. Pacificavit per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. Ad Hebr. 9. v. 12. Christus per proprium sanguinem introiit semel in sancta aeterna redemptione inventa. Si sanguis hircorum etc. v. 13. inquinatos sanctificat ad emundationem carnis etc. v. 14. quanto magis sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi? 1. Pet. 1. v. 2 fideles dicuntur electi per aspersionem sanguinis Iesu Christi. Et ibid. v. 19, dicuntur redempti pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi et incontaminati. 1. Ioan. 1. v. 7. Sanguis Iesu Christi Filii eius emundat nos ab omni peccato. Apoc. 1. v. 5. Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ex his omnibus textibus constat profusum a Christo Domino sanguinem, praesertim in cruce, fuisse simul nostrae redemptionis pretium et salutare lavacrum quo omnia abluuntur peccata. Porro eam vim et efficaciam non habuisset ille Christi Domini sanguis, nisi a Verbo assumptus et divinitati coniunctus, ratione cuius unionis infiniti erat valoris et pretii.

Confirmatur insuper hac ratione: Quidquid pertinet ad integritatem corporis humani assumptum est hypostatice a Verbo: sed probabilius est sanguinem pertinere ad integritatem humani corporis: igitur Verbum divinum illum hypostatice assumpsit. Maior constat ex praecedenti Quaestione, in qua probavimus Verbum divinum assumpsisse integram humanitatem, et consequenter corpus omnibus suis partibus constans. Minor vero probatur: Primo quidem auctoritate Aristotelis, lib. 3. De Historia animalium, cap. 2. ubi refert sanguinem inter partes similares corporis animalis. Cui suffragatur Seneca, lib. 2. Quaest. Naturalium, ubi ita scribit: Quasi pars nostri est sanguis, qui tamen et materia est, parat enim et alia, et nihilominus in numero est eorum, quibus totum corpus efficitur. Subscribit etiam S. Damascenus, lib. 2. De Fide, cap. 12. ubi ait: Corpus autem omne ex quatuor elementis conflatur, animantium vero corpora ex quatuor humoribus. Idem docuit S. Augustinus, epistola 116. dicens: Quatuor humoribus naturam carnis temperari. Etiam illa auctoritate S. Pauli ad Hebraos 2. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Quapropter S. Cyrillus epistola qua lecta fuit et approbata in Concilio Chalcedonensi Actione 1. dictum illud Ioannis Verbum caro factum est, sic interpretatur: Carnem et sanguinem assumpsit. Et Nazianzenus, orat. 50. Verbum, inquit, caro factum est, non putative, sed vere, quia assumpserit corpus ex carne et ossibus et sanguine constans. Verum reponi posset his locis significari quidem sanguinem esse partem hominis, non integralem, sed dumtaxat adscititiam, quae cum sit sedes et vehiculum spirituum animalium, quorum beneficio homo vivit et movetur, ideo per synecdochen nomine sanguinis totus homo in Scripturis designari solet. Sic Matthaei, 16. Caro, et sanguis non revelavit tibi. Et 1. ad Cor. 15. Caro, et sanguis regnum Dei non possident.

Ex quibus colligitur conclusionem non habere aliquod efficacissimum fundamentum, neque ex auctoritate, neque ex ratione, quo illius constantissima veritas appareat: nam quod ex Conciliis, et summorum Pontificum decretis afferri solet, istud huic assertioni non patrocinari declarabimus in sequenti Conclusione. Nihilominus illam sententiam probabiliorem diximus; tum quod conformior sit modo loquendi Scriptura et SS. Patrum, qui nostram redemptionem Christi D. sanguinis pretio et valori tribuere videntur: tum quod in eam sententiam conspiret numerosior Theologorum coetus: tum denique, quod in eam magis propendere videantur summi Pontifices, coram quibus haec controversia agitata fuit. Refert enim Spondanus ad annum 1462. quod

crescente contentione et schismate a populo facto propter controversiam motam inter beatum Iacobum Marchianum et Fratres Praedicatores, nec valente Episcopo loci tumultum sedare, res ad Apostolicam Sedem remissa est: qua de re Pius II eo tempore summus Pontifex Praefectis Ordinum mandavit, doctissimos eorum Theologos ad Curiam mittere, quos in texto Natalis Domini audivit disputantes tribus diebus in Palatio Apostolico, praesentibus Cardinalibus, Episcopis, ac divini et humani iuris Doctoribus, qui in Curia erant. Denique post triduum, cum Partes quaecumque voluissent in medium produxissent, dissoluto auditorio Pium cum Cardinalibus, plerisque diebus rem tractasse; maiorem partem sententiam Praedicatorum approbasse, paucos cum Minoribus sensisse, Pium quoque in maiori parte fuisse: sed non esse visum eo tempore decretum fieri declarationis, ne multitudo Minorum, cuius erat contra Turcas praedicatio necessaria, offenderetur: ac propterea in aliud tempus decisionem referri placuisse, quam tamen numquam placuit decidere. Quam autem inanis et futilis sit haec ratio Spondani, nempe summum Pontificem ideo noluisse suo decreto hanc controversiam dirimere, ne Minoritas offenderet, patebit in sequenti Conclusione.

Obiicies. 1. Si Verbum divinum humanum sanguinem assumpsisset, sequeretur illud assumpsisse plures naturas: at hoc est absurdum, quippe unicam dumtaxat naturam humanam assumpsit: igitur, etc. Maior patet, quia cum sanguis non sit de integritate naturae, necessum est, quod sit alia natura ab humana.

Distinguo maiorem: Assumpsisse plures naturas ordinatas ad unam et eamdem totalem constituendam, concedo; secus, nego. In hoc vero nihil est absurdi, quandoquidem constat Christum assumpsisse corpus, et animam: corpus autem ex partibus heterogeneis constat.

Dices. 2. Si Verbum assumpsisset sanguinem, sequeretur, quod per communicationem idiomatum dici posset, sanguis est Deus, et Deus est sanguis: sed hoc est absurdum: igitur et illud unde sequitur.

Nego sequelam maioris, quia per communicationem idiomatum duae naturae integrae de se invicem praedicari quidem possunt, non vero partialis de integra, aut integra de partiali: unde licet Verbum immediate assumpserit animam et corpus, non tamen recte dicitur, Deus est corpus, et corpus est Deus.

Conclusio secunda. Non est certa certitudine probatum, sanguinem Christi proprie et immediate fuisse unitum Verbo Dei, maxime in triduo mortis: ita quod contraria sententia possit absque haeresi, atque errore defendi. Haec est contra Suarezium, Vazquezium, et plures alios Modernos.

Probaturque conclusio: Si quod esset contrariae sententiae fundamentum, quo constaret certissime credendum Christum Dominum sanguinem humanum assumpsisse, maxime quia, ut volunt adversarii, ita definitum est a Clemente VI et Pio II: sed ratio ista nulla est: igitur, etc. Maior constat ex ipsis Suarez, et Vazquezio, qui omnia testimonia, quae ex sacra Scriptura et SS. Patribus proferunt in suae assertionis patrocinium ita infirma iudicaverunt, ut ad decretum Clementis VI et Pii II tamquam ad solidissimum fundamentum recursus habuerint. Minorem probat noster Waddingus loco mox laudato: Primo quidem ex eo quod Pius summus Pontifex suo diplomate beatum Iacobum Marchianum de Ecclesia, et fide Catholica bene meritum omni haeresis et erroris nota liberaverit propter assertam contrariam sententiam: nam dum hic beatus vir conquereretur apud ipsum summum Pontificem, quod illius adversae partes Barcinonae iactitarent, processum adversus eum compactum, fuisse auctoritate Pontificia confirmatum, ipsumque ideirco haberi a multis ut haereticum; suo diplomate, quod ex authographo exscripsit Waddingus, sic respondet:

Pius Episcopus, etc. dilecto filio Fr. Iacobo de Marchia. Dilecte fili, salutem, et Apostolicam benedictionem. Scripsisti te valde anxiari propter materiam illam sanguinis effusi Domini et Salvatoris nostri, quae in nonnullis locis vulgari dicitur tamquam decisa et determinata a Nobis, contra tuam sententiam et praedicationem. Miramur de hoc, nec scimus unde talis fama surrexerit. Nos enim materiam ipsam huc usque non determinavimus, nec propter varias occupationes determinare potuimus, sed Deo dante, id facere intendimus, cum primo opportunior aderit occasio, nec tot occupationibus erimus distenti. Ne autem existimes Nos honorem tuum et famam negligere, quandoquidem scribis a Mediolano usque Veronam publice praedicatum te esse haereticum, volumus, ut Tu, fratri nostro Episcopo Veronensi scribas, cui nos etiam praesentes mandamus, ut quae in hac materia praedicata sunt, in scriptis redigat, ac in forma authentica ad Nos transmittat: nam si Praedicatores minus honeste in praedicatione se habuerint, et aliquid de te dixerint, quod dicendum non esset, ostendemus eis id Nobis displicuisse, nec eorum transgressio erit impunita. Quod autem attinet ad authenticationem illius sententiae, seu processus Barcinonae celebrati, factam per Praelatum illum, cui ea res a Nobis commissa fuit, scias eam non ideo factam, ut per ipsam fides aut auctoritas adiiceretur huiusmodi sententiae, seu processui; sed ut testimonium quoddam esset rei gestae, hoc est, ut non deperiret eius facti, qualecumque esset, notitia; nec enim fuit intentionis Nostrae propter commissionem confirmare aut approbare sententiam aut processum. Cum enim pro parte Fratrum Praedicatorum Nobis supplicatum fuisset ut eos authenticare facere vellemus, non potuimus, quin causam committeremus: Commissarius vero iudicavit, quemadmodum iam vidisti. Proinde non turbetur cor tuum, > neque formidet, sis animo quieto, nec scandalizetur ex hoc mens tua, nam sinceram charitatem tuam novimus, nec ignotus est nobis zelus tuus, persevera in fide optima, quam Deus scrutator cordium bene novit, nec te moreantur vulgi rumores, aut voces calumniantium. Satis nota est Deo conscientia tua, potestque contentari, quod Nos paternam de te opinionem concepimus, et conceptam retinemus. Ad Capitulum tui Ordinis proxime celebrandum contenti sumus, ut accedas, et ea agas, quae Deo placita sunt, et honori Ordinis, ac saluti animae tuae conducant. De accessu autem ad Ducem Venetiarum contentamur, et hortamur, ut accedas. Scimus enim esse Principem bonum, et Dei timoratum. Putamus nonnisi ex bona et honesta causa te alloqui, et videre velle, tuumque ad illum accessum utilem fore existimamus. Datum Macerati Senen. Dioc. sub annulo Piscatoris, die 28. Aprilis 1461. Pontificatus nostri anno sexto.

Igitur Pontifex oppositam sententiam non notavit erroris.

Confirmatur autem haec eadem Pontificis sententia, quod nempe nulla auctoritate Apostolica definiverit circa hanc controversiam, ex eo quod idem summus Pontifex octiduo ante suam mortem, anno videlicet 1464, aliud ediderit diploma, quod refert Laurentius Cherubinus, quo statuebat,

quod nulli Ordinum Minorum, aut Praedicatorum deinceps liceat de supra dicta dubietate disputare, praedicare, vel publice, aut private verbum facere, seu aliis suadere, quod videlicet haereticum, vel peccatum sit, tenere vel credere sanguinem ipsum sacratissimum, ut praemititur, triduo passionis eiusdem Domini nostri Iesu Christi ab ipsa divinitate quomodolibet fuisse, vel non fuisse divisum, vel separatum, donec super dubietatis huiusmodi decisione, quid tenendum sit, fuerit per Sedem Apostolicam definitum. Mandavit propterea universis et singulis eorumdem et aliorum quorumcumque Ordinum per totum orbem constitutis Fratribus, cuiuscumque status, gradus, vel conditionis existant, praesentibus et futuris, sub excommunicationis latae sententia poena, quam ipso facto incurrent, et a qua nisi in mortis articulo constituti, nonnisi per Pontificem Romanum absolvi possent, ne contra statutum et ordinationem praedictam venire, aut facere, vel tentare quomodocumque praesumant.

Non est igitur verum, quod affirmant Suarez, et Vazquez, Clementem VI. et Pium II. eam doctrinam condemnasse, quae asserebat sanguinem in triduo mortis a divinitate seiunctum fuisse, cum nihil proferre possint huic suae assertioni stabiliendae, praeter unicas illas Ioannis Cardinalis Dominicani litteras, quibus plura opposuit noster Franciscus de Ruvere Cardinalis Franciscanus, qui et postea fuit Pontifex nomine Sixtus IV. et libellum, sive processum compactum ab Inquisitore item Dominicano, quem perperam Gabriel Vazquez dicit ex mandato Clementis per litteras Apostolicas efformatum: cum eius exemplaria extent, neque ulla ibi conspiciantur brevia, aut Bullae, sive diplomata Pontificia, praeter unam illam Cardinalis epistolam: atque hanc solam allegavit pro definitionis fundamento Inquisitor supra dictus Brixiensis, dum vehementer causam urgeret contra B. Iacobum Picenum. Adde quod Dominicus de Dominicis, ferme illius aetatis vir doctus, in libro, quem de sanguine Christi scripsit, asseverat decretum Clementis authenticum non esse: neque ex probatis testimoniis constare. Et certe libellus, sive processus a Rossello efformatus, nulla alia fide, quam sua, constat, neque Notarii syngrapha, neque publici alicuius ministri testimonio roboratur. Unde vix satis mirari possum, qua de causa Silvester in Rosa aurea tract. 8. qu. 31. asseverat Clementem summum Pontificem praedictam propositionem damnasse, et quod magis mirum est, condemnationem, et retractationem Barcinonae factam per Inquisitionem praedictam approbatam fuisse a Pio II. id enim expressis verbis ipse negat Pius in supra dicto diplomate ad B. Iacobum Marchianum dato. Iis adde quod, ut aliquid tamquam fidei dogma declaretur, oportet auctoritate Scripturae, aut traditione aliqua niti: difficile autem est aliquid horum ostendere, quibus nixi fuissent, et moti summi Pontifices ad illam definitionem proferendam; nam omnes vel Scriptura vel SS. Patrum auctoritates, quibus sanguini Christi effuso nostrorum remissio peccatorum, et reliqua subsequentia beneficia tribuuntur, parum urgent: quia, ut diximus in priori Conclusione, omnia ista sanguini appropriantur, non quod per solam sanguinis effusionem salvati aut liberati simus, cum et alia fuerint in Christo opera meritoria nostrae salutis, atque per sudorem et lacrymas salvare potuisset, si ita voluisset, sed quia omnia eius merita terminata, et consummata sunt in morte et passione. Unde ad mortem Christi principaliter haec refertur: ad sanguinis vero effusionem, tamquam ad medium, per quod mors subsecuta est, sicut cruci haec ipsa beneficia, tamquam instrumento, tribuuntur.

Urget Vazquez proferens, ut putat, firmum huius definitionis fundamentum, quod gloriatur se collegisse ex VI. Synodo actione 16. ubi damnatur haereticus quidam Constantinus nomine, quod dixerit sanguinem fuisse dimissum a Verbo in triduo mortis, et ex eadem Synodo actione 8. ubi probatur confessio Macharii Antiocheni Antistitis licet Monothelitae, in eo quod dixerit Christum assumpsisse carnem et sanguinem, et ex Concilii Alexandrini Epistola, quae est 10. apud Cyrillum recitata et approbata in Concilio Ephesino, et Chalcedonensi anathematismo 5. ubi dicitur Verbum divinum particeps factum carnis et sanguinis. Verum haec nihil urgent, nam quod attinet ad Constantini condemnationem, ea merito proclamata est. ipsemet Vazquez admittit, quia non solum sanguinem, verum et carnem, et voluntatem humanam Christum exuisse, palam confessus est in Concilio: Synodus enim interrogavit ipsum: Ubi itaque remansit ipsa caro, et sanguis? Constantinus respondit: Exuit eam. Synodus vero iterum rogavit: Et humanam voluntatem simul exuit cum carne? Constantinus respondit: Etiam, Domine. Unde partim damnatus est tamquam Manichaeus, et partim tamquam Monothelitarum assecla, quia unam dumtaxat in Christo voluntatem confitebatur. Idem dicendum ad Macharium, qui ut haereticus in ea Synodo depositus est, et illius confessio damnata, in eo quod unam tantum in Christo voluntatem et operationem confiteretur; unde inane est ab eius confessione petitum testimonium. Ad auctoritatem vero Cyrilli, et Conciliorum illius epistolam approbantium fecimus satis supra.

Conclusio tertia. Capilli, ungues, lacrymae, sudores, et aliae partes excrementitiae non sunt assumptae hypostatice a Verbo divino immediate. sed dumtaxat quia erant in natura humana, quae assumpta est. Haec est communior contra Suarez disp. 15. sect. 1. qui probabilius existimat ungues, dentes, et capillos assumtos fuisse secundum hypostasim a Verbo divino.

Probatur: Tum quia partes illae excrementitiae ad integritatem humani corporis non pertinent, unde non remanebunt in corporibus gloriosis: tum quia partes illae nec directe, nec indirecte ullatenus conferunt ad finem Incarnationis, nempe hominum salutem: igitur non videntur assumptae.

Dices: S. Ambrosius lib. De Incarnatione cap. 6. et Athanasius in Epistola ad Epictetum, agentes contra haereticos, qui dicebant divinitatem, et carnem Christi esse eiusdem substantiae, inferre videntur consequenter dicturos Verbum in carnem, capillos, sanguinem, et ossa conversum fuisse: ergo censebant illi Patres has partes corporis spectare ad eius integritatem.

Nego Patres illud inferre, sed tantum refert errorem haereticorum illorum: nam S. Ambrosius ita scribit: Deinde omnes isti, nempe haeretici, dicunt, quia Verbum in carnem, capillos, sanguinem, et ossa conversum est, et a propria natura mutatum est. datur illis locus, ut infirmitatem carnis ad infirmitatem Divinitatis quadam ficta divinae naturae mutatione detorqueant. S. Athanasius vero contra eosdem haereticos sic scribit: Quinimo etiam in aliam impietatem transitum facitis, asserentes Verbum in carnem, in ossa, in pilos, nervos, imo prorsus in corpus mutata priore natura abiisse. Non igitur praedicti Patres arguunt tamquam absurdum Verbum mutatum fuisse in capillos, si mutatum fuisset in corpus vivens, quasi et capilli viverent: sed id supponunt ex sententia illorum haereticorum.

Quaeres: an aliqua particula sanguinis Christi revera in terris substantialiter manserit, et adhuc asservetur.

Respondeo. magnam esse circa hanc difficultatem Theologorum controversiam, plurimi namque cum Ioanne a Turrecremata censent nullam particulam sanguinis Christi in terris post ipsius resurrectionem mansisse: sed sanguinem, qui circumfertur nomine Christi, non esse eum, qui fluxit ex eius corpore, sed ex aliqua imagine Christi percussa a Iudaeis Berithi, cuius historiam refert Athanasius lib. De Passione imaginis Domini nostri Iesu Christi. qui auctor licet a quibusdam non censeatur magnus Athanasius, tamen liber ille non debet esse levis auctoritatis, siquidem praedicta historia recitata fuit sub nomine Athanasii, et approbata in Concilio Nicaeno 2. Actione 1. Hic autem auctor cap. 7. illius libri loquens de sanguine, qui fluxit ex percussa illa imagine ait: Hic est sanguis ille dominicus, qui apud plerosque repertus esse dicitur. nec esse obiter aestimandum a vere Catholicis praeter id, quod scribitur a nobis quasi ex carne, et sanguine Christi aliquid possit in mundo inveniri, nisi illud, quod in ara altaris per manus Sacerdotum quotidie spiritualiter efficitur. Caeteri vero Theologi putant Christi sanguinis particulas adhuc in terris asservari, nec omnem effusum in passione sanguinem fuisse a Christo resumptum. Probat Sylvestrus in Rosa aurea tract. 3. quaest. 31. Primo quidem auctoritate Pii II. qui in Bulla ad Abbatem Monasterii Xanctonensis ita definit: Petitio exhib> bita continebat, quae licet tanto tempore cuius memoria non extitit in Ecclesia dictae domus, ut pie creditur, quaedam particula pretiosi sanguinis Domini nostri Iesu Christi in ligno crucis, pro redemptione humani generis salubriter effusi, etc. Nos igitur, qui de praedictis certam notitiam habemus, attendentes, quod certitati fidei nullatenus repugnet affirmare redemptorem nostrum de sanguine praefato ob ipsius pientissimae memoriam aliquam partem in terris reliquisse, etc.

Igitur censet summus Pontifex probabilissimum esse, quod aliqua Christi Domini sanguinis particula substantialiter in terra remaneat. Adde quod refert Platina in vita Leonis III. Pontificem profectum fuisse Mantuam ad videndum Christi sanguinem, qui tune ob assidua miracula in magna veneratione erat: inde vero approbato sanguine, ad Carolum fuisse protectum. Confirmatur ex lib. 6. revelationum B. Birgittae, ubi Virgo his verbis eam alloquitur: Cum tempus vocationis meae instaret de hoc mundo, ego ipsam (scilicet praeputii) sacram membranam commendavi S. Ioanni custodi meo cum sanguine illo benedicto, qui remansit in vulneribus eius, quando deposuimus de cruce. Accedunt narrationes innumerae, quae falsitatis omnes damnari ab homine cordato non possunt, et tamen ex iis superesse aliquam sanguinis a Christo fusi portionem (sub alia tamen, quam sanguinis forma) fit extra dubium. Huiusmodi est, quod rubor in plerisque instrumentis passionis dominicae adhuc cernitur: rubor non est nudus color ex sanguinis aspersione relictus (nam qualitates secundae non propagantur eo modo), sed vera sanguinis substantia, quae primum instrumentis illis adhaesit, eisque affixa perseverat. Item de spina sacelli regii Parisiensis, et de ferro lanceae, olim Nurnbergae, nunc Romae asservato, et de sacra sindone Taurinensi, ac Vultu sancto Romano, sive linteo Veronicae, referunt multi scriptores. Et specialiter quoad sindonem Taurinensem declaravit Iulius II. ruborem, qui in ea tune cernitur, esse reliquias sanguinis fusi, idemque de Veronicae sudario habent qui de eo agunt. Confirmantur denique haec omnia ex eo, quod caro praeputii sub summorum Pontificum oculis, et Romanae Curiae conspectu reverenter custoditur, et digne colitur; nam quotannis in conspectu Cardinalium in feriis Paschalibus ostenditur in Basilica Lateranensi, atque etiam Latino, atque Italico praconio ex alto suggestu populo proponitur adorandus sanguis et aqua, qui ex Christi morientis latere effluxerunt. Igitur non est improbabile aliquas Christi Domini sanguinis substantiales particulas adhuc in terris remanere.

Opponint Adversarii omnes illos Scripturae textus in superiori Conclusione laudatos quibus Christi Domini sanguis dicitur effusus in pretium redemptionis nostrae, et salutis. Verum respondeo textus illos non esse intelligendos de sanguine Christi ab illius corpore seu mortuo seu resurgente separato, sed de actuali illius effusione qua Christus ipse adhuc vivens suum pretiosissimum sanguinem obtulit Patri in redemptionem humani generis: unde Apostolus non soli sanguini, sed et orationi, clamori valido et lacrymis ac precibus nostrae redemptionis pretium tribuit, ad Hebr. 5. v. 7. ubi de Christo ait: Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia: et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis quae passus est, obedientiam: et consummatus, factus est omnibus sibi oboedientibus causa salutis aeternae. Quibus verbis duo praesertim docuit Apostolus: primum, quod non solus sanguis, sed et preces, supplicationes, lacryma Christi merientis oblate sint in nostram redemptionem: alterum, quod totum Christi meritum illiusque satisfactio pro nobis terminata fuerint in eius morte. Consummatus, inquit, factus est omnibus oboedientibus sibi causa salutis aeternae. Unde ad Hebr. 2. v. 10. Oportebat, inquit, eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. Unde praeclare Tostatus ad cap. 13. Gen. quaest. 351. dicit Ecclesiam potius fundatam esse in Christo vivente quam mortuo: quia, inquit, redemptio nostra est ex meritis passionis Christi, in qua passione omnia fundamenta a Christo instituta habent efficaciam: sed passio Christi est in vivo, et non in mortuo, quia mortuus nihil potest pati sensitive. Notandum sapienti: idem sanguis Christi de corpore Christi viventis, et poenalitates suae tunc profuerunt ad redemptionem nostram: quod autem fuit in Christo post mortem, non facit aliquid ad redemptionem nostram effective, eo quod ibi non est aliqua actio meritoria, sed solum ad significationem: sicut et corpus Domini sepeliri non confert effective aut promeritorie ad redemptionem nostram. Et ita sanguis qui fluxit de mortuo non redemit nos, sed sanguis qui de vivo: sed quod de mortuo fluxit, redemptionem et ablutionem significat; sed ipsam non facit.

Opponent 2. Illud axioma commune ex S. Damasceno lib. 3. De Fide cap. 23. ubi de Verbo divino ait: Quod semel assumpsit nunquam dimisit: cum itaque sanguinem semel assumpserit nunquam illum dimisit.

Respondent communiter Theologi, illud axioma intelligendum esse de partibus principalibus humanitatis, puta anima, corpore, et illius partibus integrantibus: unde Richardus a Mediavilla in 3. dist. 2. art. 2. quaest. 1. dicit quod si pes a corpore Christi fuisset abscissus, remansisset semper divinitati coniunctus: non vero de partibus minus praecipuis, atque solito e corpore defluentibus, quae cum amplius non essent corporis partes, nullam cum divinitate habebant coniunctionem. Tale pariter fuit praeputium a Christi corpore in circumcisione abscissum, quod usque in hodiernum diem in Ecclesia Lateranensi asservatur et ostenditur: non tamen ut divinitati coniunctum adoratur. Itaque sanguis in passione effusus nec in resurrectione resumptus a Christo, qui Romae, Mantuae, in monasterio S. Mariae Xantonensi, et apud S. Maximinum custoditur, tametsi e Christi Domini corpore profluxerit tempore passionis: attamen cum ipsi non sit amplius coniunctus, non videtur neque divinitati nec propterea cultu latriae adorandus.

Quaestio III: Utrum Verbum assumpserit animae rationalis facultates, nempe intellectum et voluntatem

Quaestio IV: Utrum natura humana in Christo propriam habuerit existentiam et subsistentiam creatam substantialem

Sectio III: De Modo Loquendi in hoc Mysterio

Articulus II: De Praecellentiis Christi Domini

Articulus III: De Defectibus et Passionibus Corporis et Animi a Christo Domino Assumptis

Disputatio III: De Dignitate, Ministerio, et Cultu Christi Domini

↑ Top of work